Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

 
Et vero simul etiam Perdiccae legati Lacedaemonem missi tale quiddam jactaverant, multa ipsum ex sibi finitimis circa locis ad illorum societatem adductuhim; his igitur de causis Brasidas communi magis utriusque studio res Arrhi-baei tractare volebat.
 
Perdiccas vero dicebat neque tamquam judicem suarum controversiarum Brasidam a se arcessitum esse, sed potius tamquam hostium destructorem, quos ipse denuntiasset, et eum injuste facturum, si se dimidium ejus exercitus alente , oum Arrhibaeo congrederetur.
 
Brasidas tamen, Perdicca invito ac repugnante, convenit Arrhibaeum, ejusque verbis adductus exercitum abduxit, priusquam in ejus agrum irruptionem fecisset. Perdiccas vero ab eo tempore pro dimidia tertiam stipendii partem dedit, quod injuriam sibi fieri putaret.
 
Eadem aestate continuo Brasidas secum ducens et Chalcidenses, paulo ante vindemiae tempus Acantho Andriorum coloniae bellum intulit.
 
Acanthii vero dc eo recipiendo inter se tumultuabantur, et plebs et ii, qui una cum Chalcidensibus eum adductum ibant. Verunlamen propter metum fructuum, qui foris adhuc erant, multitudo Brasidae verbis adducta, ut ipsum solum in urbem reciperent et audito ipso consultarent, eum recepit; atque progressus ad concionem (erat autem non indisertus, ut Lacedaemonius) haec verba fecit:
 
« Quod ego atque exercitus, viri Acanthii, a Lacedaemoniis huc emissi sumus, aperte declarat veram esse causam, quam belli initio praediximus Atheniensibus, nos ut Graeciam in libertatem vindicemus, bellum esse gesturus;
 
si autem sero venimus, decepti opinione belli, quod in illis regionibus geritur, qua speravimus fore, ut sine vestro periculo Athenienses debellaremus, nemo repre-hendat;mmc enim, quando facultas est data, venimus, et vobiscum operam dabimus, ut eos debellemus.
 
Miroi vero, quod portas mihi clauseritis, et si meus adventus vobis ingratus accidit.
 
Nos enim Lacedaemonii, existimantes nos venturos ad eos, qui rei priusquam re ipsa, advenisssemus, animo saltem socii essent, et nostrum adventum exoptatum fore, tantum periculum subiimus, per alienum agrum iter multorum dierum facientes sum mumque studium exhibentes;
 
vos vero, si quid aliud in animo habetis, aut si vestrae ipsorum et ceterorum Graecorum libertati obsistatis, grave hoc fuerit.
 
Nam non solum vos ipsi obsistitis, verum etiam ceteri Graeci, quos adibo, se mihi minus adjungent, hac diflirullate permoti, quod vos, ad quos primum accessi, qui et urbem opibus et auctoritate florentem obtinetis, et qui prudentes habemini, me non receperitis; neque facere potero, ut adventus mei causa fide digna videatur, sed videbor aut injustam libertatem afferre, aut huc venisse imbecillis et invalidus ad propulsandam Atheniensium vim, si invaserint.
 
Atqui cum hoc ipso exercitu, quem nunc habeo, quum ad Ni-sa-am profectus sum, ut opem ei ferrem, Athenienses, quamvis numero superiores confligere non sunt ausi; quamobrem haud verisimile videtur, ipsos tantum copiarum contra vos esse missuros, quantus erat classiarius exercitus ad Nisaeam.
 
« et ipse non ut ullo maleficio vos afficiam, sed ut Grmcos in libertatem vindicem, huc adveni, Lamia·-moniortim magistratus religiosissimo jurejurando obstrirlos habens, socios, quoscunque ego ipsis adjunxero, sui juris fore, et simul non ut vos armorum socios habeamus, aul per vim aut per fraudem adjunctos, sed contra ut vobis ad Atheniensibus in servitutem redactis socii simus.
 
Quapropter aequum esse censeo, ut neque suspectus sim, qui maximam lidem vobis dem, neque vindex infirmus existi mer, sed ut vos mihi houo animo accedatis.
 
Quod si quis forte privatim sibi ab aiiquo metuens, ne ego civitatem aliquibus tradam, minus mihi favet, is omnium maxime confidat.
 
Neque enim venio, ut factionibus me imm-sceam, neque ambiguam in animo habeo vobis libertatem offerre, ita quidem, si patrio instituto neglecto aut plebem nobilitati, aut nobilitatem plebi in servitutem addicerem.
 
Nam gravior esset ea libertas, quam hominum alienigenarum imperium, nobisque Lacedamioniis pro laboribus susceptis nulla gratia constaret, sed pro honore et gloria potius culpa; et propter qute crimina Athenienses bello persequimur, ca odiosiora nos, quam qui virtutem non prae se tulit, videamur nobis contrahere.
 
Nam illis saltem, qui dignitate sunt praediti, turpius est fraude speres domesticas amplificare, quam vi aperta; nam vis quidem jure potentiae, quam fortuna dedit, infertur, fraus vero injusti animi insidiis. Adeo magnam circumspectionem adhibimus in iis, quai nostra maxime intersunt.
 
« Neque vero praeter jusjurandum majorem ipere possitis, quam si quibus res ipsa: secundum verba consideratae famam necessariam praebent, e re eorum etiam esse plane ut dixerint.
 
Quod si me vobis ista proponente dicetis facultatem vobis deesse, sed tamen, quod nobis benevoli sitis, exigetis, ut vobis citra damnum vestrum nos rejicere liceat, et ut ne periculo nobis carere libertas videatur, et dicetis aequum esse, eam illis offerre, qui etiam eam accipere possint, nullum vero invitum cogere , deos et heroas indigenas testabor, quod bono vestro veniens nihil verbis prolicio, agrumque vestrum pervastando vos cogere conabor,
 
nec amplius existimabo me injuste facere, sed vel duabus de causis necessariis aequitatem a me stare, partim quidem propter Lacedaemonios, ne hac vestra benevolentia, si nobis non adducemini, laedantur pecuniis , quas Atheniensibus penditis; partim vero propter Graecos omnes, ne a vobis impediantur servituti se subtrahere.
 
Nec enim vero decenter haec faceremus, nec officium hoc nostrum est Lacedaemoniorum, ut invitos in libertatem asseramus, nisi alicujus boni publici causa.
 
Neque vero dominatum affectamus, sed potius quum alios dominatu dejicere studeamus, plerisque injuriam faceremus, si dum libertatem universis afferimus, vos resistentes toleraremus.
 
De his recte consultate et hoc certamen inite, ut et Graecis libertatis capessendae principes existatis, et sempiternam gloriam paretis, et simul ipsi vestrarum privatarum rerum nullam jacturam faciatis, et universae civitati pulcherrimum nomen faciatis.»
 
Atque Brasidas quidem haec verba fecit; Acanthii vero multis prius in utramque partem dictis, quum propter Brasidae verba ad persuadendum apposita, tum etiam fructuum amittendorum metu, suffragiis clam latis, plerique defectionem ab Atheniensibus faciendam censue-runt, et quum ipsum ad illud jusjurandum adegissent, quo summi Lacedaemoniorum magistratus jurato eum emiserant, fore socios sui juris, quoscunque adjungeret, ita demum ejus exercitum receperunt.
 
Nec multo post Stagirus etiam, Andriorum colonia, defecit. Atque haec quidem hac aestate facta sunt.
 
Sequentis autem hiemis initio statim, quum Hippocrati et Demostheni Atheniensium imperatoribus res Boeotorum proderentur, et oporteret Demosthenem quidem eum classe ad Siphas occurrere, illum vero ad Delium, facto dierum errore, ad quos utrumque cum suis copiis proficisci oportebat, Demosthenes quidem (|uum prius ad Siphas appulisset, et Acarnanas multosque ex illis locis socios in sua classe haberet, voto frustratus est, insidiis per Nicomachum, virum Phocensem ex Phanoteo, detectis, qui rem Lacedaemoniis indicavit, illi vero Boeotis;
 
quumque omnes Boeoti ad opem ferendam undique concurrissent (nondum enim Hippocrates ab altera parte eos calamitate afficiebat in eorum terram profectus), Siphae et Cliae-ronea ante occupantur. Quum autem illi, qui res novas moliebantur, erratum animadvertissent, in civitatibus nihil moverunt.
 
Hippocrates vero excitato omni Atheniensi populo, civibus ipsis et ioquilinis et e peregrinis quotquot aderant, posterior ad Delium pervenit, quum Boeoti a Siphis jam re- vertissent; ibique positis castris Delium hoc modo munire coepit, Apollinis sacrum.
 
Fossam circa templum et fanum ducebant, et humum ex ipsa fossa egestum pro muro aggerebant, et vallos utrinque defigentes excisa vinea, quae circa templum erat, injiciebant simul et lapides et lateres ex proximis aedificiis detrahentes, et omni ratione munitio* nem illam excitabant. Turresque ligneas posuerunt, ubi locus opportunus erat fanique nullum erat aedificium; nam quae fuerat porticus, collapsa erat.
 
Quum autem tertio die, ex quo domo discesserant, opus aggressi essent, quum hunc ipsum diem, tum etiam quartum in opere faciendo consumpserunt et quintum usque ad prandii tempus.
 
Deinde, quum maxima pars esset absoluta, exercitus quidem a Delio decem ferme stadia recessit, ut domum revertens, etatimque levis armaturae milites plerique discedebant; at gravis armaturae milites subsistentes ibi quiescebant; Hippocrates vero in Delio adhuc remanens et custodias et quicquid reliquum erat, quod circa propugnacula confidendum esset, constituebat.
 
Per hos autem dies Boeoti Tanagram conveniebant;, et postquam ex omnibus civitatibus aderant et cognoscebant Athenienses procedere, ut domum se reciperent, ceteris Boeotarchis, qui sunt undecim, non ad bellum gerendum adhortantibus, quod Athenienses in Boeotia non amplios essent (Athenienses enim, quum castra posuerunt, erant fere in Oropiae confiniis), Pagondas ^Eoladae filius, qui Thebarum nomine Bueotarchus erat cum Arianthide Lysima-chidae filio , quod imperium tunc penes ipsum esset, proelium committere cupiens et existimans satius esse belli fortunam periclitari, singulas cohortes adhortatus, ne frequentes aciem desererent, Boeotis persuadebat, ut adversus Athenienses irent et proelium committerent, talibus verbis.
 
« Debebat quidem, viri Boeoti, ne in mentem qnidem venire cuiquam nostrum, qui magistratum gerimus , non esse rationi consentaneum, nos cum Atheniensibus confligere, si eos non in Boeotia adhuc deprehenderimus. Boeotiam enim, munitionibus ib ea exstructis, ex agro finitimo profecti, sunt vastaturi, atque opinor hostes sunt, quocunque in loco deprehensi fiierint, et undecunque profecti hostilia facinora patrarunt.
 
Nunc vero si cui non pugnare tutius esse videbatur, is mutet sententiam. Nec enim providentia considerationem aeque patitur in iis, quos alius invadit, et quorum ager in discrimen vocatur, atque in eo, qui sua quidem possidet, sed plura affectans ultro bellum aliis infert.
 
Vobisque patrium est externum exercitum vos invadentem pariter et in vestro et in alieno solo propulsare. Athenienses vero, qui praeterea finitimi sunt, multo magis propulsare necesse est.
 
Nam si adversus finitimos libertas omnibus in eo posita est, ut illis aemula virtute obsistant, adversus hos utique, qui etiam non modo finitimos, sed et remotos in servitutem redigere conantur,quo modo non vel in extremam dimicationem descendendum sit? (Exemplum autem ob oculos positum habemus quum Euboenses trans fretum sitos, tum etiam celere Graeciae magnam partem,quo modo erga eos sil affecta) et intelligendum, ceteros quidem de agri finibus cum gentibus finitimis dimicare, nobis vero si vincamur, unicum minime dubium finem de universa terra statutum iri. Nam in eam ingressi, rebus nostris per vim potientur.
 
Tanto istorum accolarum propinquitas nobis magis, quam aliis, est periculosa. Qui enim potentiae confidentia, ut nunc Athenienses , arma vicinis inferunt, illum quidem, qui est quietus et qui in suo agro tantum se defendit, confidentius invadere consueverunt, eum vero, qui extra fines occurrit, et qui, si occasio fuerit, belli facit initium, minus prompte bello premere.
 
Hqjus autem rei experimentum adversus istos habemus; quum enim eos ad Coroneam vicissemus, quo tempore propter nostras seditiones agrum nostram occupatum tenebant, magnam Boeotiae securitatem ad boc usque tempus praestitimus.
 
Quorum nos memores operam dare oportet, ut et majores natu rebus olim gestis pares simus, et minores natu patrum illorum, qui tunc viri fortes fuerunt, filii, ne domesticas virtutes dedecorent, sed persuasum habentes, deum a nobis futurum, cujus fanum isti nefarie muro septum tenent, et sacrificiis freti, quae nobis immolantibus laetum ac felicem rerum eventum promittunt, adversus hos tendamus, et demonstremus, ut ea, quae concupiscunt, bellum non propulsantibus inferendo comparent, illos vero, quorum patria generositas fert, ut et suum ipsorum agrum semper liberent pugnando, nec alienum in servitutem injuste redigant, non permissuros, ut isti e suis finibus sine certamine discedant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme