Book 4
Atque haec biems finiebatur, et simul etiam belli septimus annus finiebatur quod Thucydides conscripsit.
Aestatis autem insequentis initio statim circa novi-lunium sol ex parte defecit, ejusdemque mensis initio terne motus exstitit.
Et Mytilenaei aliique Lesbii exsules, quorum plerique ex continente veniebant, auxiliis ex Peloponneso mercede conductis, et manu illinc apud se ipsos collecta, Rhcetium occupant; et acceptis duobus Phocia- corum staterum millibus rursus reddiderunt, nulla injuria facta.
Et postea quum copias adversus Antandrum duxissent, urbem interveniente proditione capiunt. Atque propositum eorum erat, quum ceteras civitates, quae Actaeae vocantur, quas prius possessas a Mytilenaeis Athenienses tenebant, in libertatem vindicare, tum vero omnium maxime Antandrum, atque ubi eam munissent, nam et aedi· ficandarum navium facultas erat propter lignorum illic eopiam Idamque montem prope adjacentem, et collecto reliquo etiam apparatu inde proficiscentes Lesbum vicinam infestare, et in suam potestatem redigere iEolica oppida, quae in continente erant.
Et hi quidem haec paraturi erant.
Athenienses vero eadem aestate cum lx navibus et duobus militum millibus et aliquot equitibus, et cum Milesiis et aliis quibusdam ex sociis secum adductis bellum Cytheris intulerunt; praeerat iis autem Nicias Nicerali et Nicoslratus Diotrephis et Autocles Tolmaei filius.
Cythera autem insula est, quae agro Laconico adjacet e regione Maleae promontorii; incolae vero sunt Lacedaemonii e numero municipum, et Cytherodices magistratus Sparta quotannis eo transibat, et militum gravis armaturae praesidium in eam semper transmittebant, ejusque curam ingentem gerebant.
Erat enim iis portus, ad quem appellebant onerariae naves, quae ex iEgypto et Africa veniebant, et piratae simul Laconicam oram a mari, qua parte sola infestari poterat, minus infestabant. Tota enim insula consurgens ad Siculum et Creticum mare porrigitur.
Athenienses igitur quum appulissent cum suis copiis , decem navibus et duobus Milesiorum millibus urbem maritimam, nomine Scandeam, capiunt; cum reliquo vero exercitu in insulae partes, quae Maleam spectant, exscensu e navibus facto ad maritimam Cytheriorum urbem iverunt, ejusque incolas statim omnes sub armis stantes offenderunt.
Prcelioque commisso Cytherii paulisper impetum sustinuerunt, deinde in fugam versi, in superiorem urbem confugerunt et postea cum Nicia ejusque collegis compositionem fecerunt ea conditione, ut omne de se statuendi arbitrium Atheniensibus permitterent, nisi mortis.
Quaedam autem colloquia et ante inter Niciam et Cytheriorum quosdam habita erant, quamobrem etiam citius et commodius et in praesentia et insequente tempore, quae ad compositionem pertinebant, inter eos transacta sunt; Athenienses enim Cytherios ex suis sedibus in alias transtulissent, tum quod essent Lacedaemonii, tum etiam quod insula agro Laconico adeo vicina esset.
Post compositionem vero Athenienses accepta Scandea, urbe ad portum sila, et praesidio Cytheris imposito, navigarunt ad Asinen et Hclos et ad plurima loca maritima, et exscensu ex navibus in ca facto et commorantes', ubicunque opportunum videbatur, regionem per dies circiter septem vastarunt.
Lacedaemonii vero, quum Cythera ab Atheniensibus teneri viderent, et exspectarent illos in suum etiam agrum exscensiones hujusmodi facturos, cum frequen- tibus quidem copiis nusquam acie instructa obviam iis iverunt, sed militum gravis armaturae magnam manum in varias agri sui partes, prout unusquisque locus postulabat, praesidii causa miserunt, et ceteris in rebus sibi diligenter cavebant, metuentes, ne quid in rerum suarum statu novaretur, propter insperatam et ingentem cladem in insula recens acceptam, et propter Pylum et Cythera occupata, et propter repentinum improvisumque bellum, quod eos undique circumstabat;
quare praeter suam consuetudinem quadringentos equites constituerunt et sagittarios, et ad res bellicas, si unquam ante, tunc potissimum tardiores extilerunl, qui praeter usitatam sibi formam apparatus cum nauticis copiis certare cogerentur, idque contra Athenienses, qui, quicquid intentatum relinquebant, id semper deesse putabant spei de futuro rerum successu conceptae.
Praeterea varii casus qui multi et intra breve tempus praeter omnem exspectationem iis acciderant, maximum metum iis incutiebant, et verebantur, ne forte rursus aliqua calamitas sibi contingeret, qualis erat ea, quam in insula acceperant.
Et propterea ad pugnandam erant timidiores, et quicquid aggressi essent, id infelicem exitum putabant habiturum, propter animi diffidentiam, quod prius adversa fortuna premi non consuevissent.
Quum igitur Athenienses tunc oram maritimam vastarent, plerumque quiescebant, ut ad praesidium quodque exsccnsus aliquis e navibus fiebat, tum quod numero se quique inferiores esse ducerent, tum otiam quod in eo rerum statu constituti essent; una vero praesidiaria cohors, quae etiam ad Cotyrtam et Aphrodisiam hostes propulsavit, levis quidem armaturae turbam palatam impetu in eam facto terruit, sed quum gravis armaturae milites impetum excepissent, rursus se recepit, et aliquot ex ejus numero ceciderant, armaque capta sunt, et Athenienses erecto tropaeo in Cythera abierunt.
Hinc vero ad Epidaurum Limeram classe circumvecti sunt, agrique parte vastata pervenerant ad Thyream, quae est quidem agri, qui Cynosurius appellatur, sed Argivum et Laconicum agrum suo interjectu disterminat; Lacedaemonii autem, quod cam possiderent, Eginetis patria pulsis incolendam dederunt tum ob beneficia, quae et terrae motus tempore, et quum Helotes in dominos insurrexissent. in se contulerant, tum etiam quod, licet Atheniensium imperio subjecti, tamen secum perpetuo sensissent
Atheniensibus igitur cum classe adventantibus EgineUe murum, quem forte ad mare aedificabant, reliquerunt , et in superiorem urbem stadiis circiter decem a mari distantem, quam incolebant, se receperunt.
Et una Lacedaemoniorum praesidiaria cohors, quae agri tutandi causa illic erat, quae eos etiam in illo muro aedificando adjuvabat, cum iis in urbem ingredi noluit, licet EgineUe id peterent, sed iis periculosum esse videbatur intra muros concludi; quare quum in editiora loca se recepissent, quod se ad pugnam cum hoste committendam impares esse judicarent, quiescebant.
Interea vero Athenienses quum appulissent et confcstim omnibus copiis ad Thyream ivissent, eam ceperunt. Atque et urbem incenderunt, et res, qua? in ea erant, diripuerunt, et Eginetas, quotquot in ipso congressu non occubuerant, secum Athenas abduxerunt, et Tantalum Pa- troclis filium, qui apud illos ex Lacedaemoniis magistratus erat; quum enim vulneratus esset, vivus captus est.
Nonnullos etiam ex Cytheris abducebant, quos periculi vitandi causa alio transferre placebat. Atque hos quidem Athenienses in insulis collocare decreverunt, et ceteros Cytherios suum agrum colentes, tributum quaterna talenta pendere, jEginetas vero omnes, quotquot capti erant, interficere, propter priorem perpetuam simultatem, Tantalum vero praeter ceteros Lacedaemonios in insula captos in vincula conjicere.
Eadem aestate in Sicilia induciae a Camarinacis et Gelois initae sunt, primo inter ipsos; mox etiam ceteri Sicilienses Gelam convenerunt et legatis ex omnibus civitatibus eo missis, in colloquium venerunt, si forte in pristinam gratiam redire possent. Et quum multae aliae sententiae in utramque partem dicebantur inter dissentientes et suum jus agentes, ut quique in aliqua re commodo se fraudatos existimabant; tum etiam Hermocrates Hermonis filius Syracusanus, qui quidem etiam praecipue eos movit, ad legatos a Siciliae communi missos hujusmodi verba fecit:
« Non ex ea civitate, viri Sicilienses, quae aut minima sit, aut bello maxime lahorel, egoortus verba faciam, sed sententiam proponens eam, quae in totius Siciliae commune bonum optima esse mihi videtur.
Ac bellum quidem quam tristis sit res, cur quis omnia mala, quae in eo insunt, inter scientes enumerans oratione prolixa utatur? Nemo enim aut propter imperitiam hoc agere cogitur, aut metu deterretur, si quid amplius commodi se adepturum speret. Sed usu venit, ut bis quidem lucra majora, quam pericula esse videantur, illi vero quodvis discrimen adire, quam ullam in praesenti jacturam facere malunt;
haec ipsa autem si non forte alterutri opportune faciant, admonitiones de facienda gratiae reconciliatione sunt utiles.
De quo si nobis quoque in praesentia persuadeatur, plurimi faciendum erit; quod enim suis quique rebus privatim bene consulere meditabamur, et prius bellum suscepimus, et nunc inter nos disceptando operam damus, ut in pristinam gratiam redeamus, et, si non successerit, ut unusquisque nostrum suum jus obtinens hinp discedat, iterum ad arma redibimus.
« Quanquam hoc nobis est sciendum, non solum de privatis rebus, si sapimus, coactum esse concilium, sed universam Siciliam, quae, ut ego judico, Atheniensium insidiis appetitur, num conservare possimus; et pacificatores in his rebus longe meis verbis magis necessarii Athenienses existimandi sunt, qui, quum maximam omnium Graecorum potentiam obtineant, paucis navibus hic praesto sunt ad observanda nostra peccata, et legitimo societatis nomine id, quod natura ipsis hostile est, sub honesta specie ad euam utilitatem accommodant.
Quum enim bellum suscipiamus, et hos accersamus, homines, qui vel illis, qui eos nonaccersunt, bellum inferant, quumque nos ipsos domesticis sumptibus vexemus, et simul paulatim aditum illis ad hoc imperium occupandum patefaciamus, consentaneum est, ipsos sua sponte, ubi nos afflictos cognoverint, olim cum majore classe venturos, et haec omnia in suam potestatem redigere conaturos.
« Atqui, ei sapiuius, oportet unumquemque nostrum potius, ut suis rebus aliena adjungat, quam ut jam paratas laedat, socios accersere et pericula insuper subire, et existimare seditionem maxime perniciosam esse quura singulis civitatibus, tum etiam universae Sicilis, cujus nos in-cois universi insidiis appetimur, et tamen pro singularum civitatum dissensionibus divisi sumus.
Quibus rebus intellectis oportet et privatum cum privato et civitatem cum civitate in gratiam redire, et operam dare, ut omnes simat universam Siciliam servemus, nec in mentem venire cuipiam , eos quidem, qui de nobis sunt Dorienses, Atheniensium hostes esse; Chalcidenses vero, propter cognationem Ionicam, a periculis tutos esse.
Neque enim gentibus propterea, quod ab origine sint divisae, alterius odio moti bellum inierunt, sed cupiditate bonorum Siciliae, quae communiter possidemus.
Hoc autem nunc declararunt in ista Chalcidensium evocatione; illis enim, qui ex foederis societate nullum auxilium iis unquam tulerunt, ipsi potius foederis jus libenter praestiterunt.
Atque Atheniensibus quidem haec affectantibus, et provide perficere conan-tibus multam veniam dandam esse censeo, nec eoe, qur imperium affectant, vitupero, sed eos, qui ad imperata feriendum sunt propensiores; ita enim nati sunt homines, ut semper illos imperio premant, qui cedunt, ab illis vero sibi caveant, qui arma ipsis inferunt.
Nos vero peccamus, quotquot, quum haec habeamus perspecta, non recte prospicimus , neque singuli hoc antiquissimum esse judicamns, ut commune periculum universi recte administremus»
Hoc autem celerrime liberabimur, si compositionem ia ter nos faciamus; Athenienses enim non ex sui agri finibus pro^ fecti nos invadunt, sed ex illorum agro, qui eos accersive-runt
Atque ita non bellum bello, sed pace discordiae nullo negotio sedantur; et qui evocati sunt, et qui specioso, praetextu injusti huc venerunt, jure optimo re infecta abi» buut.
« Atque commodum quidem, quod ad Athenienses attinet, tantum esse «omperitur, si rebus nostris recte consulamus ;
pacem vero, quam omnium confessione summum bonum esse constat, cur etiam inter nos ipsos facere non oporteat? An existimatis, si quid boni alicui adest, aut si cui contraria, non potiorem esse pacem quam bellum, tum ad liberandum alterutrum his malis, tum etiam ad illud bonum conservandum, et pacem habere honores et dignitates a periculo remotiores, atque alia, quae quis oratione longa persequi posset, quemadmodum de bello?Quibus rebus consideratis non oportet contemnere mea verba, sed potius unumquemque his admonitum suae saluti prospicere.
Et si quis vel suae causae aequitate vel sua potentia fretus certam de rei alicujus successu spem concepit, is caveat, ne praeter spem graviter labatur, illud intelligens, plures jam ultionibus persequentes illos, a quibus injurias acceperant , alios etiam sperantes se suas facultates aliqua potentia amplificaturos, hanc sortem habuisse, ut illi quidem non solum suas injurias ulti non sint, sed ne salutem quidem suam retinere potuerint; hi vero pro amplificaUooe etiam jacturam suarum rerum fecerint.