Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

 
Tunc autem Atheniensibus inanis ejus oratio risum aliquo modo movit, jucunda tamen nihilominus res accidit viris prudentibus, considerantibus se alterum e duobus bonis adepturos, aut se a Cleone liberatum iri, id quod magis sperabant, aut, si opinione sua frustrati essent, illum Lacedaemonios in suam potestatem redacturum.
 
Quum autem res omnes ad expeditionem necessarias in concione peregisset, et Athenienses expeditionem ei decrevissent, ipseque ex ducibus, qui ad Pylum erant» unum Demosthenem sibi collegam adjunxisset, e vestigio discessit.
 
Demosthenem autem ideo collegam sibi adjunxit, quod audiret eum in animo habere, exscensnm ex navibus in insulam facere. Milites enim loci inopia graviter pressi, et obsessi potius quam obsidentes, ad periclitandam belli fortunam animis erant propensi.
 
Praeterea ei ipsa insula incendium passa vires addidit Nam quum prius esset magna ex parte silvosa et invia, propter perpetuam solitudinem, eam formidabat, atque hoc pro hostibus magis facere putabat; nam in magnas copias ex navibus m terram egressas illos ex locis abditis irruptionem faciendo multa detrimenta inferre posse. Nam sibi quidem illorum errata et apparatum propter silvam non perinde perspicua fore; suarum vero copiarum omnia peccata hostibus manifesta fore; quamobrem illos ex improviso, quacunque vellent, impressionem in se facturos; penes illos enim hostem invadendi arbitrium futurum.
 
Rursus si manus in locis densis per vim conserere contenderet,filios, qui essent pauciores, sed locorum periti, longe meliore conditione rem gesturos arbitrabatur, quam illos, qui numero superiores essent, sed locorum imperiti; praeterea suum exercitura , qui numerosus erat, clam profligatum iri, erepta suis facultate prospiciendi, qua parte alii aliis mutuam opem ferre possent.
 
Haec autem potissimum ob cladem iEtolicam, quam ex parte propter silvam acceperat, in mentem ei veniebant.
 
Quum autem milites propter insulae angustias ad extremas ejus oras prandii causa adhibita custodia accedere coacti essent, et quidam silvam paulatim incendisset invitus, posteaque ventus excitatus esset, magna ejus pars hostibus insciis est cremata.
 
Sic igitur facilius conspicatus Lacedaemonios, et plures esse animadvertens, quum suspicaretur se prius commeatum ad pauciores illuc transmisisse , tone ut ad rem dignam, cui Athenienses majorem diligentiam adhiberent, et in insulam faciliore aditu patefactam , expeditionem parabat, sociales copias ex locis vicinis accersens, et cetera praeparans.
 
Cleo igitur nuntio ad illum praemisso, per quem illi significaret se venturum, cum copiis, quas petierat, Pylum pervenit. Et quum in unum locum convenissent, ante omnia caduceatorem ad hostium castra in continente posita miserunt, ut illos provocarent, si vellent citra periculum imperare suis militibus in insula interceptis, ut et arma et se ipsos sibi traderent, ea conditione, ut custodia tolerabili servarentur, donec aliquid de rerum summa transactum esset.
 
Sed quum illi conditionem non accepissent, unum quidem diem se continuerunt; postridie vero noctu discesserunt, omnibus militibus in paucas naves impositis; ac paulo ante auroram, ab utraque insulae parte, et a pelago et a portu, ex navibus in terram descenderunt, gravis armaturae milites circiter octingenti, cursuque ad primum hostium praesidium in insula collocatum contenderunt.
 
Sic enim Lacedaemoniorum milites erant dispositi; in hoc primo praesidio milites erant circiter triginta; praesidium vero in media et planissima parte et prope aquam collocatum illorum plerique cum Epitada duce tenebant; quaedam vero non magna manus custodiebat ipsam extremam insulae partem, quae Pylum spectabat, quae pars et a mari praerupta erat, et a terra minime oppugnari poterat; nam et castellum quoddam vetustum ex saxis passim lectis constructum illic erat, quod sibi profuturum putabant, si qua roajore vi se recipere cogerentur. Atque ita quidem dispositi erant;
 
Athenienses vero primos quidem custodes, in quos incurrerant, confestim interfecerunt, in cubilibus adhue arma capientes et exscensu in terram ex navibus clam con- fecto, illis opinantibus naves ex consuetudine ad stationem noctu commeare.
 
Sed simul atque dies illuxit, reliquus etiam exercitus in terram descendit , ex navibus paulo pluribus quam septuaginta, omnes praeter thalamios, pro suo quique genere armati; et octingenti sagittarii, et peltastae his non pauciores, et Messenii, qui auxilium tulerant, et ceteri omnes, quotquot circa Pylum erant, exceptis custodibus, qui in munitionibus erant.
 
Hi autem a Demosthene intervallis interpositis instructi sunt, ita ut in quoque loco duceni, et plures, in nonnullis etiam pauciores essent, occupatis locis superioribus, ut hostes quam maxima dubitatione undique circumventi premerentur, nec haberent, adversus quam partem instructi in aciem prodirent, §ed undique telis expositi essent multitudinis, si in frontem procurrerent, a tergo petili, si in latera, ab alterutra parte.
 
A tergo autem levis hostium armatura, et adversus quos minime ratio aliqua reperiri poterat, ipsis, quocunque se vertissent , semper haesuri erant, sagittis et jaculis et lapidibus et fundis eminus multum valentes, quos ne persequi quidem licebat; nam et fugiendo adversarios vincebant, et cedentibus instabant.
 
Tali igitur consilio Demosthenes et ante copias in insulam exponere cogitarat, et in ipsa re gerenda instruxit;
 
at Epitadas et quae maxima erat militum in insula interceptorum manus, quum vidissent et primum praesidium profligatum, et exercitum contra se venientem, adeat instruxerunt et in gravem Atheniensium armaturam ire contendebant, eo consilio, ut ad manus venirent; haec enim a fronte erat collocata, a latere autem levis armatura et a tergo.
 
Sed cum gravis armaturae militibus non potuerunt manus conserere, neque sua pugna* peritia uti; levis enim armaturae milites eos utrinque telis petentes prohibebant, simul etiam illi contra eos non procurrebant, sed in suo loro se continebant; levem autem armaturam, quacunque impetu facto eos maxime infestabat, in fugam conjiciebant; haec vero iterum conversa eos propulsabat, quod homines essent expediti, et qui facile fugam capesserent, antequam hostis eos assequeretur, idque ob locorum difficultatem, et ob eo-rurodem asperitatem a pristina solitudine manantem, per quae Lacedaemonii, quod arma gestarent, insequi non poterant.
 
Sic igitur illi aliquantisper inter se levi certamine pugnarunt; sed quum Lacedaemonii non amplias acriter procurrere possent, qua impetum fecissent, milites expediti, ubi eos prppler assiduum hostis propulsandi laborem jam tardiores esse animadverterunt, atque ipsi et ex ivi specie animos maxime confirmarunt, quod longe majorem suum numerum cernebant, et jam assueti magis, ut illi non amplius pariter formidabiles sibi viderentur, quia non continuo tam gravia perpessi erani, quam exspectaverant, atque visi erant antea, quum primum iu terram egressi sunt, animis dejecti, quippe qui contra Lacedaemonios irent, tum contemptu sumpto et sublato clamore impetum in eos conferti fecerunt, et lapidibus et sagittis telis-que, quae quisque ad manum habebat, eos petebant.
 
Clamore autem sublato et impetu simul facto, terror homines hujusmodi pugnae insuetos invasit, et silvae nuper com- busto multus pulvis in sublime ferebatur, et propter sagittas ac lapidee, qui ab ingenti hominum multitudine jacieban-tur, et una cum pulvere ferebantur, unusquisque spatium ante suos pedes positum haud facile prospicere poterat.
 
Tunc vero proelium Lacedaemoniis asperius esse coepit. Nam ncqire ipsorum armatura sagittis amplius resistere poterat, et hasto, quibus petebantur, in ea fracto inhaerebant, neque se ipsis quid facerent habebant, tum quod eorum oculis erepta esset facultas prospiciendi, tum quod propter majorem clamorem ad hostibus sublatum exaudire non possent, quae ipsis praeciperentur, tum etiam quod periculum undique circumsisteret, nec ullam spem haberent excogitandae rationis, qua hostem propulsando servarentur. .
 
Tandem vero quum multi jam sauciati essent, quod semper in eodem loci spatio versarentur, conglobati ad extremam insulae munitionem non multum distantem cu-stodesque suos iverunt.
 
Ubi autem cesserunt, tum vero etiam roajore longe clamore sublato confidenter iis expediti milites instare coeperunt, et quotquot de Lacedaemoniis, dum se recipiunt, intercipiebantur, ab hoste caedebantur, sed plerique ad munitionem elapsi cum custodibus, qui illic erant, se instruxerunt secundum totam munitionem , ut hostem propulsarent, qua parte oppugnari poterat.
 
Atque Athenienses insecuti circumvenire quidem eos et circumdare non poterant propter loci situm natura munitum, sed ab adversa fronte aggressi pulsare conabantur.
 
Diuquc et maximam diei partem utrique pugna et siti et sole graviter fatigati resistebant, hoc agentes alteri quidem ut ex superiore loco detruderent, alteri vero ne ce derent; facilius autem, quam ante, Lacedaemonii se defenderant, quod non a lateribus circumveniri poterant.
 
Sed quum res nullum haberet exitum, Messeniorum dux ad Cleonem et Demosthenem accedens, eos frustra laborare dixit; sed si sagittariorum,et levis armaturae aliquam partem sibi dare vebnt, ad illos a tergo circumveniendos via, quamcunque ipse invenisset, putare aditum per vim aperiri posse.
 
Quum autem accepisset, quae petierat, ex occulto iter ingressus, ne ab illis conspiceretur, procedens qua in quoque loco praerupta insulae natura pedem figere permitteret, et ad eam partem, quam Lacedaemonii loci situ freti non custodiebant, difficulter et aegre illis insciis munitionem circumiit, atque repente in loco superiore a tergo hostium conspectus illos quidem ob inopinatum casum metu consternavit; hos vero, qui cernebant, quod exspectabant, multo magis confirmavit.
 
Quare Lacedaemonii, quum utrinque telis jam peterentur, et in eadem fortuna constituti essent, ut parva magnis conftram, quae erat Suorum ad Thermopylas, nam et illi semita a Persis circumventi perierant, et hi jam undique telis expositi diutius resistere non poterant, sed pauci cum multis dimicantes, et ob inediam corpore languentes, cedere cceperont, et Athenienses omni accessu jam potiebantur.
 
Quum autem Cleo et Demosthenes animadverterent, illos, si vel tantillum magis cederent, a suis copiis interfectum iri, pugnam sedarunt suosque prohibuerunt, quod illos vivos Atheniensibus ducere cupiebant, si forte audita caduceatoris voce, frangerentur animis ad arma tra· denda, et praesenti calamitatis gravitate vincerentur.
 
Et per praeconem edixerunt: si arma et se ipsos Atheniensibus dedere vellent ea conditione, ut Athenienses arbitratu suo de ipsis statuerent.
 
Illi vero audito Iioc edicto plerique clypeoe deposuerunt et manus quassarunt, significantes, ae accipere conditiones sibi per praeconis vocem oblatas. Post haec vero pugna inhibita in colloquium venerunt Cleo et Demosthenes, et ex illis Stypbo Pbaracis filius, quod ex superioribus ducibus primus Epitadas jam defunctus erat, et alter Hippagretas, qui in ejus locum erat suffectus adhuc superstes inter defunctos tanquam mortuus jacebat, ipse tertius designatus, qui ex lege imperium obtineret, si quid ilis accidisset.
 
Stypho autem et qui cum eo erant, dixerunt, se velle per praecones agere cum Lacedaemoniis, qui in continente erant, quid sibi faciendum esset.
 
Quum autem illorum quidem nullum proficisci permisissent, sed ipsi Athenienses ex continente caduceatores evocarent, et bis ter ve percunctationes factae essent, postremus, qui a Lacedaemoniis ex continente missus ad eos navigavit, haec renuociavit: Lacedaemonii jubent vos ipsos vobis consulere citra dedecus. Illi vero consilio inter se inito arma et se ipsos dediderunt.
 
Illum autem diem et noctem in sequentem Athenienses eos in custodia tenuerunt; postridie vero Athenienses tropaeo in insula statuto cetera ut ad navigationem parabant, et captivos trierarchis asservandos distribuebant; Lacedaemonii vero misso caduceatore suorum cadavera receperunt.
 
Qui autem in insula obierunt aut vivi capti sunt, tot fuerunt: universi quidem, qui in insulam transierant, erant quadringenti et viginti gravis armaturae milites ; ex hoc numero Athenas vivi delati sunt trecenti minus octo; ceteri perierant. Inter vivos autem adhuc erant Spartani ad centum et viginti. Ex Atheniensibus vero non multi perierant; pugna enim non stataria erat.
 
Tempus autem universum, quo illi rn insula sunt obsessi, a pugna navali usque ad proelium in insula commissum, fuerunt duo et septuaginta dies.
 
Ex his dierum spatio circiter viginti, quibus legali foederum causa abierant, frumentum accipiebant, reliquis vero, ab illis, qui clam navigabant, nutriebantur. Et erat adhuc frumentum in insula aliaque esculenta deprehensa sunt;nam Epitadas dux unicuique parcius haec quam pro copia praebebat.
 
Athenienses igitur et Peloponnesii cum suis utrique copiis e Pylo domum redierunt, et Cleonis promissio quamvis insana effectum est consecuta; nam intra viginti dies, quemadmodum receperat, hostes adduxit.
 
Hoc autem omnium, quae in hoc bello contigerunt, maxime praeter opinionem Graecis accidit; Lacedaemonios enim decere existimabant, nec fame nec ulla necessitate compulsos arma tradere, sed haec retinentes et quoad pos- sent dimicantes mortem oppetere.
 
Et quum adduci non possent, ut crederent, illos, qui se tradidissent, iis esse similes, qui cecidissent, et postea aliquando quidam de Atheniensium sociis quemdam captivorum ex insula ob insultationem interrogasset, nunquid illi, qui ex ipsis mortem oppetissenl, honesti fortesque viri fuissent, hic ipsi respondit, magni profecto faciendum esse atracton, sagittam dicens, si viros iortes dignosceret, declarans eos, quibus forte contingeret, per lapides ac sagittas occubuisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme