Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 3

 
Oportet autem, quamvis deliquerint, hoc dissimulare, ut ea pars, quae sola adhuc rebus nostris favet, a nobis non alienetur.
 
Et hoc ad imperium retinendum longe utilius existimo, injuriam nobis volentibus fieri, quam a nobis summo cum jure eos occidi, quos non oportet. Atque id, quod est in Cleonis sententia, ultionem justam eandemque utilem esse, id in eadem re simul fieri posse non reperitur.
 
« Vos autem quum intellexeritis, hanc meam sententiam meliorem esse, neque misericordiae neque leni; tali plus tribuentes, quibus ne ego quidem vos adduci sino, sed ex ipsis rebus, quae vobis suadentur, obedite mihi, ut de Mytilenaeis, quos Paches ut sontes misit, quaestionem per otium habeatis, ceteros vero habitare permittatis.
 
Haec enim et in posterum bona sunt et hostibus jam formidabilia ; quisquis enim recte consulit adversus hostes, is magis pollet, quam qui facto vim adhibens temere eos invadit.»
 
Atque Diodotus haec dixit. Prolatis vero horum sententiis inter se maxime contrariis, Athenienses sane quidem inter se contenderunt de decreto faciendo, et quum ad sufiragia ventum est, par fere utrinque numerus fliit, vicit tamen Diodoti sententia.
 
Quare confestim alteram triremem magna festinatione miserunt, ne, si forte prior ante advenisset, civitatem jam exstinctam offenderent; antecesserat autem uno ferme die et nocte.
 
Quum autem Mytilenaeorum legali huic uavi vinum et panem hordeaceum praeparassent, et magna praemia promisissent, si antevertissent , tanto studio cursum navigationis confecerunt, ut uno eodemque tempore et remigarent, et panem vino oleo-que maceratum comederent, et per vices alii somnum caperent, alii remigarent.
 
Quum autem quodam fortunae beneficio tunc nullus ventus contrarius spirasset, et prior navis haud magna festinatione navigaret ad negotium immane , heee vero hunc in modum adeo properaret, illa quidem tantisper praecessit, ut Paches decretum legisset, et imperata tunc ipsum facturus esset, haec vero post eam ad portum appulit, et impedivit, ne civitatem perderet. Tam exiguo intervallo Mytilene a periculo abfuit.
 
Ceteros vero, quos Paches ut praecipuos defectionis auctores miserat, Athenienses ex Cleonis sententia morte mulctarunt; erant autem numero paulo plures mille. Et Mytilenes muros demoliti sunt, et naves abduxeruut.
 
Postea vero tributum quidem nullum imposuerunt Lesbiis, sed agro, excepto Methymnaeorum, in ter mille sortes diviso , trecentas quidem eximias dis consecrarunt, in reliquas vero colonos de suis facta sortitione miserunt; quibus pecu- niam Lesbii constitutam in singnlas portiones duas minas cx pacto et convento quotannis persolventes agrum ipsi colebant.
 
Oppidis etiam in continente sitis, quotquot Mytilenaei in sua potestate habebant, Athenienses potiti sunt, quae postea Atheniensium imperio parebant. Et apud Lesbum quidem ita res gestae sunt.
 
Eadem autem aestate post receptam Lesbum Athenienses, duce Nicia, Nicerati filio, adversus Minoam insulam Megaris adjacentem profecti sunt; utebantur autem ea Megarenses, turri ibi exstructa, pro propugnaculo.
 
Nicias autem volebat, ut Athenienses illinc breviore loci spatio, nonaulehi a Budoroaut Salamine, hostes navium statione posita observarent, et Peloponnesii ne clam eruptiones illinc facerent vel triremibus, quemadmodum ante fecerant, Tei praedonibus emissis, simul etiam ne quid Megarensibus importaretur.
 
Quum igitur ab ea parte primum, quae Nisaeam spectat, duas turres prominentes machinis e mari expugnasset, liberamque ibi inter insulam coniinentemque navigationem reddidisset, ab ea quoque continentis parte, qua ponte in vado exstructo auxilium insulae a continente non ita multum distanti ferri poterat, munitionibus eam intersepsit.
 
Quum autem hoc opus intra paucos dies confecissent, postea in ipsa quoque insula castello et praesidio relicto cum exercitu domum rediit.
 
Per eadem autem hujus aestatis tempora Plataeenses quoque, quod nullum commeatum amplius haberent, nec obsidionem diutius fere possent, hunc in modum compositione facta Peloponnesiis se dediderunt.
 
Oppugnaverant urbis muros, illi vero ipsos propulsare non poterant. Quare dux Lacedaemonius quum eorum imbecillitatem cognovisset, per vim quidem eos capere noluit (hoc enim a Lacedaemoniorum magistratibus ei erat interdictum, ut, si fadus aliquando cum Atheniensibus fieret, et utrique loca bello capta, quae in sua potestate haberent, reddenda consentirent, Platsea ne inter reddenda esset, quod ipsi sua sponte se dedidissent), sed caduceatorem ad eos misit, qui diceret, nunquid se et urbem ultro Lacedaemoniis dedere , eorumque judicio stare vellent, et se de sontibus supplicium sumere, praeter jus vero de nullo.
 
Atque tantum quidem caduceator dixit; illi vero (jam enim in extrema imbecillitate constitati erant) urbem ipsis dediderunt. Peloponnesii vero Plataeenses per aliquot dies aluerunt, donec Lacedaemone quinque judices advenerunt.
 
Quum autem illi adessent, nullam quidem accusationem iis proposuerunt, sed accersitos boc tantum inlerro* gabant, nunquid in praesenti bello de Lacedaemoniis eorumque sociis aliquo modo bene meriti essent.
 
Illi vero, quum petissent, ut suam causam oratione prolixiore sibi agere liceret, responderunt, suaeque causae patronos constituentes Astymachum Asopolai, et Laconem Aimnesti filium, cui publicum erat cum Lacedaemoniis hospitium, atque in medium progressi in hunemodum verba fecerunL
 
« Urbis deditionem, 0 Lacedaemonii, vestra aequitate freti fecimus, non existimantes, nos tale judicium subituros, sed legibus magis conveniens aliquod fore sperantes; et conditionem nobis oblatam accepimus, ut non apud alios, sed apud vos judices causam diceremus, quemadmodum etiam dicimus; sic enim potissimum nos aequum obtenturos arbitrabamur.
 
Nunc vero veremur, ne in utroque simul falsi simus; nam et de capite nostro ultimoque supplicio certamen esse merito suspicamur, et vos ne judices non utrique parti aequi existalis, conjecturam inde facientes, tum quia nulla accusatio ante facta est, cui respondendum esset (sed ipsi dicendi potestatem poposcimus ), tum etiam quia vestra interrogatio perbrevis est, ad quam si vera respondeamus, in contraria vertuntur, sin falsa, mendacii facile argui possumus.
 
Sed quum maximis difficultatibus undique premamur, cogimur et tutius esse ducimus, non taciti periclitari. Quod enim dici potuit si dictum non fuerit, iis, qui in tali discrimine versantur, culpa imputari possit, quod hoc si dictum esset, salutem dare potuisset.
 
Sed praeter alia etiam ipsa persuadendi ratio in difficili nobis est Nam si ignoti inter nos essemus, allatis testimoniis rerum illarum, quas ignoraretis, causam nostram fortasse juvaremus; nunc autem apud eos, qui rerum sunt gnari, omnia dicentur, nec illud pertimescimus, ne propterea quod jam ante apud vos contra nos statueritis, merita nostra esse vestris inferiora, crimini hoc ipsum nobis vertatis, sed ne, dum aliis in nobis gratificamini, judicium jam peractum subeamus.
 
« Nihilo tamen minus proferentes quidquid juris habemus et adversus Thebanorum simultates et adversus vos reliquosque Graecos, beneficia nostra commemorabimus, et flectere vos conabimur.
 
Respondemus enim ad vestram illam perbrevem interrogationem, nunquid in hoc bello de Lacedaemoniis eorumque sociis aliquo modo bene meriti simus, si nos ut hostes interrogatis, nullam vobis injuriam fieri, quod nullis beneficiis affecti estis; amicos vero si nos ducitis, vos potius peccare, qui bellum nobis intuleritis.
 
Quod autem ad pacem attinet, et ad bellum contra Medos gestum, bonorum virorum officium fecimus, quippe qui illam quidem non violavimus nunc priores, hos vero tunc soli ex omnibus Boeotis una vobis-cum pro libertate Graecorum aggressi sumus.
 
Nam, quamvis in locis mediterraneis habitaremus, tamen navale proelium ad Artemisium commisimus, et quum in agro nostro pugna commissa est, in ea vobis Pausaniaeque adfuimus; et si qua alia res per id tempus periculum Graecis minaretur, omnium participes supra vires exstitimus.
 
Vobis etiam, Lacedaemonii, privatim, quum maximus terror Spartam circumstetit, post terrae motum, quo tempore Helotes defectione a vobis facta in Ithomen se receperant, tertiam nostrae civitatis partem auxilio misimus; quarum rerum memoriam vos deponere non decet.
 
« Atque in veteribus quidem et maximis rebus tales nos praestare non dubitavimus; postea vero facti sumus hostes. Sed vos in culpa fuistis; quum enim a vobis peteremus, ut in vestram societatem nos reciperetis, tum quum Thebani vim nobis intulerant, nos rejecistis, et imperabatis, ut ad Athenienses nos converteremus, quod illi quidem essent vicini, vos vero in loco valde remoto habitaretis.
 
In bello* tamen nullam insignem injuriam a nobis accepistis, nec accepturi eratis.
 
Si vero ab Atheniensibus vestro jussu deficere noluimus, non injuste faciebamus; illi enim contra Thebanos auxilium nobis ferebant, quum vos tergiversabamini , nec amplius honestum erat eos prodere, praesertim homines , quos quis accepto beneficio suis ipse precibus in societatem adduxit, et a quibus civitate donatus est; imo vero ire decebat ad illorum imperata alacriter facienda.
 
Sed quae utrique pro imperio vestro praei Us sociis, horum culpa non penes illos est, qui sequuntur, si quid non honeste faciebatis, sed penes illos, qui ad res pravas adducunt
 
« Thebani vero quum alias multas iqjurias nobis intulerunt, tum postremum hoc quale sit, ipsi nobiscum scitis, eaque horum, quae patimur, est causa.
 
Quum enim pacis tempore et ipsis etiam feriis menstruis urbem nostram occuparent, eos merito ulti sumus secundum legem ab omnibus receptam, quae fas esse praecipit, hostem, qui nos invadit, propulsare; et illorum gratia nunc iniquum sil nos plecti.
 
Nam si ex praesenti utilitate vestra et ex hostili illorum odio de jure statuetis, ejus, quod rectum est, non veros vos judices esse,'sed utilitati potius servire apparebit.
 
Quod si nunc isti vobis utiles videntur esse, profecto nos ceterique Graeci tunc, quum in majori periculo eratis constituti, vobis multo magis utiles exstitimus. Vos enim nunc quidem alios invaditis formidolosi; sed illo tempore , quo barbarus jugum servitutis omnibus Graecis imponebat, isti cum barbaro erant.
 
Quare aequum est, ut huic nostro peccato, si quidem peccatum est, jam opponatis illud nostrum animi studium; et si utriusque collationem faciatis, studium quidem majus, peccatum vero minus re-perietis, idque eo tempore, quo inter Graecos rarissimi reperiebantur, qui suam fortitudinem Xerxis potentiae opponerent , et quo ii magis laudabantur, qui non utilia adversus incursum barbarorum ρςρ suae salutis commodo faciebant, sed qui vel maximo cum periculo res optimas alacriter agere volebant.
 
Ex quorum numero nos quum fuerimus, et quum honores praecipui nobis habiti sint, nunc tamen veremur, ne in pari causa perdamur, quod potius Atheniensium partes secuti sumus cx jure, quam vestras ex commodo.
 
Atqui de rebus iisdem idem pariter vos sentire decet, et existimare, utile vobis nihil aliud esse, quam sociis iis, qUi strenue se gesserunt, si semper certam fortitudinis gratiam habeant, et simul praesentia negotia ex usu vestro constituantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme