Book 3
Nos vero, qui scilicet nostri juris eramus et liberi nomine, ad bella cum iis profecti sumus. Nec amplius pro ducibus fidelibus Athenienses habebamus, quia rebus ante gestis exemplis utebamur; nec enim verisimile videbatur, eos illis quidem servitutis jugum imposuisse, quos in eandem foederis societatem nobiscum receperant, ceteris vero, si quando forte facultas oblata esset, idem non esse facturos.
« Quod si jam omnes adhuc liberi nostrique juris essemus, certior nobis fides esset, non eos novi quidquam molituros esse; quum vero plerosque sociorum subegerint, nobiscum autem mquo adhuc jure vivant, consentaneum erat eos indignius esse laturos, quod nunc quoque, quamvis major pars jam illis cedat, nos soli aequum jus retinemus, idque tanto magis, quo magis ipsorum potentia aucta est et nostra solitudo.
Sed mutui metus aequalitas societatem sola facit fidelem; qui enim aliquid praeter jus facere vult, eo quod viribus non firmior impetum facturus esset, absterretur.
Ac liberi relicti sumus nulla afia de causa, nisi quatenus ad imperium quaerendum, et specioso verborum praetextu, et consilii aggressione potius, quam armorum videbantur ipsis res obtineri posse.
Simul enim hoc etiam testimonii argumento utebantor, socios, qui idem jus suffragii ferendi haberent, ad eandem militiam cum ipsis nunquam invitos profecturos fuisse, nisi illi, quibus bellum inferrent, aliquod peccatum commisissent ; eadem autem opera etiam potentissimos contra infirmiores primum secum adducebant, et futurum erat, ut illos quum ad extremum reservassent, reliquis ab omni parte detractis, imbecilliores haberent.
Si contra a nobis initium duxissent, quoniam universi suas domesticas vires adhuc habebant, et alios, apud quos consistere poterant, haud ita facile socios subegissent.
Atque classis nostra metum aliquem ipsis incutiebat, ne forte in unum coacta aut vobis aut alicui alii adjuncta periculum iis crearet.
Partim vero etiam eo, quod eorum populum et eos qui quoque tempore reipublicae principes erant, observabamus, praeter reliquos liberi relinquebamur.
Nec tamen diu hoc videbamur efficere posse, nisi hoc bellum confiatum esset, exemplis edocti eorum, quae reliquis acciderunt.
« Quaenam igitur erat haec aut amicitia certa aut libertas, in qua alteri alteros alienis animis recipiebamus, et illi quidem nobis in bello prae metu blandiebantur, nos vero rebus pacatis idem vicissim ipsis faciebamus? et quod aliis fidem confirmat, benevolentia inquam, hoc ipsum timor firmum nobis praestabat, metuque magis quam amicitia retenti in societate persistebamus; et utris immunitas periculi audaciam citius erat praebitura, hi etiam priores aliquid praeter jus facturi erant.
Quare si cui injuste facere videmur, quod ante defecerimus propter dilationem malorum, quibus illi nos erant affecturi, nec ipsi vicissim cunctati, dum plane sciremus, numquid eorum fieret, is non recte sentit.
Nam si pari potentia praediti, et insidias ipsis mutuo struere, et vicissim in aliud tempus eas differre possemus, quid necesse erat, nos in hac societatis aequalitate tamen in illorum potestate esse? In illorum vero potestate- quum semper sit, ut nos invadant, in nostra quoque esse debet, ut nobis ante caveamus.
« Tales igitur, Lacedaemonii ac socii, rationes et causas quum haberemus, defecimus, quae satis et manifestae sunt auditoribus, ut cognoscere possint, nos merito fecisse, et validae, ut metum conciperemus et ad aliquod salutis nostrae praesidium nos converteremus, atque id volumus quidem jam multo tempore, quum rebus adhuc pacatis legatos ad vos misimus, qui de defectione vobiscum agerent; sed quia vos recipere nos noluistis, impediti sumus; nunc vero, ubi Boeoti nos excitarunt, confestim obtemperavimus, du-plicemque defectionem nos facturos existimabamus, unam quidem a Graecis, ne una cum Atheniensibus ipsos maleficiis afficeremus, sed una in libertatem vindicaremus; alteram vero ab Atheniensibus, ne nos ipsi postea ab illis profligaremur, sed hoc prius illis faceremus.
Nostra tamen defectio subito facta est et imparata; quo etiam magis oportet vos nobis in societatem receptis auxilium quam celerrime mittere, ut appareat, vos et illis succurrere, quibus est succurrendum, et simul hostibus nocere.
Opportunitas autem qualis nunquam ante. £tenim et morbo attriti sunt Athenienses et pecuniarum impensis, et naves ipsorum partim quidem circa vestram regionem, parlim vero contra nos sunt constitutae;
quare non verisimile est, eos navium abunde habituros, si vos hac aestate cum navalibus pedestribusque copiis simul iterum irruptionem faciatis , sed aut vos contra se cum infesta classe venientes propulsare non poterunt, aut ab utrisque discedent.
Neque vero quispiam existimet, se domesticum periculum pro alieni agri defensione subiturum. Cui enim Lesbos proeul abesse videtur, haec tamen utilitatem ei ex propinquo praebebit. Nec enim, quemadmodum quis existimat, bellum in Attica terra geretur, sed in ea, unde Attica utilitatem percipit.
Est autem illi pecuniarum proventus a sociis, et longe major erit, si in suam potestatem nos redegerint; nam nec alius deficiet, et res nostrae illis accedent; et acerbiora mala pateremur, quam illi, qui jam ante iis serviebant.
Sed si vos alacriter succurratis, quum civitatem vobis adjungetis, quae magnam classem habet, cujus in primis vos indigetis, tum etiam Atheniensium imperium facilius evertetis, subtrahentes eorum socios (quilibet enim se vobis confidentius adjunget), et sinistram opinionem vitabitis, quam sustinebatis, quod illis, qui deficiunt, opera non feratis. Sed si manifestum sit, illos a vobis in libertatem vindicari, victoriam belli certiorem habebitis.
« Reveriti igitur Graecorum spes, quas in vobis ponunt , ipsumque Jovem Olympium, in cujus templo supplicibus similes sumus, Mytilenaeis in vestram societatem receptis opem ferte, neque nos deseratis, qui privato quidem periculo corpora objicimus, sed communem utilitatem, si rem feliciter geramus, omnibus allaturi sumus, magis vero commune damnum, si vobis non exoratis prostrati fuerimus.
Estote igitur viri, quales et Graeci vos esse justum judicant, et noster metus desiderat. »
Atque Mytilenaei quidem haec dixerunt. Lacedaemonii vero eorumque socii quum haec audissent eorumque postulata comprobassent, Lesbios in societatem receperunt, atque ad irruptionem in agrum Atticum faciendam et sociis, qui aderant, edixerunt, ut primo quoque tempore cum duabus suarum copiarum partibus in Isthmum irent, ut facturi illam, et ipsi primi venerunt, et vehicula navium in Isthmo parabant, ut eas a Corintho in mare, quod Athenas spectat, transportarent, quippe qui et navalibus et pedestribus copiis simul impetum facturi essent.
Atque hi quidem alacriter haec faciebant; ceteri vero socii lente conveniebant, et frugibus colligendis militiseque taedio detinebantur.
Athenienses vero, quum eos suae imbecillitatis opi* nione adductos se instruere intellexissent, cumque declarare vellent, eos non recte opinatos esse, sed se non mota classe, quae ad Lesbum erat, tamen et eam, quae ex Peloponneso contra se veniebat, facile propulsare posse, centum naves instruxerunt, et cum ipsi exceptis equitibus et pentacosiomedimnis, tum etiam inquilini eas conscenderunt, et propter Isthmum provecti ostentationem sui faciebant et in quamcumque Peloponnesi partem ipsis placebat, ex navibus descendebant
Lacedaemonii vero quum viderent rei eventum longe alium, quam ipsi exspectabant, et quae a Lesbiis dicta erant, putabant non vera esse, et rem esse factu difficilem existimantes, quum simul ipsis neque socii adessent, et triginta etiam Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, agrum ipsorum urbi subjectum vastare nuntiarentur, domum redierunt.
Postea vero classem parare coeperunt, quam in Lesbum mitterent, et sociis per civitates quadraginta naves imperarunt, et classis praefectum destinarunt Alcidam, qui eo profecturos erat.
Athenienses vero et ipsi cum suis centum navibus domum se receperunt, postquam illos quoque rediisse cognoverunt.
Atque eo tempore, quo naves istae navigabant, facile plurimae naves simul ipsis erant, usu formaque insignes, pares tamen numero vel etiam plures hqjus belli initio.
Nam Atticam et Euboeam et Salaminem centum naves custodiebant, et aliae centum circa Peloponnesum erant, praeterea vero eae, quae ad Potidaeam et aliis in locis erant, ut numerus omnium navium una aestate fuerit ducentarum et quinquaginta.
Atque hoc potissimum pecunias absumpsit una cum Potidaea. Nam et Potidaeam obsidebant milites binas drachmas diurnas merentes (etenim sibi quisque unam, alteram pro famulo in diem accipiebat), ter mille quidem, qui primi ad eam obsidendam missi erant, nec pauciores, qui in ejus obsidione permanserunt, donec eam expugnarunt, sexcenti vero et mille eum Phormione, qui ante urbis expugnationem discesserunt; et universae naves idem stipendium accipiebant.
Pecunie igitur ita primum consumptae sunt, et tantus navium maximus numerus est instructus.
Mytilenaei vero eodem tempore, quo Lacedaemonii circa Isthmum erant K quum ipsi tum etiam auxiliarii milites ad Methymnam, cujus per proditionem capiendqe spem conceperant, terra cum exercitu sunt profecti; et urbem adorti ,.quum res ipsis non succederet, quemadmodum exspectabant, Antissam et Pyrham etEressum petierunt, et stabilitis harum civitatum rebus murisque firmatis domum celeriter se receperunt.
Methymnaei vero et ipfi post illorum discessum cum copiis adversus Antissam ive- runt, et quum ex urbe eruptio facta esset cladem acceperunt ab Antissaeis et auxiliariis quibusdam militibus, multosque amiserunt, ceterique celeriter domum reverterunt.
Athenienses Tero, quum haec audirent, et Mytilenaeos terra potiri, et suos milites non satis virium ad Olos prohibendum habere, jam circiter autumni initium mittunt Pachetem Epicuri filium ducem, cum mille ex se ipsis militibus.
Hi vero remigum officium in navibus ipsi praestantes ad Mytllenen perveniunt, eamque simplici muro cingunt; nonnullis etiam in locis natura munitis castella aedificarunt.
Et Mytilene quidem utrinque et terra et mari acriter obsidebatur, et hiems appetebat;
ceterum Athenienses quum pecuniis ad obsidionem indigerent et ipsi pecunias tunc primum contulissent CC. talenta, dimiserunt etiam ad socios duodecim naves pecuniae colligendae gratia, et Lysiclem ducem cum quatuor collegis.
Ille vero, quum ex aliis locis pecunias exigebat et circui-bat, tum etiam in Caria ex Myunte urbe per Maeandri campum usque ad Sandium collem ascendit, et quum a Caribus et Anaeitis impetus in ipsum factus esset, periit et ipse et magnus reliqui exercitus numerus.
Eadem hieme Plataeenses (adhuc enim a Peloponnesiis et Boeotis obsidebantur) quum et penuria rei frumentariae graviter laborarent, nec ullam subsidii Athenis ad se venturi spem haberent, nec ulla alia salutis ratio appareret, statuunt quum ipsi, tum Athenienses, qui cum ipsis obsidebantur, primo quidem omnes exire, et transcendere hostium muros si per vim hoc facere possent, auctoribus hujus conatus Theseneto Tolmidae filio, qui vates erat, et Eupompida Daimachi filio, qui et dux erat;
deinde vero dimidia eorum pars, quod periculum ingens esse duceret, metu quodam territa destitit incepto, ducenti vero et viginti circiter in eadem eruptionis faciendae sententia ultro permanserunt, in hunc modum.