Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 5

 
Et imperia, si quid reges fieri velint, eodem ordine progrediuntur, citoque per exercitum permeant; nam propemo-dum totus Lacedaemoniorum exercitus, exceptis paucis, sunt duces ducum, et rerum gerendarum cura ad multos pertinet.
 
Tunc autem in sinistro quidem ipsorum cornu collocati erant Sciritae, qui soli ex Lacedaemoniis hunc ordinem pro se ipsi semper obtinent; juxta hos Brasidiani milites ex Thracia reversi, et cum illis neodamodes; deinde jam ipsi Lacedaemonii deinceps lochos constituebant, et juxta eos ex Arcadibus Heraeenses; post hos Maenalii, et in dextro cornu Tegeatae et pauci Lacedaemoniorum, qui extremam ejus partem tenebant, et ipsorum equitatus in utroque cornu collocatus. Atque Lacedaemonii quidem sic erant instructi;
 
hostium vero iis oppositorum dex- trum quidem cornu Mantinei tenebant, quod in eorum tei 1 a res gereretur; juxta ipsos vero erant socii ex Arcadia pro- tecti, deinde Argivorum mille delecti, quibuu» jampridem civitas in rebus bellicis sese exercendi facultatem praebebat, et prope ipsos erant ceteri Argivi, et post eos ipsorum socii, Cleonaei et Orneatae, deinde Athenienses postremi, sinistrum cornu tenentes, et domesticus cum ipsis equitatus.
 
Atque hic quidem ordo et hic apparatus utru-rumque erat, Lacedaemoniorum vero exercitus amor esse visus est.
 
Quantus autem utroromque vel sinaukmim populorum vel universorum numerus exstiterit, accuraIc scribere non poteram; nam Lacedaemoniorum quidem numerus ignorabatur propter institutum illius civitatis, qu» res suas occultat, ceterorum vero propter jactationem, qua homines in efferenda suorum multitudine uti consueverunt, credibilis non erat. Ex ista tamen ratiocinatione cuilibet licet inire numerum Lacedaemoniorum, qui tunc illic adfoe-runt
 
Nam lochi septem pugnabant, praeter Sciritas, qui erant sexcenti; in singulis autem lochis erant quatuor pentecostyes, et in unaquaque pentecoslye erant quatuor euomoliae. Atque euomotiae in primo jugo quaterni milites pugnabant; altitudo vero non erat omnium in acie collocatorum ubique aequalis, sed pro arbitrio cujusque lochagi; in universum autem altitudo erat octonorum militum. In latitudinem vero prima acies quadringentos et duodequinquaginta milites, praeter Sciritas, continebat.
 
Quum autem acies jamjain essent concursurae, tunc vero singulorum duces adhortationibus talibus apud suos utebantur, apud Mantineos quidem, proelium commissum iri et pro patria, simul et pro principatu et pro servitute, illo quidem, cujus periculum ante fecissent, ne spoliarentur, hanc vero ne rursus experirentur; apud Argivos vero, et pro pristino principatu, et pro pari dignitate, quam in Peloponneso quondam obtinuissent, ne se his per omnia privari paterentur, simul etiam ut hostes, eosque finitimos, pro multis injuriis ulciscerentur; apud Athenienses vero, pulchrum esse, cum mullis ac fortibus sociis certamen subeuntes in proelio nullis virtute cedere, et si Lacedaemonios in Peloponneso vicissent, se suum imperium et magis stabilituros et amplificaturos, nec ullum alium posthac io suum agrum venturum.
 
Atque Argivis quidem eoruro-que sociis tales cohortationes propositae sunt; Lacedaemonii vero, pro se quique separatim et per militares cantus inter se ipsos ut inter fortes viros mutua adhortatione utebantur, ut quae cognita haberent, reminiscerentur, scientes rerum ipsarum diuturnum studium ad salutem parandam plus valere , quam verborum brevi tempore pulchre dictam cohortationem.
 
Atque post haec concurrebatur; et Argivi quidem eorumque socii magno impetu iraque concitati ferebantur, Lacedaemonii vero lente et ad cantum multorum tibicinum, qui ex lege inter ipsos erant interpositi, non rei divinae gratia, sed ut ad numerum aequabili gradu incedentes progrederentur, et ne acies distraheretur, quod magni exercitus in ipso concursu facere solent.
 
Interea vero dum acies adhuc congrediuntur, rex Agis hujusmodi ratione uti constituit. Omnes enim exercitus hoc faciunt, ut in ipso conflictu in dextra cornua magis properent et utrique suo dextro cornu sinistrum hostium sibi oppositum circumveniant, quia singuli sibi metuentes nudas corporis partes quam maxime admovere student clypeo illius, qui ad dextram suam in acie collocatus est, student, et existimant, istam conjunctionis densitatem adyersus hostium irruptionem esse tutissimam; atque hujus causae initium nascitur ab eo, qui primus stat in dextro cornu, assidue studens, nudam sui corporis partem hostibus subducere, et propter eundem melum ceteri quoque eunt sequuntur.
 
Itaque tunc Mantinei quidem suo dextrO cornu sinistrum Sciritarum multum circumvenerunt, Lacedaemonii vero et Tegeatae multo magis sinistrum Atheniensium cornu, quo majorem exercitum habebant.
 
Agis igitur veritus, ne sinistrum suorum cornu circumdaretur, et existimans, Mantineos aciem valde exporrectam habere ad suos circumveniendum , Sciritis et Brasidianis imperavit, ut longius a se ad sinistram exporrecti suum cornu Mantineis exaequarent; Hipponoidae vero et AristocJi polemarchis praecepit, ut in medium spatium vacuum, quod ita oriebatur, cum duobus lochis ex dextro cornu transirent et iis interpositis locum explerent, existimans et dextrum suorum cornu vel sic satis magnam militum copiam habiturum, et sinistrum, quod Mantineis erat oppositum, ita tutius constitutum fore.
 
Accidit autem ipsi, quippe quod in ipso concursu ac repente haec imperasset, ut Aristocles et Hipponoidas eo transire nollent, sed etiam liac ipsa de causa postea Sparta pellerentur, quia per ignaviam hoc admisisse videbantur, et ut hosteS manus ocius consererent, et ut, postquam tum, quum jusserat, lochi ad Sciritas non accesserunt, deinde fleri non amplius posset, ut illi reversi se rursus cum reliqua acie conjungerent, aut haec disjunctos ordines coartarent.
 
Sed Lacedaemonii, quamvis omnibus in rebus tunc peritia longe inferiores fuissent, nihilominus virtute sua se Superiores fuisse demonstrarunt.
 
Nam ubi cum hostibus ad manus venerunt, dextrum quidem Manli-neorum cornu in fugam vertit ipsorum Sciritas ac Brasidianos, et quum irrupissent Mantinei eorumque socii, et illi mille Argivorum delecti, ibi ubi acies interrupta et non coartata erat, Lacedaemonios caedebant, eosque circumdatos in fugam verterunt, et ad plaustra repulerunt, et aliquot de senioribus, qui post aciem instructi erant, interfecerunt.
 
Atque hac quidem in parte Lacedaemonii inferiores erant; reliquo autem exercitu, et praecipue medio, ubi rex Agis erat, et circa eum illi trecenti, qui equites vocantur, impetu facto in Argivorum seniores locbosque quinque legitimos et in Cleonaeos et Omeatas et Atheniensium eos, qui juxta illos in acie collocati erant, in fugam verterunt, ita ut eorum plerique ne ad manus quidem venire ausi fuerint, sed simul atque Lacedaemonii in eos invaserunt, statim cesserint, et nonnulli etiam conculcati sint, quominus ab hostibus ocius deprehensi interciperentur.
 
Quum autem hac in parte Argivorum et sociorum copiae cessissent, tunc vero simul et in utroque latere abrumpebantur et simul etiam Lacedaemoniorum ac Tegea-tarum dextrum cornu superante suorum copia Atlienienses circumdabat, et periculum eos utrinque circumsteterat, quod hinc quidem circumvenirentur, illinc vero jam essent victi. Et praeter ceteros omnes, qui erani in e\ercitu, maximam cladem accepissent, nisi equites, qui aderant, iis auxilio fuissent.
 
Accidit etiam, ut Agis, quum sinistrum cornu suorum Mantineis et Argivorum mille delectis oppositum laborare cognovisset, universo exercilui | praeciperet, ut tenderet ad cornu, quod vincebatur.
 
Hoc autem facto, Athenienses quidem interea, quum Lacedaemoniorum exercitos praeteriisset et ab ipsis dedinassct, per otium evaserunt, et una cum iis Argivi, qui victi erant; Mantineis vero eorumque sociis et mille Argivorum deleclia non amplius ad instandum hostibus animus erat, sed quum et suos jam profligatos, et Lacedaemonios cootra se tendentes animadverterent, in fugam se conjecerunt.
 
et Mantineonim quidem plerique caesi sunt, Argivorum iero delectorum major pars evasit. Fuga tamen et receptus nec praeceps nec in longum spatium fuit; nam Lacedaemonii diu quidem et acriter in acie perstantes pugnant, donec hostem in fugam verterint; ubi vero eum in fugam verterunt, neque diu neque procul insequuntur.
 
Ac praelium quidem istud hujusmodi fuit, et quam proxime ad haec accedens, et maximum omnium, quae inter Graecos jam a longissimo tempore gesta sunt, et in quo maximi nominis civitates inter se concurrerunt.
 
Lacedaemonii vero, caesorum hostium armis in conspicuo loco positis tropaeum statim erigebant ipsaque cadavera spoliabant, suorumque sustulerunt et ad Tegeam absportarunt, ubi sepulta sunt, hosliumque cadavera fide publica interposita reddiderunt.
 
Occubuerunt autem ex Argivis quidem et Orneatis et Cleonaeis septingenti, ex Mantineis Tero ducenti, totidem etiam ex Atheniensibus cum ^Eginetis, et uterque dux. Lacedaemoniorum vero socii ab hoste non adeo pressi erant, ut eorum numerus aliquis memoratu dignus desideraretur; ex ipsis vero difficile quidem erat verum cognoscere, dicebantur tamen ad trecentos obiisse. .
 
Ceterum quum proelium jam instaret, Plistoanax etiam regum alter cum senioribus ac junioribus subsidio suis ivit, et ad Tegeam quidem usque profectus est; sed quum victoriam audisset, rediit.
 
Item Lacedaemonii auxilia et e Corintho et ab sociis, qui extra Isthmum erant, venientia per nuntios remiserunt, ipsique reversi, sociis dimissis, quum Carneorum tempus apud ipsos tunc erat, dies festos agebant.
 
Atque hoc uno praelio deleverunt infamiae notam sibi a Graecis tunc inustam, quum ignaviae nomine, propter cladem in insula Sphacteria acceptam, tnm etiam prqpter consilii inopiam et tarditalem aliis in rebus demonstratam, quum fortunae quidem iniquitate, ut videbantur, male rem gererent, animo vero Udem aahuc essent.
 
Pridie autem, quam hoc praelium committeretur, accidit, ut et Epidaurii cum universis copiis in agrum Argivum, quasi praesidio nudatum, irruptionem facerent, et illorum, qui ad. agri custodiam.relicti erant, ceteris Argivis ad bellum profectis, mul tos occiderent.
 
Et quum Eleorum tria millia gravis armaturae et Atheniensium mille praeter priores j post proelium commissum Mantineis subsidio venissent, hi socii universi conresiim adversus Epidaurum contenderunt, dum Lacedaemonii Carnea celebrabant, et urbem circumvallabant opus |nter se partiti.
 
Ac ceteri quidem opus facere cessarunt, Athenienses vero, ut jussi erant, arcem, in qua Junonis templum erat, absolverunt. Atque in hac arce praesidio, quod ex omnium copiis collectum erat, relicto, in suam quique urbem abierunt. Atque haec aestas finiebatur.
 
Hiemis autem insequentis initio statim Lacedaemonii , postea quam Carnea celebrarunt, in expeditionem exierunt, et quum Tegeam pervenissent, Argos praemittebant pacis conditiones.
 
Erant enim et jam pridem Argis nonnulli eorum studiosi, qui popularem Argivorum dominatum abolere cupiebant, et hoc proelio commisso multo facilius populum ad compositionem faciendam inducere poterant. Volebant autem primo quidem foedera, deinde vero et societatem cum Lacedaemoniis inire, atque ita demum populum aggredi.
 
Atque venit Lichas Arcesilai filius, Argivorum publicus hospes, a Lacedaemoniis missus Argos, duas conditiones ferens, unam quidem de bello, si bellum gerere vellent, alteram vero, de pace, si pacem colere mallent. Quum autem Argis magna exstitisset altercatio (nam et Alcibiades aderat), illi, qui Lacedaemoniorum partibus favebant, jam vel palam audentes, Argivis persuaserunt, ut compositionis formulam admitterent. Est autem haec.
 
« Placet concilio Lacedaemoniorum, his conditionibus compositionem facere cum Argivis, ut pueros Orchomeniis reddant et viros Maenaliis, et illos, qui sunt Mantineae, Lacedaemoniis, utque ex agro Epidaurio excedant, et munitionem evertant.
 
Si vero Athenienses Epidauro non excedant, pro hostibus habeantur ab Argivis et Lacedaemoniis, et a Lacedaemoniorum sociis et ab Argivorum sociis.
 
Et si quem puerum Lacedaemonii penes se habent, eum suae civitati restituant.
 
De dei autem sacrificio esse velle Epidauriis jusjurandum; praeire vero ipsos formulam, ex qua jurent.
 
Item ut tam parvae quam magnae civitates, quae sunt in Peloponneso, omnes liberae sint, patriis institutis utentes.
 
Si quis vero illorum, qui sunt extra Peloponnesum, in agrum Peloponnesiacum maleficii causa veniat, ad arcendam vim hostilem accurrant initis una consiliis, ea ratione, quae Peloponnesiis rectissima videbitur.
 
Quotquot autem extra Peloponnesum sunt socii Lacedaemoniorum, eadem conditione erunt, qua sunt et Lacedaemoniorum et Argivorum socii, suum agrum obtinentes.
 
Ubi vero haec sociis ostenderint, si assen-tiantur, compositionem faciant. Quod si quid aliud visum fuerit sociis, domum eos dimittant. »

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme