Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 2

 
Lacedaemonii vero eorum que socii, eadem aestate cum centum navibus profecti sunt in insulam Zacynthum, quae jacet e regione Elidis; sunt autem Zacynthii Achaeorum ex Peloponneso coloni, et Atheniensium erant socii.
 
Vehebantur autem adversus illos Lacedaemoniorum mille gravis armaturae milites, et C nemus Spartanus, classis praefectus; exscensuque ex navibus in terram facto, magnam illius agri partem vastarunt. Cumque illi deditionem facere nollent, domum redierunt.
 
Et eadem aestate jam extrema Aristeus Corinthius et Lacedaemoniorum legati Aneristus et Nicolaus et Strato-denius et Tegeates Timagoras et suo nomine Poliis Argivus , dum iter faciunt in Asiam ad Regem, si qua ratione ei persuadere possent, ut sibi pecuniam praeberet bellique societatem secura iniret, primum in Thraciam ad Sitalcem Teris filium venerunt, cupientes, si possent, ei persuadere, ut relicta Atheniensium societate Potidaeae auxilio proficisceretur, ubi erat Atheniensium exercitus urbem obsidens; ut-que ipsi, qua via instituerant, illo adjuvante iter facere possent trans Hellespontum ad Pharnacem Pharnabazi filium, qui eos ad Regem erat deducturus.
 
Sed quum forte Atheniensium legati, Learchus Callimachi et Ameniadee Philemonis filius, apud Sitalcem tunc adessent, Sadoco Sitalcae filio, qui civis Atheniensis factus erat, persuadent, ut eos sibi traderet, ne, si ad Regem transiissent, civitati ipsius hac re nocerent.
 
Ille vero his verbis adductus proficiscentes eos per Thraciam ad navigium, quo Hellespontum erant trajecturi , antequam id conscenderent, comprehendit, missis aliis quibusdam cum Learcho et Ameniade, illosque his tradi jussit; hi vero eos acceptos Athenas detulerant.
 
Qui cum eo pervenissent, Athenienses veriti, ne Arieteus, si evasisset, in posterum plus etiam mali sibi (aceret, quia eum et antea rerum omnium, quae ad Potidaeam et in Thracia gestae erant, auctorem fuisse constabat, indemnatos et quaedam dicere volentes, omnes eodem die interfecerunt, et in profundas fossas dejecerunt, aequum esse censentes, eodem modo sibi prospicere, quo Lacedaemonii praeivissent, qui negotiatores Atheniensium et sociorum, quos ceperant in onerariis navibus circa Peloponnesum navigantes, interfecerant, et in profundas fossas dejecerant. Omnes enim hujus belli initio Lacedaemonii, quos in mari cepissent, ut hostes trucidabant , tam Atheniensium socios, quam eos, qui neutrorum partes sequebantur.
 
Iisdem temporibus, extrema jam aestate, et Am* braciotac, quum ipsi, tum etiam multi barbari, quos ex suis sedibus exciverant, expeditionem fecerant adversus Argoe Amphilochicum, ceteramque Amphilochiam.
 
Inimicitiae autem, quae ipsis cum Argivis intercedebant, hinc initium duxerunt.
 
Argos Amphilochicum, et reliquam Amphilochiam condidit post bellum Trojanum domum reversus et parum contentus rerum statu, qui Argis erat, Amphilochus Amphiarai filius in sinu Ambracico, de eodem patriae suae nomine Argos appellans.
 
Atque erat haec urbs omnium in Amphilochia sitarum maxima, et potentis-simoe habebat incolas.
 
Sed mullis post saeculis calamitatibus afflicti Ambraciotas agro Amphilochico finitimos in civitatis societatem arcessiverunt, linguamque Graecam, quae nunc est in usu, tunc primum didicerunt ex Ambraciolis, qui iu eadem urbe cum ipsis sedes fixerant; at reliqui Amphilochi barbari sunt.
 
Ambraciotae igitur progressu temporis Argivos uvbe pellunt ipsique retinent urbem.
 
Amphilochi vero, quum hoc accidisset, dediderunt sese Acarnanibus , et utrique Athenienses in auxilium advocarunt, qui Phormionem ducem et triginta naves ipsis miserunt. Quum autem Phormio eo pervenisset, Argos per vim ceperunt, et Ambraciotas in servitutem abstraxerunt, urbemque Amphilochi et Acarnanes communiter incoluerunt.
 
Postea vero societas inter Athenienses et Acarnanes primum est inita.
 
Ambraciotae autem inimicitias cum Argivis primum propter servitutem sibi impositam susceperunt; postea vero in hoc bello hanc expeditionem fecerunt, exercitu ex suis militibus et Chaonibus et aliis quibusdam finitimis barbaris/collecto; et ad Argos profecti agrum quidem in sua potestate habebant, sed urbem aggressi quum expugnare non possent, domum redierunt, et alii ab aliis dirempti ad suam quique gentem reverterunt. Atque Iure quidem aestate ista snnt gesta.
 
Insequente autem hieme Atheftienses naves miserunt viginti et Phormionem ducem circa Peloponnesum, qui ex belli sede, quam Naupacti habebat, proficiscens, diligenter observabat, ne quis Cerintho et ex sinu Crisaro ena- vigaret, neve eo intraret; alias autem sex in Cariam et Lyciam, et Melesandrum ducem, ut et pecunias ab istarum regionum incolis exigerent, neque permitterent, ut latrones Peloponnesii ex illis regionibus proficiscentes infestarent oneraria navigia ex Phaselide et Phoenice et ex illa continente proficiscentia.
 
Melesander autem cum exercitu et Atheniensium navibus advectorum et sociorum in Lyciam progressus , proelio superatus occidit, et partem copiarum amisit.
 
Eadem hieme Potidaeatse, quum diutius obsidionem tolerare non possent, et Peloponnesiorum irruptiones in Atticam factae nihilo magis Athenienses removerent, et res frumentaria defecisset, et alia multa praeterea pro necessario victu illic jam accidissent, quinetiam nonnulli mutuo se gu-slassent, ita demum in colloquium de deditione venerunt cum Atheniensium ducibus, quibus ea urbis obsidendae cura mandata erat, Xenophonte Euripidis et Hestiodoro Aristo-clidae et Phanomacho Callimachi filio.
 
Illi vero conditiones oblatas acceperunt, tum quod exercitum in loco frigido magna incommoda ferre animadverterent, tum etiam quod respublica duo talentorum millia in illam obsidiooem jam impendisset.
 
His igitur conditionibus deditionem fecerunt, ut ipsi exirent et liberi et uxores et milites auxiliarii cum privis tunicis, foeminae vero cum binis, cumque certa singuli ad viaticum pecunia.
 
Atque hi quidem interposita fide publica egressi abierunt in agrum Chalcidicum, et quo quisque poterat; Athenienses vero ducibus crimini dederunt , quod populi injussu compositionem fecissent (existimabant enim illos urbe potiri potuisse,, quemadmodum vellent), et postea colonos ex se Potidaeam miserunt eamque incoluerunt.
 
Atque haec quidem hac hieme sunt gesta, et secundus hujus belli annus finiebatur, quod Thucydides conscripsit.
 
Insequente aestate Peloponnesii eorumque socii in Atticam quidem nullam irruptionem fecerunt, sed adversus Plataeam iverunt; dux autem erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Et castris positis agrum vastaturus erat; sed Plataeenses legatis statim ad ipsum missis hiec dixerunt:
 
« Archidame et Lacedaemonii, neque juste neque ex dignitate vestra patrumque vestrorum facitis , qui agrum Plataeensem invaditis. Pausanias enim Cleombroti filius, Lacedaemonius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum Graecis, qui prompti erant pugnae apud nos commissae idem periculum subire, quum victimas Jovi Liberatori in Plataeensi foro immolasset, omnesque socios convocasset, Plataeensibus et agrum et urbem reddebat, ut sua possidentes suis legibus viverent, et ne quis unquam injuste aut servitutis imponendae causa bellum ipsis inferret; alioqui socios, qui aderant, pro viribus vim ab ipsis propulsaturos.
 
Haec igitur patres vestri propter virtutem et animi alacritatem, quam in illis periculis demonstravimus, nobis tribuerunt; vos vero contraria facitis; nam cum Thebanis, qui nobis sunt inimicissimi, huc advenitis, ut nos in servitutem redigatis.
 
Deoe autem contestati, et eos, qui jurisjurandi testes tunc fuerant, et vestros patrius, et nostros indigenas, dicimus vobis, ne agrum Plataeensem fodatis, neve jusjurandum violetis, sed jure nostro nos vivere sjnatis, quemadmodum Pausanias justum esse statuit. »
 
Talia quum Plataeenses dixissent, Archidamus illorum orationem excipiens, haec respondit. « ^qua est vestra oratio, Viri Plataeenses, si vernis facta respondeant. Quemadmodum enim Pausanias vobis praestitit, et vos ipsi vestro jure vivite et ceteros pro vestra virili parte in libertatem vindicate, quotquot eadem pericula tunc vobiscum subierunt, et ejusdem jurisjurandi participes fuerunt, et qui nunc Atheniensibus serviunt; et tantus hic apparatus tantumque bellum susceptum est de eorum celerorumque libertate. Cujus potissimum quidem est, ut vos quoque participes sitis, et sic jusjurandum et ipsi senetis; sin minus, ad quae ante etiam vos jam invitavimus, quiescite, res vestras possidentes, ac neutrorum partes sequimini, sed accipite utrosque amicitiae causa, neutros vero belli gratia. Atque haec quidem nobis sufficient. »
 
Archidamus igitur haec dixit; Plataeensium vero legati bis auditis in urbem redierunt ; quumque rem ad populum rettulissent, Arcbidamo responderunt :« Nihil a se eorum, quae ab ipso petebantur, sine Atheniensibus fieri posse. Suos quippe liberos, et conjuges apud illos esse; seque toti etiam civitati timere, ne post ipsorum discessum, Athenienses venirent, et illa non concederent , aut etiam Thebani, propterea quod pacto comprehensi essent de utrisque recipiendis, suam urbem rursus occupare conarentur. »
 
Ille vero eos bene sperare jubens , ad haec respondit:« Vos vero urbem et aedificia nobis Lacedaemoniis tradite, et fines agri demonstrate, et numerum vestrarum arborum, et quicquid aliud in numerum cadere potest; ipsi vero abite quocunque vultis, quamdiu bellum durarit. Ubi autem confectum fuerit, reddemus, quaecunque receperimus. Interea vero ut depositum servabimus, agrum colentes, et tributum pendentes, quod vobis suppetere possit. »
 
Illi vero his auditis in urbem redierunt, cumque his de rebus cum multitudine consultassent, responderunt: « Se velle conditiones sibi ab eo oblatas cum Atheniensibus prius communicare; et si illis persuadere possent, se ad luee facienda paratos esse. » Interea vero petebant, ut inducias secum faceret, et ab agro vastando sibi temperaret. Ille vero inducias fecit tot dierum, intra quot verisimile videbatur, responsum Athenis afferri posse, et ab agro vastando sibi temperavit.
 
Plataeenses vero legati ad Athenienses profecti, et agitato cum illis consilio, redierunt, haecque civitati retulerunt:
 
« Neque in superiore tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, Athenienses dicunt se passos esse nobis injuriam fieri, neque nunc passuros, sed pro viribus opem laturos; vobisque mandant, per jusjurandum, quod vestri patres jurarunt, ne quid novi in societate moliamini. »
 
Quum legati haec renuntiassent, Plataeenses decreverunt non deserere Athenienses, sed pati et agrum ante suos oculos vastari, si necesse esset, et perferre quicquid aljud contingere posset; nec quemquam amplius emittere, sed ex muris respondere, « se non posse facere ea, quae a Lacedaemoniis petantur. »
 
Quum autem hoc responsum dedissent, tunc vero rex Archidamus primum Deos et heroes indigenas contestari coepit, his verbis :
 
« Dii, quotquot agri Plataeensis praesides estis, et heroes, testes estote, neque omnino nos injuste, quum isti societatis jusjurandum prius violarint, in hunc agrum yenisse, in quo patres nostri post vota vobis nuncupata Medos superarunt, et quem Graecis benignum praebuistis, ut in eo dimicarent, nequenime, si quid faciamus, nos injuste facturos; nam quum, multas aequasque conditiones obtulerimus, nihil ab illis impetramus. Propitii autem estote, ut illi, qui maleficii principes exliterunt, coerceantur, ultio autem contingat iis, qui eam exigant, ut fas est. »
 
His verbis deos obtestatus exercitum ad bellum gerendum paravit, ac primum quidem ipsos, ne quis amplius exiret, circumvallavit arboribus, quas ceciderant; deinde vero aggerem ad urbem aggerebant, illam propediem expugnatum iri sperantes, tanta militum manu in opere occupata.
 
Itaque caesam e Cithaerone materiam aggeri utrinque adhibebant, ad storearum instar murorum loco admoventes, ne humus aggesta latius difflueret; in hunc autem aggerem ingerebant ligna et lapides et humum et si quid aliud injectum ad opus absolvendum facere videbatur.
 
In hoc autem aggeris opere septuaginta dies cum totidem noctibus conjunctos continenter consumebant, ita inter se opus quietis gratia partiti, ut alii quidem materiam congererent, alii vero somnum et cibum caperent; et Lacedaemonii, qui peregrinis singularumcivitatiu m militibus praeerant, in re praesentes ad opus urgebant.
 
Plataeenses vero aggerem extolli cernentes, quum murum ligneum composuissent suisque muris, qua agger excitabatur,.impoeuissent, alterum murum lateritium intra ligneum aedificarunt, materiam ex vicinis aedibus detrahentes.
 
Lignis autem intemexis materiam colligabant, ne ia altum succrescens aedificium infirmum esset Habebat autem munimenta objecta , quibus protegeretur, coria et centones, ut et qui iti opere erant occupati, et ligna ipsa nullis igniferis missilibus peterentur et in tuto essent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme