Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 2

 
Murus autem.in magnam altitudinem extollebatur, et agger non segnius ex. adverso contra ipsum surgebat. Et Plataeenses tale quiddam excogitant : interciso muro, qua agger ad.eum pertinebat, humum ex aggere in urbem importabant.
 
At Peloponnesii hac re cognita, eranum in cratibus arundineis involventes, in aggeris partem humo subtracta divisam conjiciebant, ne, sicut humus, diffluens in urbem portaretur.
 
Illi vero isto conatu exclusi, ab hoc quidem abstinuerunt, sed cuniculos ex urbe egerunt, eosque conjectura sub ipsum aggerem dirigentes, humum ad se rursus subducebant, diuque illos,qui foris erant, latebant, adeo ut illi humum etiam atque etiam aggerentes minus tamen opus absolverent, quod ipsorum agger deorsum subduceretur, et in partem, quae evacuabatur, semper subsi-deret.
 
Sed veriti, ne sic quoque pauci multis resistere non possent, hoc quoque excogitarunt: magnum quidem aedificium, quod aggeri oppositum exstruebant, aedificare desierunt, sed in utroque ejus latere, initio ducto a muro humiliore, intus murum lunata forma urbem versus ducere craperunt, ut, si magnus caperetur, hic hostibus resisteret, eosque novum aggerem ad eiim rursus aggerere cogeret, et ulterius ad interiora procedentes duplicem laborem sustinere, et magis eo deduci, ubi ab utraque parte telorum ictibus paterent.
 
Peloponnesii vero dum aggerem jaciunt, simul etiam machinas urbi admovebant, unam quidem, quae per aggerem admota magnam ingeniis illius aedificii partem conquassavit et Plataeenses perterrefecit, alias vero ab alia muri parte, quas Plataeenses laqueis circumjectis retorquebant, et trabes ingentes, quas ab utroque capite longis ferreis catenis suspenderant, ex binis antennis inclinatis ac supra murum prominentibus transversas sursum trahebant, et quoties machina aliquam muri partem petitura erat, trabem laxatis catenis atque e manu remissis demittebant, illa vero cum impetu delata, prominentem arietis partem refringebat.
 
Postea vero Peloponnesii, quum machinae nihil proficerent, et adversus aggerem munitio erigeretur, existimantes praesentibus terroribus urbem capi non posse, se ad eam muro cingendam parabant.
 
Prius tamen igne urbem temptare placuit, si possent coorto vento eam incendere, quod spatiosa non esset; nullum enim oppugnationis genus intemptatum praetermittebant, si forte sine sumptu et obsidione in suam potestatem rediglre possent.
 
Comportantes igitur materiae fasciculos conjiciebant eos ex aggere primum quidem in eam partem*, quae erat inter murum et aggerem, et quum propter tantam hominum manum celeriter esset repleta, propter reliquum etiam urbis spacium, quantum de loco superiore plurimum occupare poterant, materiam congesserunt,
 
eamquc injecto igne, cum sulphure et pice incenderunt. Tantaque flamma excitata est, quantam nullus unquam ad illud usque tempus manu quidem excitatam viderat. Nam in montibus quidem jam eilva arboribus vi ventorum inter se collisis sua sponte ignem flam-mamque ex hoc conceptam emisit.
 
Hoc vero incendium et magnum exstitit, et minimum aberat, quin Plataeenses, quum cetera vitassent, absumeret; a multo enim intra spacio urbis accedere non licebat, et ventus si accessisset secundus ad flammam augendam, id quod adversarii sperabant, effugere non potuissent.
 
Nunc vero hoc etiam accidisse fertur, ut magna vis aquae de coelo cum tonitruis effusa flammam restingueret, et ita periculo finem factum esse.
 
Peloponnesii vero, cum hoc quoque conaln frustrati essent, quadam copiarum parte ibi relicta, [majore autem dimissa] muro urbem undique cingere coeperunt, ambitus spacio inter singulas civitates distributo. Fossa autem erat et interna et externa, ex qua lateres fecerunt.
 
Et postquam totum opus absolutum erat sub Arcturi ortum,, praesidio ad dimidii muri custodiam relicto (nam alterum dimidium Boeoti custodiebant) cum exercitu redierunt ei digressi in suas quique urbes se receperunt.
 
Plataeenses vero liberos et uxores et natu maximos et hominum nullius usus multitudinem jam ante Athenas eiportarant; ipsi vero, qui relicti erant, obsidebantur numero quadringenti, Athenienses autem octoginta, et mulieres centum et decem, quae panem faciebant.
 
Tot erant universi, quum obsidionem tolerare coeperunt, nec ullus alius aut servus aut liber in urbe erat. Hujusmodi igitur fuit obsidio contra Plataeenses instituta.
 
Eadem autem aestate, simul atque expeditio contra Plataeenses est suscepta, Athenienses cum duobus millibus ex ee ipsis militum gravis armaturae et ducentis equitibus bellum intulerunt Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, et Bottiaeis, frumento jam maturo. His vero praeerat Xenophon Euripidis filius, cum duobus collegis.
 
Quum autem ad Spartolum Botticam copias duxissent, frumentum corruperunt. Videbatur autem etiam urbs in deditionem ventura quorundam civium opera, qui hoc moliebantur. Sed quum ii, qui haec nolebant, Olynthum ante misissent, gravis armaturae milites venerunt, et reliquus exercitus ad urbis custodiam; qui quum Spartolo adversus hostem prodiissct, Athenienses proelium ad ipsam urbem commiserunt.
 
Et Chalcidensium gravis armatura , et cum illis nonnulli auxiliarii milites ab Atheniensibus vincuntor et in urbem sese recipiunt; equitatus vero Chalcidensium ac levis armatura vincunt Atheniensium equitatum et levem armaturam;
 
habebant autem aliquot non multos cetratos ex agro, qui Crusis appellatur. Quum autem finitum modo esset praelium, alia cetratorum manus Olyntlio subsidio venit.
 
Tunc vero levis armaturae milites, qui Spartoli erant, quum hoc vidissent, tum recentium copiarum accessione magis confirmati, tum etiam quod antea victi non essent, cum Chalcidensium equitatu et subsidiariis Athenienses iterum invadunt; et hi se recipiunt ad duas cohortes, quas ad impedimenta reliquerant.
 
Quoties autem Athenienses armis infestis eos petebant, illi recedebant; recedentibus vero instabant et tela conjiciebant. Et Chalcidensium equites adequitantes, qua commodum videretur, impressionem faciebant, et hi praecipue Athenienses perculsos in fugam verterunt, et longe sunt persecuti.
 
Atque Athenienses quidem fuga Potidaeam se receperunt, posteaque, snorum cadaveribus fide publica interposita receptis, cum copiarum reliquiis Athenas reverterunt ; ex eorum autem numero quadringenti et triginta perierant, et duces omnes. Chalcidenses vero et Bottinei tropaeum statuerunt, susceptisque suorum cadaveribus in suas quique urbes discesserunt.
 
Eadem aestate non multo post haec Ampraciotae et Chaones cupientes totam Acarnaniam subigere et ab Atheniensibus alienare Lacedaemoniis persuaserunt, ut classem ex sociis civitatibus pararent, et mille gravis armaturae milites in Acarnaniam mitterent; dicebant enim, illos, si cum navibus simul et peditatu secum venirent, quod Acarnanes, qui maritimam oram incolebant, copiis coactis opem suis ferre non possent, Acarnania facile potitos, Zacynthum etiam et Cephalleniam in suam potestatem redacturos , ut non amplius ita libera Atheniensibus circum Peloponnesum navigatio esset; quinetiam Naupacti capiendae spem esse.
 
Lacedaemonii voro illorum verbis adducti Cnemum, qui classis praetor adhuc erat, et gravis armaturae milites cum paucis navibus e vestigio mittunt, nuntiis autem circummissis imperarunt sociis, ut classem' expedirent et primo quoque tempore Leucadem venirent.
 
Corinthii autem potissimum Ampraciolis colonis suis studiose favebant; et Corinthiorum quidem classis et Sicyoniorum et oppidorum in illa regione sitorum instruebatur, Leucadiorum autem et Anactoriorum et Ampraciotaruni jam ante eo profecta ad Leucada mansit.
 
Cneraus vero et mille gravis armaturae milites, quos secum ducebat, postquam mare trajecerunt clam Phormione, qui viginli navibus Atticis praeerat, quae circa Naupactum in praesidio erant, se confestim ad expeditionem itinere terrestri faciendam parare coeperunt.
 
Lique praesto erant ex Graecis quidem Ampraciotae et Leucadii et Anactorii et mille Peloponnesii, quos ipse secum adduxerat, ex barbaris vero mille Cliaones, qui regio dominatu non regebantur, quibus praeerant annuum magistratum gerentes e principali familia Pltolyus et Nicanor; cum Chaonibus vero militabant et Thesproti, qui et ipsi dominatu regio non gubernabantur.
 
Molossos vero ducebat et Atinlanas Saby-linthus, Tharypis regis adhuc pupilli tutelam gerens, et Parauaeos Oroedus rex. Mille etiam Orestae, permissu Antiochi, qui rex ipsorum erat, cum Parauaeis et Oroedo ad eandem militiam proficiscebantur.
 
Miserat etiam Perdiccas clam Atheniensibus mille Macedonas, qui postea supervenerunt.
 
Cum hoc exercitu Cnemus proficiscebatur non exspectata Corinthiorum classe; et per agrum Argivum iter facientes, Limnaeam pagum nullis cinctum muris diripuerunt. £t ad Stratum pervenerunt, maximam Acarnaniae urbem, existimantes, si hanc primam cepissent, cetera etiam haud aegre in suam potestatem ventura.
 
Acarnanes vero, cum intellexissent et terra magnae copias irruptionem fecisse, et mari simul hostes cum classe venturos, copias non cogebant, ut suis laborantibus opem ferrent, sed sua quique custodiebant, et ad Phormionem mittebant, rogantes, ut auxilium sibi ferret. Ille vero respondit, se non posse, quod classis Corintho esset ventura, Naupactum praesidio nudatam relinquere.
 
Peloponnesii vero eorumque socii, suas copias in tres acies partiti, ad urbem Stratiorum procedebant , ut castris prope illam positis, nisi verbis eos adducere possent, re ipsa muros temptarent.
 
Atque accedebant ita, ut medium agmen tenerent Chaones, et ceteri barbari, ad dextram vero ipsorum essent Leucadii et Anactorii et qui cum his veniebant, ad laevam Cnemus et Peloponnesii et Ampraciotae; magno autem intervallo alii ab aliis distabant, quinetiam alicubi ne conspiciebant quidem inter se.
 
Et Graeci quidem servatis ordinibus et caute procedebant, donec in opportuno loco castra posuerunt ; Chaones vero, qui suis ipsorum viribus confiderent et ab illius continentis incolis bellicosissimi esse judicarentur, neque castris locum capere sustinuerunt, et impetu cura ceteris barbaris lati, urbem vel ipso clamore se capturos, atque hoc facinus sibi tributum iri existimarunt.
 
Stratii vero, cum cos adhuc accedentes vidissent, et I existimassent, si eos a celeris sejunctos superassent, Graecos non amplius pariter ad se accessuros, in locis urbi circumjectis insidias ante collocant, et postquam illi prope aderant, ex urbe pariter et ex insidiis prosilientes impressinuem faciunt.
 
Atque timore perculsi, Chaones multi caeduntur, ceterique barbari, postquam eos cedentes animadverterunt, ne ipsi quidem amplius restiterunt sed in fugam se conjecerunt.
 
Neutrum autem Graecorum agmen hanc pugnam sensit, propterea quod illi longius processissent, eosque Graeci ideo properare crederent , ut locum castris caperent.
 
Sed quum effusa fuga barbari ferrentur, eos ad se recipiebant, castrisque junctis in loco per diem quiescebant, quum Stratii iis ad manus non venirent, quia ceterorum Acarnanum auxilia ad ipsos nondum convenerant, sed hostem fundis eminus lacesserent , et ad inopiam consilii compellerent; nec enim sine gravis armaturae militibus loco sese movere poterant. Acarnanes autem hoc pugnae genere excellere existimantur.
 
Ubi vero nox advenit, Cnemus cum exercitu celeriter sese recipiens ad fluvium Anapum, octoginta stadiis a Strato distantem, postero die per inducias suorum cadavera recepit, cumque CEniadae per amicitiam se illi adjunxissent, ad eos concessit, antequam ceterorum Acarnanum auxilia in unum convenirent. Atque illinc omnee domum redierunt. Stratii vero tropaeum statuerunt prcclii cum barbaris commissi.
 
Classis autem, quam Corintho et a ceteris sociis ex sinu Crisaeo ad Cnemum venire oportuerat, ne Acarnanes, qui maritimam oram incolebant, una in loca superiora auxilio proficiscerentur, non venit, Sed per illos ipsos dies prodii ad Stratum facti coacti sunt navalem pugnam committere cum Phormione et vfgxnti navibus Atheniensium, quae Naupacti in statione erant

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme