Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 5

 
Argivi autem haec eo facilius admiserunt, quod et Lacedaemoniorum bellum sibi impendere viderent (nam foedera cum illis inita jam exibant) et simul quod se Peloponnesi principatum adepturos sperarent; hoc enim tempore et Lacedaemon pessime audiebat, et propter acceptas clades contemnebatur, et Argivi omnibus rebus optime se habebant, quod cum ceteris bellum Atticum ηφο susceperant , sed potius foedere cum utrisque conjuncti fructus percepissent.
 
Sic igitur Argivi Graecos, quicumque volebant, in societatem recipiebant;
 
Mantinei vero eorumque socii, quia Lacedaemonios metuebant, primi se iis adjunxerunt Mantinei eoim quandam Arcadiae partem subegerant, quae iis adhuc obediebat, dum bellum cum Atheniensibus gerebatur, et existimabant, Lacedaemonios, praesertim otiosos, sibi non permissuros, ut imperium retinerent; libenter igitur ad Argivos se converterunt, quod illorum civitatem potentem esse ducerent, et Lacedaemoniis semper inimicam, et popularis status administratione utentem, quemadmodum et ipsi.
 
Quum autem Mantinei defecissent, cetera etiam Peloponnesus mussare coppit, idem sibi quoque faciendum esse, quippe quod existimarent, accuratiore aliqua rerum cognitione illos defecisse, simul etiam quod Lacedaemoniis essent iniensi quum aliis de causis, tum etiam quod in foederibus Atticis scriptum erat, fas esse addere et demere quicquid utrique civitati visum esset, Lacedaemoniis et Atheniensibus.
 
Haec enim conditio adscripta Peloponnesios maxime perturbabat, et in suspicionem adducebat, ne Lacedaemonii una cum Atheniensibus se in servitutem redigere vellent; aequum enim fuisse, ut haec immutandarum conditionum facultas omnibus sociis adscriberetur.
 
Quamobrem metu commoti plerique animum ad Argivos appulerant, ut et ipsi pro se quique societatem cum iliis facerent.
 
Lacedaemonii vero quum intellexissent hunc rumorem per Peloponnesum pervagatum esse, et Corinthios auctorep fuisse, ipsosque cum Argivis foedus facere parare, legatos Corinthum miserunt, ut id, quod futurum erat, anteverterent, et expostulabant quum de eo, quod totius rei auctores fuissent, tum de eo, quod a se deficere, et cum Argivis societatem facere statuissent, eosque jusjurandum violaturos dicebant, atque jam nunc injuste facere, quod foedera cum Atheniensibus percussa non acciperent, quum dictum sit, ut id ratum habeatur, quod major sociorum pars decreverit, nisi vel deorum vel heroum aliquod impedimentum intercesserit.
 
Corinthii vero praesentibus apud eos sociis, quotquot et ipsi fuedera non admiserant (hos enim ipsi prius advocaverant), Lacedaemoniis contradicebant, injurias quidem, quibus afficerentur, palam non declarantes, quod neque Sollium ab Atheniensibus recepissent, neque Anactorium, et si qua alia re se fraudari putabant, sed speciosam causam praetendentes, se non prodituros eos, qui erant in Thracia; se enim et privatim jurejurando interposito suam iidem ipsis dedisse, quo tempore primum una cum Potidaeatis ab Atheniensibus defecerant, et iterum postea.
 
Negabant igitur, se sociorum jusjurandum violaturos, quod foedera cum Atheniensibus inire nollent; quum enim jurejurando interposito, cujus dii testes fuissent, illis (idem dedissent, non bene jusjurandum servaturos, si illos proderent. Dictum autem esse, nisi vel deorum, vel heroum impedimentum intercederet; hoc autem sibi divinum impedimentum videri.
 
Atque de veteri quidern jurejurando haec tantum responderunt, de societate autem cum Argivis ineunda se cum amicis deliberaturos, et quicquid justum esset, facturos.
 
Et Lacedaemoniorum quidem legati domum redierunt. Corinthi vero forte praesentes erant et Argivorum legati, qui Corin. thios ad societatem secum ineundam, et ad omnem cunctationem abjiciendam adhortabantur; illi vero lis responde-derunt, ut ad proximum concilium apud se habendum venirent.
 
Confestim autem et Eleorum legatio venit, ac primum cum Corinthiis societatem fecit; deinde illinc Argos profecti, quemadmodum edictum erat, Argivorum socii facti sunt Forte enim cum Lacedaemoniis de Lepreo contendebant.
 
Nam quum Lepreatis bellum quondam cum quibusdam Arcadibus ortum esset et Elei ad illius belli societatem a Lepreatis acciti essent, ea conditione, ut dimidiam partem agri obtinerent, et bellum composuissent, Elei ita, ut ipsi Lepreata» agrum illum colerent, talentum iis imposuerunt, quod Olympio Jovi quotannis penderent.
 
Et ad bellum usque Atticum persolvebant; deinde quum desiissent, causati bellum, Elei eos cogebant, illi vero ad Lacedaemonios se converterunt. Et quum hujus controversiae cognitio Lacedaemoniis commissa esset, Elei suspicati, se suum jus non obtenturos, omisso arbitrio Lepreatarum agrum vastarunt.
 
Lacedaemonii vero nihilo minus Le-preatas liberos esse, et Eleos injuste facere pronunciaront, et quod arbitrio sibi commisso stare noluissent, praesidium gravis armaturae militum Lepreum miserunt.
 
Elei vero existimantes urbem, quae a se defecisset, Lacedaemonios recepisse, et pacis conditionem proferentes, in qua dictum erat, ut singuli quae belli Attici initio possidebant, liaec retinentes etiam e bello discederent, ut iniquo arbitrio damnati ad Argivos defecerunt, societatemque cum illis, sicut praedictum erat, hi quoque fecerunt.
 
Statim autem post illos et Corinthii et Clialcidenses, qui sunt in Thracia, societatem cum Argivis inierunt Boeoti vero et Megarenses, quamvis idem dicerent, quod a Lacaedemoniis contemnerentur, tamen quiescebant, quod popularem Argivorum statum sibi, qui paucorum dominatu regerentur, miuus quam Lacedaemoniorum rempublicam putarent profuturam.
 
Circa eadem hujus aestatis tempora Athenienses quum Sciomeos expugnassent, puberes interfecerunt, et pueros ac mulieres in servitutem redegerunt, agrumque Plataeensibus colendum dederunt; Delios autem rursus in Delum reduxerunt, reputantes et clades in proeliis acceptas , et dei Delphici oraculum.
 
Et Phocen^s et Locri bellum gerere coeperunt.
 
Et Corinthii et Argivi, quum jam essent socii, Tegeam iverunt, ut eam a Lacedaemoniorum societate averterent, quod eam magnam Peloponnesi portionem esse cernerent, ac, si ea sibi accessisset, se totam Peloponnesum habituros sperarent.
 
Sed quum Tegeatae respondissent, se Lacedaemoniis non adversaturos, Corinthii, qui hactenus in eam rem acerrime incubuerant, de contentione remiserunt, et veriti sunt, ne nullus ex aliis ad sc posthac accederet.
 
Veruntamen ad Boeotos profecti, eos orabant, ut secum et cum Argivis societatem inirent, ceteraque communiter administrarent; ad baec illas decem dierum inducias, quae non multo post ista quinquaginta annorum foedera inter Athenienses et Boeotos mutuo factae erant, Corinthii suadebant Boeotis, ut se Athenas secuti sibi quoque impetrarent eodem modo factas, quo Boeoti eas habebant; si vero Athenienses recusarent, inducias ipsi quoque renunciarenl, et in posterum sine se nullum foedus facerent.
 
Boeoti vero rogantibus Corinthiis dc societate Argivorum quidem eos rem differre jubebant, Athenas vero cum Corinthiis profecti decem dierum inducias non impetrarunl, sed Athenienses responderunt, Corinthiis esse foedera, si quidem Lacedaemoniorum essent socii.
 
Boeoti vero ideo non magis decem dierum induciis renunciare voluerunt, quamvis Corinthii hoc flagitarent, et cum expostulatione dicerent, ita inter se couvenisse; Corinthiis autem induciae sine foedere cum Atheniensibus erant.
 
Eadem aestate Lacedaemonii cum universis copiis duce Plistoanacle Pausaniae filio, Lacedaemoniorum rege, expeditionem susceperunt adversus Parrhasios, qui sunt in Arcadia, Mantineorum imperio parentes, ab ipsis sedilione laborantibus acciti, simul etiam eversuri, si possent, munitionem, quam Mantinei in Cypselis exstruxerant, et ipsi suo praesidio tenebant, in agro Parrhasico sitam, prope Sciritidem, quae est agri Laconici.
 
Et Lacedaemonii quidem agrum Parrhasiorum vastabant, Mantinei vero urbis custodia Argivis praesidiariis tradita ipsi sodos suo praesidio tutabantur; quum autem et munitionem in Cypselis exstructam et urbes in agro Parrhasico sitas conservare non possent, abierunt.
 
Lacedaemonii vero, quum Parrhasios in libertatem asseruissent et munitionem illam evertissent, domum redierant.
 
Atque eadem aestate Lacedaemonii, quum ad eos jam ex Thracia rediissent milites, qui cum Brasida illuc profecti erant, quos post inita foedera Clearidas reduxerat, decreverant, servos quidem, qui cum Brasida proelio interfuissent, liberos esse, et habitare ubicumque vellent, nec multo post ipsos cum iis, quos recenter in civium jus adsciverant, in Lepreo collocarunt, quod ad Laconicum et Eleum agrum situm erat, quum jam Eleorum hostes essent;
 
eos vero qui in insula capti erant, et qui arma hosti tradiderant, veriti, ne aliquid rerum novarum molirentur, existimantes, se propter cladem acceptam, etiam si pleno jure essent, deteriore conditione futuros, quum nonnulli jam magistratus gererent, ignominia notarunt, et hoc quidem ignominiae genere, ut nullum magistratum gererent, utque nullam haberSht potestatem aut emendi aut vendendi. Postea tamen rursus in integrum restituti sunt.
 
Eadem aestate Dictidienses Thysson in monte Atho sitam, Atheniensium sociam, ceperant.
 
Atque hac tota aestate commercia quidem inter Athenienses et Peloponnesios fuerant, sed suspecti erant inter se statim post inita foedera et Athenienses et Lacedaemonii , quod neutri loca alteris restituerent.
 
Nam Lacedaemonii , quibus sortito obtigerat, ut priores redderent, nec Amphipolin, nec cetera reddiderant, nec socios, qui erant in Tliracia, ad foedera recipienda adegerant, ac nc Boeotos quidem neque Corinthios, perpetuo dicentes se, si firdera accipere non vellent, una cum Atheniensibus eos coacturos; temporaque sine syngrapha praestituerant, intra quae qui foedera secum non iniissent, utrisque hostes esse oporteret.
 
Quum igitur Athenienses nihil horam re ipsa praestari viderent, Lacedaemonios nihil aequi animo agitare suspicabantur; quamobrem ipsis neque Pylum repetentibus reddiderunt, sed etiam eos poenitebat, quod capti- vos ex insula reddidissent, et cetera loca retinebant, exspe-dantes donec et illi praestarent, quae promiserant
 
Lacedaemonii vero dicebant, se prostitisse, quae praestari pos-1 sent; se enim Atheniensibus reddidisse omnes, qui ei ipsis apud se in vinculis fuissent, et milites e Thracia abduxisse, et si quid aliud in sua potestate habuissent; sed Amphipolin in sua potestate non esse dicebant, ita ut traderent, Boeotos vero et Corinthios se operam daturos, ut in foedera adducerent utque Panacium reciperent, et ut Athenienses, quotquot apud Boeotos essent captivi, recuperarent.
 
Pylum autem postulabant ut sibi restituerent; sin minus, Messenios certe et servitia educerent, quemadmodum et ipsi ex Thracia suos abduxissent, utque locum illum Athenienses ipsi, si vellent, custodirent.
 
Saepe autem multisquc sermonibus per hanc aestatem liabitis Atheniensibus persuase- I runt, ut e Pylo educerent Messenios ceterosque Helotas, 1 et quotquot ex agro Laconico fugerant; ipsosque in Craniis I Cephalleniae insulae urbe collocarunt.
 
Hac igitur aestate I a bello quies erat et ultro dtroque inter se commeabant.
 
Insequenle autem hieme (jam enim alii ephori magistratum gerebant, nec ii, quibus magistratum gerentibus foedera percussa erant, atque horum etiam nonnulli foederibus erant adversarii) quum legationesex sociorum terra venissent, et Athenienses et Boeoti et Corinthii praesentes adessent, et ultro citroque multa verba facta essent, nec quicquam inter eos convenisset, quum domum redirent, Cleobulos et Xenarces, ii, qui ex ephoris foedera frangere potissimum volebant, cum Boeotis et Corinthiis privatim sermones habent, admonentes, ut quam maxime et haec probarent et operam darent, ut Boeoti, ubi prius ipsi societatem cum Argivis iniissent, postea cum Boeotis Argivos Lacedaemoniis socios adjungerent; sic enim Boeotos foedus cum Atheniensibus inire minime coactum iri; Lacedaemonios enim Atheniensium inimicitiis ac foederum cum ipsis initorum violationi amicitiam et societatem Argivorum anteposituros. Habebant enim exploratum, Lacedaemonios perpetuo cupere, civitatem Argivorum recte sibi amicam esse, quod bellum extra Peloponnesum ita levius sibi fore ducerent
 
Panactum vero rogabant Boeotos, ut Lacedaemoniis traderent, ut pro hoc, si possent, Pylo recepta ad bellum adversus Athenienses commodius descenderent.
 
Atque Boeoti et Corinthii cum his mandatis^ quae acceperant a Xenare et Cleobulo, et quotquot ex Lacedaemoniis erant iis amici, ut ad suas respublicas referrent, utrique abierunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme