Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 6

 
Etenim adversus civitates, quantum ego audiendo didici, magnas ituri sumus, quae neque aliarum imperio parent, neque mutationem desiderant, qua quis ex dura servitute in meliorem rerum statum lubens transeat, et quas non verisimile est suam libertatem cum nostro imperio esse commutaturas, et quae, ut in una insula, sunt numero multae eaeque Graecae civitates.
 
Nam praeter Naxum et Cata-nam, quas propter Leontinorum cognationem ad nos spero transituras, aliae sunt septem, quae rebus omnibus sunt instructae prorsus eodem modo, quo noster exercitus, et praecipue illae, adversus quas potissimum tendimus, Selinus et Syracusae.
 
Nam in iis sunt et multi gravis armaturae milites et sagittarii et jaculatores, et multae triremes, et hominum multitudo illas impletura. Habent etiam pecuniam partim privatam, partim ea etiam in templis est Selinnntiis; Syracusanis vero etiam tributum a nonnullis barbaris penditur. At quo nobis praecipue praestant, magnam equorum copiam habent, et frumento domi nato, nec importato utuntur.
 
« Adversus igitur talem potentiam non solum navalibus et infirmis copiis est opus, sed etiam multum terrestrem exercitum nobiscum navigare oportet, si modo aliquid cogitatis dignum agere volumus, nec a magno equitatu terra prohiberi, praesertim si civitates nostri metu conspirent, nec ulli alii, quam Egestaei, amici nobis facti, equitatum, quo hostibus resistamus, vicissim suppeditent.
 
Turpe autem est, nos vi repulsos discedere, aut postea novas copias arcessere, quod primo consilium prudens non inierimus; sed ex hoc ipso loco oportet nos cum firmissimo apparatu bellum illis inferre, reputato, et procul a finibus nostris nos esse navigaturos, neque bellum gesturos eodem modo, quo in regionibus hic nobis parentibus socii aliquem bello petivistis, ubi facilis subvectio eorum, quibus opus erat, ut ex agro sociali, sed in terram digressos totam alienam, unde quatuor hibernorum mensium spatio ne nuntius quidem huc facile venire possit.
 
« Ego igifiir censeo, oportere nobiscum ducere multos gravis armaturae milites quum ex nostris civibus tum ex sociis, tum etiam ex iis, qui nostro imperio parent, et si quem e Peloponneso aut verbis aut mercede nobis adjungere possumus, et praeterea multos sagittarios et funditores , ut illorum equitatui resistant; navium vero numen» etiam longe nos superiores esse, ut res ad victum necessarias illuc facilius importemus, et frumentum etiam, quod hic paratum est, triticum et hordeum tostum, hinc navibus onerariis eo convehere, et pistores ex pistrinis quibusque pro rata parte, necessitate adhibita, mercede conductos, ut si quo in loco tempestatibus intercepti teneamur, exercitus res ad victum necessarias lialieat (qui quum ingens sit, eum non quaelibet civitas excipere poterit), ceterasque res pro viribus praeparare, neque nostrae salutis praesidium in aliorum auxilio collocare, inprimis vero pecuniam quam plurimam hinc afferre. Nam quae ab Egestaeis praedicatur illic in promptu esse, eam verbo tenus in promptu foro putetis.
 
« Nam si nos hinc discedamus cum exercitu, quem non solum hostili parem praeparaverimus, excepto gravis ar maturae robore, quod habent, sed etiam cum eo, qui rebus omnibus longe sit instructior, tamen et sic vix poterimus res partim in potestatem nostram redigere, partim conservare.
 
Et existimandum est proficisci nos ut urbem inter alienigenas et hostes condituros, quos primo die, quo appulerint , confestim agro potiri oportet, aut persuasum habere, si cladem aliquam patiantur, fore, ut omnia habeant hostilia.
 
Quod ego formidans, et compertum habens, oportere nos multa prospicere et plura etiam feliciter gerere (quod arduum est, quia sumus homines), ad hanc expeditionem proficisci volo quam minimum memet fortunae committens, sed apparatu eo, quo me tutum fore probabile sit.
 
Hac enim et universae reipublicae tutissima, et nobis ad militiam profecturis salutaria fore duco. Quod si quis aliter sentit, huic ego magistratu cedo. »
 
Atque Nicias quidem haec dixit, sperans se Athenienses vel rerum multitudine de sententia deducturum, vel si cogeretur ad hanc expeditionem proficisci, sic saltem se tuto profecturum;
 
illis vero cupiditas quidem expeditionis ex animis non exempta est ob apparatus molem, sed multo magis studio efferebantur, et res ipsi cecidit contra ac sperabat; nam et bonum consilium dedisse visus est, et res nunc demum tutissima fore.
 
Et desiderium navigandi omnes pariter invasit; ac seniores quidem, quod vet in suam potestatem se redacturos sperarent ea, ad quspergerent , vel saltem exercitum, qui tantus esset, nullam cladem accepturum; illos vero, qui erant aetate integra,quod peregrinam regionem visere et spectare cuperent, et bonam spem animo conciperent, fore ut incolumes reverterentur; vulgi autem turba ac miles et in praesenti operabant se pecuniam accepturos, et potentiam se addituros, unde perpetuum stipendium sibi suppeditaturum esset.
 
Quamobrem propter nimiam plurimorum cupiditatem, si cui forte res ista minus placeret, veritus, ne ceteris refragando reipublicae malevolus esse videretur, silentium agebat.
 
Tandem vero quidam ex Atheniensibus in medium progressus Nicia advocato dixit, non oportere amplius praetextus, aut moras interponere, sed in omnium conspectu jam declarare, quemnam apparatum ab Atheniensibus sibi decerni vellet.
 
Ille vero invitus dixit, se etiam cum collegis per otium bac de re accuratius consultaturum, quantum tamen jam nunc intelligeret, non paucioribus quain centum triremibus navigandum esse (ipsorum autem Atheniensium fore naves militibus vehendis aptas tot, quot placeret , aliasque ex sociis arcessendas), militibus autem gravis armaturae universis tam Atheniensium, quam sociorum, non minus quinque millibus, sed amplius etiam, si possent; reliquum vero apparatum pro exercitus magnitudine, et sagittariorum illinc et ex Creta assumptorum, et funditorum, et si quid aliud opportunum esse videretur, praeparaturos et ducturos.
 
Quum autem Athenienses haec audissent, confe-stim ipsis imperatoribus summam imperii potestatem facto decreto dederunt, ut arbitratu suo et de copiarum numero, et de universae navigationis ratione transigerent, prout ipsis ex usu reipublicae Atheniensis maxime fore videretur.
 
Post haec autem hic apparatus parari coepit, et quum ad socios mittebant, tum etiam ex suo ipsorum agro milites conscribebant. Jam enim modo se civitas et a morbo et ab assiduo bello recreaverat, ita ut et civium aetate militari praeditorum, qui adoleverant, numero floreret, et pecunia coacta abundaret propter inducias; quamobrem omnia facilius suppeditabantur. Atque hi quidem in apparatu erant.
 
Interea vero quotquot lapidea Mercurii simulacra Athenis erant (sunt autem more patrio, forma quadrata, multa quum in privatarum aedium vestibulis, tum in templis), una nocte pleraque vultu circumcisa sunt.
 
Cujus facinoris auctores nemo sciebat, sed et isti magnis praemiis pro indicio propositis publice quaerebantur, et praeterea decreverunt, ut, si quis aliquod aliud piaculum admissum sciret, quilibet sive civis sive peregrinus sive servus hoc sine timore indicaret.
 
Atque rem in majus interpretabantur; nam et expeditionis omen esse videbatur, et simul etiam per conjurationem factum esse rerum novandarum statusque popularis evertendi causa.
 
A quibusdam igitur inquilinis et pedisequis dc Mercurii quidem simulacris nihil indicatum est, sed de quibusdam aliis statuis ab adolescentibus per lusum ac temulentiam jampridem concisis, et sacra arcana in domibus fieri lasciviic causa;
 
quarum rerum etiam Alcibiadem insimulabant. Atque haec arripientes ii, qui Alcibiadi maxime infensi erant, quod sibi impedimento esset, quo minus in administranda republica principem locum constau-ter obtinerent, et rati, si eum expulissent, se principes futuros, rem exaggerabant, vociferabanlurque, ad popularis status eversionem spectare et mystica illa sacra et concisa Mercurii simulacra, eorumque nihil sine illo factum esse, addentes argumentorum loco reliquam ejus vitae licentiam, qua in victu cultuque corporis praeter populare institutum utebatur.
 
Ille vero et in praesentia adversus indicia se purgabat, et, antequam discederet, judicium subire paratus erat, si quid horum admisisset (jam enim quae ad illum apparatum spectabant, confecta erant), et si quid horum commisisset, poenas dare, sin absolutus esset, imperium gerere.
 
Et obtestabatur, ne de se absente crimina reciperent, sed jam, si deliquisset, morte mulctarent, et sapientius esse, non se talis criminis reum, priusquam causam cognovis sent, tanti exercitus imperatorem mittere.
 
Sed ejus inimici veriti, ne, si jam tum judicium subiret, exercitum sibi benevolum haberet, neve plebs animo remissiore esset, colens eum propterea, quod propter ipsum et Argivi et ex Mantineis nonnulli ad hanc expeditionem proficiscerentur, hoc dissuadebant et eum studiose abigebant, submissis aliis oratoribus, qui dicebant, nunc quidem navigaret, neque profectionem retardaret, sed reversus ad diem dictam judicium subiret; volebant enim eum majore cum invidia, quam absenti facilius conflaturi erant, revocatum et reversum judicio contendere. Quare placuit, ut Alcibiades abiret.
 
Postea vero «state jam media classis solvebat is Siciliam. Plerisque autem sociis et onerariis navibus commeatum vecturis et minoribus navigiis, et quicunque prsp-terea apparatus comitabatur, ante praeceptum erat, ut Corcyram convenirent, ut illinc omnes simul per Ionium sinum .ad Japygiam promontorium transmitterent; ipsi autem
 
Athenienses, et si qui sociorum aderant, quum ad dictam diem in Piraeeum descendissent, primo diluculo naves implere coeperunt, ut in altum ferrentur.
 
Cum quibus una descendit omnis prope dixerim turba, quae in urbe erat, et civium et peregrinorum, indigenae quidem, ut suos quique prosequerentur, alii sodales, alii cognatos, alii filios, et cum spe pariter ac lamentis incedentes, quod res quidem illas in suam potestatem redactum iri sperarent, bomines vero dubitarent, si unquam essent visuri, quia secum ipsi reputabant, quam procul a suis finibus mitterentur.
 
Et in praesentia quum alii alios cum periculis jam mutuo relicturi essent, timores tunc in mentem iis magis veniebant, quam quum hanc expeditionem decernebant; verumtameu in praesenti potentia propter multitudinem rerum singularum, quas cernebant, visu animos recolligebant. Peregrini vero et cetera multitudo ad spectaculum aderat ut ad rem visu dignam et opinione nujorem. Hic enim apparatus, qui primus ex una civitate cum Graecorum copiis profectus est, sumptuosissimus atque magnificentissimus omnium usque ad illam diem fuit.
 
Nam navium et gravis armaturae militum numero et ille apparatus, qui cum Pericle in agrum Epidaurium, et iUe, qui cum Hagnooe ad Potidaeam missus est, non erat inferior; quattuor enim ex ipsis Atheniensibus millia militum gravis armaturae et trecenti equites et centum triremes, et Lesbiorum atque Chiorum quinquaginta, et'praeterea multi socii cum illi» profecti erant.
 
Sed in brevem expeditionem et cum tenui apparatu solverant; sed haec expeditio, quippe quod diuturna futura esset, utraque ratione, utra opus ei fuisset, et navibus simul et peditatu, erat instructa; et classis quidem magnis trierarchorum et reipublicae sumptibus erat laboriose parata, quum respublica quidem singulas drachmas singulis nautis quotidie daret, et naves inanes sexaginta veloces, quadraginta ad gravis armaturae milites vehendos suppeditasse!, trierarchi vero praes tantissimos ministros his et praeter publicum stipendium etiam extraordinarium adderent illis nautis, qui thranitae vocantur, et ministris, et ceteris etiam in rebus signis et artificiis sumptuosis naves instruxissent, et eorum unusquisque summum studium ad hoc adhibuisset, ut sua navis inter ceteras et aliquo decore et celeritate longe praestaret; peditatus vero conscriptos erat delectu accuratissime habito, et magno studio inter se certaverant armorum et vestitus elegantia.
 
Contigit autem, ut simul et illi inter se certarent de eo, quod cuique erat negotii assignatum, et apud ceteros Graecos hoc potati» potius ac magnarum opum ostentatio videretur, quam adversus hostem apparatus.
 
Si quis enim rationem iniisset et sumptuum, quos civitas publice et unusquisque militum privatim fecerat, tum ea, quae civitas jam ante erogaverat, tum ea, quae imperatoribus, quos mittebat, secum abspor-tanda dederat, lum etiam ea, quae'unusquisque privatorum in corporis cultum, et trierarchus in suam navem impenderat, aut quae praeterea erat in posterum impensurus, et se-paratim ea, quae verisimile erat unumquemque praeter publicum stipendium praeparasse viatici causa, quippe quod ad diuturnam militiam iturus esset, item quaecunque vel miles vel mercator negotiationis gratia secum tulit, is profecto permultorum talentorum summam ex urbe tunc exportatam esse comperisset.
 
Atque haec expeditio non minus ob admirandam audaciam et spectaculi splendorem celebris erat, quam ob exercitus magnitudinem illis superiorem , adversus quos proficiscebantur; praeterea quod haec navigatio ab agro domestico longissime et rerum adipiscendarum proposita spe longe maxima pro praesentibus opibus tunc suscepta esset.
 
Quum autem naves viris impletae essent omnia-que jam imposita, quae secum erant laturi, tuba silentium indictum est, et vota consueta ant§ profectionem non in singulis navibus, sed universi per praeconis vocem nuncupabant, et crateras miscentes secundum omnem exercitum et aureis argenteisque poculis omnes et navium defensores et duces libantes.
 
Simul autem vota faciebat et cetera turba, quae erat in terra et civium et si quis alius benevolus iis aderat. Quum autem paeana cecinissent et libationes peregissent, e portu solvebant et primo longa navium serie navigantes jam ad Aginam usque cursum certati m tenebant. Atque bi quidem Corcyram, quo et reliquus sociorum exercitus conveniebat, pervenire properabant.
 
Syracusas vero ex variis quidem locis nuntii de infesto hujus classis adventu [afferebantur, nec tamen diu quicquam eorum credebatur, sed etiam convocata concione hujusmodi sententiae dictae sunt quum ab aliis, quorum partim quidem credebant ea, quae de Atheniensium expeditione nuntiabantur, partim contraria dicebant, lum etiam Hermocrates Hermonis filius in medium progressus, quippe qui sibi videretur accurate scire, quae de illis rebus ferebantur, dicebat et suadebat haec :
 
« incredibilia quidem, quemadmodum et alii nonnulli, fortasse et ego apud vos dicere videbor de eo, iium certus sit classis hostilis adventus, et probe novi, cos, qui vel dicunt vel nuntiant res, quae fide non digna habentur, non solum non persuadere, verum etiam amentes videri; nihilominus tamen, quum reipublicae periculum impendeat, non idcirco deterritus me continebo, quia mihi persuadeo me sdre aliquid exploratius dicere, quam quemvis alium.
 
Athenienses enim adversus nos, quod vehementer admiramini, cum ingenti exercitu et navali et pedestri venire tendunt, hoc quidem praetextu, ut Egestois sociis auxilium ferant, et Leontinos in suas sedes restituant, sed revera Siciliae, praecipue vero nostrae urbis cupiditate, existimantes, si hanc obtineant, se cetera etiam facile obtenturos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme