Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 6

 
Et nauticus quidem Atheniensium exercitus in Tliapso, angusto ejus terrae limite circumvallato, quiescebat, peditatus vero cursu confeslim ad Epipolas contendebat et per Euryelum ocius adscendil, priusquam Syracusani epralo, ubi recensio fiebat, re cognita adessent.
 
Accurrebant autem ad opem Epipolis ferendam quum ceteri, quanla maxima quisque celeritate poterat, tum etiam illi sexcenti, quibus Diomilus pr.eerat; interjacebat autem inter pratum et locum, ubi cum liosle manus consererent, spatium non minus quinque ac viginti stadiorum.
 
Hoc igitur modo perturbatis fere ordinibus Syracusani impressione in eos facta ad Epipolas praelio victi sunt et in urbem redierunt ; et quum Diomilus, tum etiam ex ceteris circiter trecenti ceciderunt.
 
Atque post haec Athenienses quum et tropaeum erexissent et fide publica interposita Syracusanis mortuos reddidissent, postridie ad ipsaui urbem descenderunt, sed quum Syracusani adversus eos non prodissent, regressi ! castellum ad Labdalum in summa Epipolarum crepidine Megara versus spectans excitarunt, ut ipsis locus esset, in quo instrumenta et pecunias reponerent, quotiescumque vel ad pugnandum Tei ad munitionem exstruendam prodirent.
 
Nec multo post ad eos venerunt cum ex Egesta trecenti equites, tum Siculorum et Naxiorum et aliorum quorumdam circiter centum; et Atheniensium aderant ducenti et quinquaginta, quibus partim ab Egestaeis et Cata-nacis equos sumptos dederunt, partim vero coemerunt, et universorum equitum, qui collecti erant, summa exstitit sexcentorum et quinquaginta.
 
Athenienses igitur quum praesidium in Labdalo collocassent, adversus Sycam iverunt, ubi considentes murorum ambitum celeriter aedificarunt. Hac autem aedificationis celeritate terrorem Syracusanis incusserunt; qui adversus hostem progressi proelium committere neque rem negligere in animo habebant.
 
Et quum utrinque acies inter se adversae jam instruerentur, Syracusanorum duces animadvertentes, suum exercitum esse distractum nec in ordinem facile redigi posse, eum in urbem reduxerunt excepta quadam equitum parte; hi vero remanentes impediebant Athenienses, ne lapides ferrent neve longius vagarentur.
 
Sed Atheniensium una gravis armaturae cohors et cum ea omnes equites impressione in Syracusanorum equitatum facta, eum in fugam verterunt, et nonnullos interfecerunt, equeslrisque prodii tropamm statuerunt.
 
Postridie vero Atheniensium alii quidem ambitum muri boream versus spectantis exstruebant; alii vero Iapides et ligna comportabant, et in loco, qui Trogilus vocatur, semper deponebant, qua parte a magno portu usque ad alterum mare muri aedificatio ipsis erat brevissima.
 
Syracusani vero Hermocratis potissimum ducis suasu cum omnibus totius populi viribus cum Atheniensibus pugnare bellique fortunam periclitari non amplius volebant, sed videbatur satius esse murum contra illos intra struere, qua parte illi suum erant ducturi, et qua, si illi se antevertissent, futurum erat, ut ipsi intercluderentur, et simul etiam, si interea illi contra venissent, adversus eos partem exercitus mittere et aditus mature praeoccupare vallisque munire; illos vero ita opere intermisso universos in se aversum iri.
 
Egressi igitur murum aedificare coeperunt, quem initio ab urbe sua facto sub ambitu muri ab Atheniensibus exstructi transversum ducebant, excisis oleis fani, et ligneis turribus erectis.
 
Naves vero Atheniensium in magnum portum ex Thapso circumvectae nondum pervenerant, sed Syracusani maris imperium in locis urbi suae vicinis adhuc oblinebant; Athenienses vero res necessarias itinere terrestri ex Thapso afferebant.
 
Quum autem Syracusanis vallum murique substructio satis firma esse viderentur, nec Athenienses ad eos impediendos venissent, veriti, ne se bifariam divisos facilius oppugnarent, simul etiam ruam circumvallationem properantes, Syracusani quidem, una cohorte ad munitionis custodiam relictaio urbem redierunt; Athenienses tero ipsorum aquae ductus fistulae, quae per cuniculos aqumn potabilem in urbem ducebant, interciderant, et quum obsenrassent ceteros Syracusanos meridianis borts intra tentoria se continentes, nonnullos vero etiam in «trbem reversos, et illos, qni intra vallum erant, negligenter id custodientes, trecentos ex suis electos et nonnullos ex levi armatura delectos armatos praemiserunt, ut ad subjectam munitionem cursu repente contenderent, reliquas vero exercitus bifariam partim quidem cum altero doce ad urbem contendebat, si forte illi contra se accurrerent, partim cum altero duce ad vallum portui» vicinum.
 
Kt impetu facto trecenti illi vallum capiunt; et custodes eo deserto in exteriorem urbis munitionem, qu» erat in Temenite, confugiunt. Et qui eos persequebantur, una cum ipsis illuc irruperunt, jamque ingressi per vim a Syracusanis rarus ejecti sunt,
 
ibique nonnulli Argivi et Athenienses non multi occisi sunt. Universe autem Atheniensium copi» revers» et munitionem intra structam diruerunt, et vallum revulserunt, et vallos apud se transportarunt, et tropaeum erexerunt.
 
Postridie vero ejus diei Athenienses a mun ambitu procedentes rupem paludi imminentem munire coeperant, qu» ab hac Epipolarum parte magnum portum versus vergit , et qua ipsis degressis per locum planum et paludem in portum brevissimus muri ambitus erat futurus.
 
Interea vero Syracusani egressi et ipei vallum iterum ducere coeperunt, inchoantes ab urbe per mediam paludem; et fossam simul prope vallum ducebant, ne Atheniensibus murum ad mare usque producere liceret.
 
Illi vero postquam munitionem in Epipolarum rupe coeptam absolverunt, iterum aggrediuntur Syracusanorum vallum fossamque, classe quidem ex Thapso in magnuln Syracusanorum portum circumvehi jussa, ipsi vero sub auroram ab Epipolis ia planum degressi; et quum per paludem qua coenosa et maxime solida erat, supra fores asseresque substratos transissent , sub ipsum diluculum capiunt et vallum, praeter exiguam partem, et fossam, et postea etiam illam partem, quae reliqua erat.
 
Et ibi proelium commissum est, et in eo superiores erant Athenienses; et Syracusani, qui dextrum cornu tenebant, ad urbem fugerunt, qui vero in sinistro erant, ad fluvium. Atque eos quum trecenti illi Atheniensium delecti milites transitu intercludere vellent, ad poetem cursu contendebant.
 
Quod veriti Syracusani (hfc enim et plerique equites iis aderant) cum his treosoto manus conserunt, eosque in fugam vertunt, et impressionem in dextrum Atheniensium cornu faciunt; et impressione facta simul etiam prima illius cornu statio perterrita est.
 
Quod quum Lamachus animadvertisset, a suo sinistro cornu cum non muttis sagittariis, assumptis etiam Argiris, ad opem suis ferendam accurrebat, et fossam quamdam transgressus, et cui» paucis una transgressis solus deprehensus occubuit, et ex iis, qui cum eo erant, quinque aut sex. Et tios quidem Syracusani, antevertentes hostem, maxima celeritate arreptos trans fluvium in locum tutum transportarunt, ipsi vero, quum jam et reliquo» Atheniensium efcrtitus adversus eoe veniret, recedebant.
 
Interea vero ibi ex iis, qui initio ad urbem confugerant, quum haec fieri viderent, et ipsi sumptis animis ab urbe rursps aciem adversus Athenienses sibi oppositos instruxerunt, et quamdam suorum partem miserunt ad muri ambitum, qui Epipolas cingebat, existimantes fore, ut eum desertum caperent.
 
Et exteriorem quidem decem jugerum munitionem, quam Athenienses fecerant, ceperunt ac diripuerunt; ipsum vero muri ambitum ne occuparent Nicias impedivit (forte enim ob infirmam valetudinem in eo relictus erat); is enim maebinas omnemque materiam, quae ante murum erat dejecta, a suis ministris incendi jussit, postquam animadvertit, suos propter virorum solitudinem nullam rfliam vincendi facultatem habituros.
 
Atque res ita cecidit; Syracusani enim propter incendium propius accedere non sunt ausi, sed se retro recipiebant Nam etiam ex locis inferioribus, subsidium Atheniensium, qui Syracusanos illuc progressos insecuti erant, ad ambitum jam succedebat, et simul classis eorum ex Thapso, ut praeceptum erat, in magnum portum navigabat.
 
Quae cernentes illi Syracusani, qui in superioribus locis erant, celeriter abierunt, et reliquus eorum omnis exercitus in urbem rediit, quod existimarent, jam sibi non satis virium adesse ad impediendam muri ad mare pertinentis structuram.
 
Postea vero Athenienses tropaeum erexerunt, mor-tuosque Syracusanis interposita fide pnblica reddiderunt, et Lamachi comites ipsumque receperunt. Et quum jam omnis iis exercitus navalis pariter et pedestris praesto adesset, ab Epipolis et praeruptis earum partibus initio lucto ad mare usque duplici muro Syracusanos cingebant.
 
Commeatus autem ad eorum exercitum es Italia undique comportabatur. Venerunt autem etiam ex Siculis multi ad Athenienses socii, qui prius belli eventum circumspiciebant , et ex Hetruria tres naves, quae singulae quinquaginta remig agebantur. Denique cetera quoque iis pro spe sua succedebant.
 
Etenim Syracusani non amplius existimabant, bello se superiores evasuros, quod ne ex Peloponneso quidem ullum auxilium ad eos veniebat, et quum inter se ipsos de compositione facienda agere.coeperunt, tum etiam cum Nicia; hic enim defuncto Lamacho imperium solus habebat.
 
Et nihil quidem transigebatur, sed, ut fieri solet inter homines consilii inopes et obsidione arctius quadi antea pressos, multa et apud illum agebantur et plura etiam in urbe. Etenim et quaedam mutua suspicio propter praesentia mala inter ipsos erat orta, ideoque et ducibus, quorum ductii haic iis acciderant, quasi propter illorum vel infelicitatem vel proditionem clades acciperent, imperium abrogarunt, et alios in illorum locum surrogarunt, Heraclidem et Euclem et Telliani.
 
Interea vero Gylippus Lacedremonius, et naves Co- rinthiacae Leucadem jam appulerant unanimo, ul quam celerrime in Siciliam ad opem ferendam trajicerent. Quum autem atroces nuntii iis afferrentur, omnesque in eumdeni modum ementiti, Syracusas jam omnino circumvallatas esse, Gylippus Siciliae quidem nullam spem amplius liabebat, Italiam vero conservare cupiens, ipse et Pythen Corinthius cum duabus Laconicis navibus totidemque Corinthiacis quam velocissime transmisso Ionico Tarentum pervenerunt; Corinthii vero praeter suas decem duabus Leucadiis et tribus Ampraciotkis instructis, postea navigare constituerant.
 
Et Gylippus quidem Tarento primum in agrum Thurium ut legatus profectus, et renovato civitatis jure, quod |»ater ejus quondam illic habuerat, quum cos sibi socios adjungere non posset, solvens illinc Italiae oram legebat, et pnqte sinum Terinaeum abreptus a vetito, qui hac in parte |wo-rumpit vehemens et constanter ut boreas spirans, in alluiu defertur, et rursus acerrima tempestate jactatus Tarentum appellit, et naves, quotquot tempestate quassatae erant, subductas reficiebat.
 
Nicias vero quum eum adventare au-disset, navium paucitatem contempsit, quod et Thurii fecerant, et credebat eos magis praedonum ritu instructos navigare, neque custodiam ullam adhuc adhibebat.
 
Per eadem hujus aestatis tempora etiam Lacedaemonii quum ipsi tum socii irruptionem in agrum Argivum fiderunt, ejusque magnam partem vastarunt, et Allienienses Argivis cum triginta navibus auxilio venerunt; quae naves foedera ipsis cum Lacedaemoniis intercedentia manifestissime ruperunt.
 
Prius enim latrociniorum causa e Pylo et in ceteram Peloponnesum potius, quam in Laconicam exscendentes cum Argivis et Mantineis communiter bellum gerebant, et saepe quum Argivi eos rogassent, ut armata manu vel appellerent solum ad Laconicam, et minima illius parte secum vastata discederent, non volebant; tunc vero Pythodoro et Laespodio et Demarato ducibus cxscensu ex navibus facto in Epidauri Limerae et Prasiarum agrnm et in alia quaedam loca, eorum agrum vastarunt, et effecerunt, ut Lacedaemonii jam multo honestiorem adversus Athenienses causam belli gerendi haberent.
 
Quum autem et Athenienses cx agro Argivo cum classe domum revertisseot, et Lacedaemonii, Argivi irruptione in agrum Phliasium fecla ejus pariem vastaruut et nonnullos interfecerunt, domumque redierunt.
← Previous 10 / 10

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme