Book 5
Ea autem civitas, quae copias acciverit, imperii summam obtineat, si bellum in ejus finibus geratur; si vero universis civitatibus aliquo conjunctis copiis proficisci visum fuerit, omnes civitates in hac expeditione par imperium participent.
Haec autem ibedera Athenienses quidem pro se ipsis et pro sociis jurent, Argivi vero et Mantinei et Elei eorumque socii per singulas civitates jurent. J urent autem id quique jusjurandum, quod moribus patriis maximum est, super majores hostias. Jusjurandum autem in haec verba juretur: « Perstabo in societate ex pactis et conventis juste et innocue et sincere; nec eam ulla vel fallacia vel machinatione violabo. »
Jurent autem Athenis quidem Senatus et magistratus urbani, Prytanes autem ad jusjurandum adigant. Argis vero Senatus et Octoginta viri et Artynae, adigant vero Octoginta viri; Mantineae vero Demiurgi et Senatus et ceteri Magistratus; adigant vero Theorj et Polemarchi; Elide vero Demiurgi et Quaestores aerarii et Sexcenti viri, adigant vero Demiurgi et Thesmophylaces.
Hoc autem jusjurandum renovent Athenienses quidem euntes Elin et Mantineam et Argos triginta diebus ante Olympia, Argivi vero et Elei et Mantinei euntes Athenas decem diebus ante magna Pana-thenma.
Haec autem foederum et jurisjurandi et societatis pacta in lapideo cippo inscribant Athenienses quidem in arce, Argivi vero in foro in Apollinis templo, Manlioei vero in Jovis templo in foro. Cippum etiam aeneum communi sumptu factum statuant Olympiae, in ludis Olympiacis, qui nunc fiunt.
Quod si quid his civitatibus videatur melius esse, quod addant pactis et con ventis, quicquid his universis civitatibus consilio una communicato visum fuerit, id ratum sit. »
Haec igitur foedera et societates hunc in modum initae eunt, nec tamen ideo illa, quae inter Lacedaemonios et Athenienses inita erant, ab alterutris renuntiata erant.
Corinthii vero, quamvis essent Argivorum socii, haec tamen inire noluerunt, quinetiam quum paulo ante societas inter Eleos et Argivos et Manlineos inita esset, ea conditione, ut cum iisdem bellum gererent et pacem agerent, bujus societatis iiarticipes esse noluerunt, sed dixerunt sufficere sibi superiorem illam subsidiariam societatem, quam inter se inierant, ut alteri alteris mutuam opem ferrent, at nulli bellum communiter inferrent.
Atque ita Corinthii ab illorum societate recesserunt, et animum ad Lacedaemonios iterum conversum habebant.
Hac autem aestate Olympia fuerunt, in quibus Androsthenes Arcas primum in pancratii certamine victor erat; et Lacedaemonii aditu ad templum ab Eleis prohibiti sunt, ne sacrificium facerent, neve certarent, quod ipsis non persolverent multam, quam Elei iis ex lege Olympiaca damnatis irrogaverant; dicebant enim, illos in munitionem Phyrcum arma intulisse, et milites ex suis armatos in Lepreum immisisse Olympiaci foederis tempore. Multe autem erat duo millia minarum, ia singulos milites armatae binae minae, quemadmodum lege continetur.
Lacedaemonii vero missis legatis contradicebant, negantes, se juste condemnatos, quippe quod foedus Lacedaemoniis nondum denuntiatum esset, quum suos milites armatos illuc immiserunt.
Elei autem dicebant inducias apud se jam fuisse (sibi enim ipsis primis eos indicunt), et se quiescentibus , neque tale quid exspectantibus, utpote foederis tempore, illos clam injuriam sibi fecisse.
Lacedaemonii vero excipiebant, Eleos non amplius oportuisse inducias Lacedaemoniis denuntiare, si quidem jam tunc injuriam sibi ab ipsis fieri putarent, non autem ita, quasi hoc crederent, eos illud fecisse et arma se nusquam postea ipsis intulisse.
Elei vero in eadem sententia perstabant, dicentes, se nunquam adductum iri, ut sibi nullam injuriam fieri crederent; sed si Lepreum sibi restituere vellent, suam multae partem remissuros, et partem, quae deo deberetur, se pro ipsis persoluturos.
Sed quum Lacedaemonii audire nollent, Elei rursus haec postularunt, ut Lepreum quidem, si nollent, non restituerent, verum adseenderent ad Jovis Olympii aram, quandoquidem templo uti exoptarent, ut coram Graecis jurarent , se multam in posterum persoluturos.
Sed quum ne ista quidem facere vellent, Lacedaemonii quidem a sacro, sacrificiis et certaminibus, prohibiti sunt, domique sacrificium faciebant; celeri vero Graeci, praeter Lepreatas, sacras legationes mittebant
Elei tamen veriti, ne Lacedaemonii per vim sacrificium facerent, cum juventute armata excubias agebant; ad ipsos autem venerunt et Argivi et Man-tinei, ex utrisque milleni, et Atheniensium equites, qui dierum festorum celebrationem Argis praestolabantur.
Nam omnem illius coetus frequentiam ingens timor invaserat, ne Lacedaemonii armati eo venirent, praesertim postea quam Lichas Arcesilai filius Lacedaemonius virgis a lictoribus in stadio caesus erat, quod quum ipsius bigae vicissent, et per praeconis vocem renunciatum esset Boeotorum commune ut victor, quod Lacedaemoniis interdictum erat certaminibus , ipse in stadium progressus aurigam coronasset, cupiens indicare currum illum suum esse; quamobrem multo magis omnes tunc timuerunt, et aliquid novi fore videbatur. Lacedaemonii tamen quieverunt, atque illa dierum festorum celebratio sic iis praeteriit.
Post Olympia autem Argivi eorumque socii Corinthum iverunt, oraturi Corinthios, ut ad se transirent. Aderant autem et Lacedaemoniorum legati, et quamvis multi sermones habiti essent, ad extremum tamen nihil confectum est, sed facto terraer motu in suam quique urbem discesserunt. Atque hiec aestas finiebatur.
Ineunte autem hieme Heracleotae, qui sunt in agro Trachinio, curo j£nianibus et Dolopibus et Meliensibus et nonnullis Thessalis proelium commiserunt.
Nam hae gentes, quae Heracleotarum urbi finitimae erant, ei hostes erant; haec enim urbs non adversus ullum alium, quam istarum gentium agrum condita erat. Et simul atque condi coepta est, statim ei adversari coeperunt, eam pro viribus atterentes, et tunc Heracleotas pralio superarunt, et Xe-nares, CnkJis filius, Lacedaemonius ipsorum dux in eo ce- cidit; et alii etiam Heracleotae perierunt. Atque illa hiems finiebatur et duodecimus hujus belli anous finiebatur.
Insequentis autem aestatis initio statim Heracleam, quod post proelium graviter infestaretur, Boeoti in fidem receperunt, et Hegesippidam Lacedaemonium ut perperam res illas administrantem expulerunt. Hanc autem urbem receperunt veriti, ne Lacedaemoniis Peloponnesi tumultu turbatis, Athenienses eam occuparent. Lacedaemonii tamen ipsis erant irati.
Eadem aestate Alcibiades Cliniae filius, Atheniensium dux, Argivis ac sociis, eum adjuvantibus, in Peloponnesum profectus, cum paucis gravis armaturae militibus Atheniensibus et sagittariis, et sociis, quos illinc assumpserat, tum alia quae ad societatem pertinebant, constituebat, per mediam Peloponnesum cum copiis iter faciens, tum etiam Patrensibus persuasit, ut muros ad mare usque perducerent, et ipse alteram munitionem Rhium Achaicum versus exstruere in animo habebat. Sed Corinthii et Sicyonii et alii, quibus hi muri exstructi damnum daturi erant, auxilio accurrentes impediverunt.
Eadem aestate bellum inter Epidaurios et Argivos gestum est, praetextu quidem hostiae, quam ad Apollinem Pythium Epidaurii pascuorum nomine adducere debuerant, nec tamen mittebant (ipsum autem templum erat potissimum in Argivorum potestate); sed vel sine ista causa Alcibiades et Argivi Epidaurum, si possent, occupare statuerant, tum ut Corinthus esset pacata, tum etiam quod Athenienses auxilium ex jEgina Argivis itinere compendiosiore latum iri putarent, quam si Scyllaeum circumveherentur. Argivi igitur se praeparabant ad irruptionem in Epidaurum radendam , ut ipsimet hostiam exigerent.
Per eadem autem tempora Lacedaemonii quoque cum universis copiis ad Leuctra in agri sui confiniis sita adversus Lycaeum duce Agide Archidarai filio, rege suo, profecti sunt; nemo autem sciebat, quonam proficiscerentur, et ne ipsae quidem civitates, unde milites emissi erant.
Sed quum pro transitu sacrificia facientes litare non potuissent, et ipsi domum redierunt, et sociis per nunrios circummissos edixerunt, ut post insequentem mensem (Carneus vero mensis erat, in quo stata sacra apud Dorienses celebrantur) se praepararent, ut ad militiam profecturi.
Illis autem domum reversis Argivi quarto die a fine mensis exeuntis ante mensem Carneum ex suis finibus egressi, quamvis perpetuo illum diem festum agerent, tamen in agrum Epidaurium irruperunt, euroque vastabant.
Epidaurii vero sociorum auxilium implorabant; horum vero nonnulli quidem hunc mensem causabantur, nonnulli etiam ad ipsa agri Epidaurii confinia profecti quiescebant.
Et quo tempore Argivi in agro Epidaurio erant, legationes ex sociis civitatibus ab Atheniensibus excitae Mantineam venerunt. Et quum in colloquium ventum essent, Euphamidas Corinthius verba cum factis congruere negavit; nam ipsos quidem de pace acturos consedisse, Epidaurios vero eorumque socios et Argivos armatos castra opposila habere; primum igitur ab utrisque missos debere exercitus dirimeie, atque ita demum de pace verba rursus facienda.
His autem verbis adducti abierunt et Argivos ex agro Epidaurio abduxerunt. Postea vero quum in eundem locum rursus convenissent, ne sic quidem quicquam communiter transigere potuerunt, sed Argivi rursus in agrum Epidau· * num irruperunt, eumque vastabant.
Lacedaemonii vero et ipsi cum suis copiis adversus Caryas profecti sunt, et quum ne hic quidem sacrificia pro transitu facientes litare potuissent, domum redierunt.
Argivi vero tertia fere agri Epidaurii parte vastata domum reverterunt. Ipsis autem miile gravis armaturae milites Athenienses duce Alcibiade auxilium tulerunt, quum autem Lacedaemonios cum copiis ex suis finibus egressos audissent, et quum opera sua non amplius opus esset, abierunt. Atque aestas ita exacta est.
Sequentis hiemis initio Lacedaemonii clam Atheniensibus praesidium trecentorum militum et Agesippidain ducem per mare Epidaurum immiserunt.
Argivi vero ad Athenienses profecti cum iis expostularunt, quod, quum in foederibus scriptum esset, ut nulli per agrum suum hostes transire sinerent, per mare Lacedaemonios transire permisissent; et nisi ipsi quoque Messenios et servitia adversus Lacedaemonios Pylum reduxissent, se ab iis injuria affectum iri.
Athenienses vero auctore Alcibiade cippo Laconico subscripserunt, Lacedaemonios in foedere non perstitisse, et Pylum e Craniis servitia reduxerunt, ut latrocinarentur; cetera vero quiescebant.
Per hanc autem hiemem, quum Argivi et Epidaurii bellum inter se gererent, tamen nullum quidem praelium acie palam instructa commissum est, sed insidiae et incursiones tantum laetae sunt, in quibus, prout casus tulit, ex utrisque nonnulli peribant.
Atque extrema hieme, vere jam instante, Argivi cum scalis adversus Epidaurum iverunt, ut propter bellum defensoribus denudatam expugnaturi; sed infecto negotio discesserunt. Et hiems finiebatur et decimus tertius hujus belli annus finiebatur.
lnsequente aestate jam media Lacedaemonii, quum Epidaurii ipsorum socii graviter vexarentur, et aliae Peloponnesi civitates partim quidem defecissent, partim non commodo statu essent, rati, nisi celeriter eas praeoccuparent, ulterius progressuras esse, in bellum proficiscebantur ipsi et Helotes cum universis copiis adversus Argos; praeerat autem Agis Archidaini filius, Lacedaemoniorum rex.
Cum iis autem ad hanc militiam proficiscebantur Tegeatae, et alii Arcades, quotquot erant Lacedaemoniorum socii. Ceteri autem socii, qui in Peloponneso et extra erant, ad Phliuntem cogebantur, Boeotorum quidem quinque millia gravis armaturae militum et totidem levis armaturae et quingenti equites, et totidem alii pedites equilibus mixti, Corinthiorum vero duo gratis armaturae millia, et ceterorum pro cujusque viribus numerus erat, sed*Phliasii cum omnibus suis copiis venerant, quod exercitus in ipsorum agro esset.
Argivi autem quum et initio Lacedaemoniorum apparatum praesensissent, et postea quam Phliuntem ibant, ut cum celeris se conjungerent, tunc demum et ipsi cum exercitu prodierunt; auxilium autem tulerunt iis et Mantinei cum suis sociis, et Eleorum tria gravis armaturae millia.