Book 2
Legem enim, contra atque Persae, hanc condiderunt, quae apud alios quoque Thraces moribus est reee-pta, ut potius accipiant, quam dent, et turpius erat, si quis rogatos non dedisset, quam si quis non impelrasset id, quod petisset; verumtamen hac lege, propter potentiam qua valebant,magis sunt usi; nihil enim a quoquam negotii transigi poterat sine muneribus.
Itaque regnum illud ad magnam potentiam pervenit. Nam omnium, quas sunt in Europa intra sinum Ionium et Pontum Euxinum maximum fuit pecuniarum reditu et ceterarum rerum beata abundantia; sed certandi viribus et copiarum numero Scy-tharum impeno longe fuit inferius.
Huic enim non modo gentes, quae sunt in Europa, tequari nequeunt, verum etiam in Asia si gens una uni opponatur, nulla est quae Scythis universis, si concordes inter se fuerint, resistere valeat; nec tamen ne in alia quidem solertia et prudentia de rebus iis, quae ad vitam regendam pertinent, ceteris nationibus sunt similes.
Sitalces igitur, quum tantae regionis regnum obtineret, exercitum parabat Ac postquam res ipsi paratae erant, profectus tendebat in Macedoniam, primo quidem per suum regnum, deinde vero per Cercinen, montem desertum, qui inter Sintos et Pseonas est medius; iter autem per eum faciebat via, quam ipse succisa materia prius fecerat, quum bellum Paeonibus intulit.
Hunc autem montem ex Odrysis pertranseuntes ad dextram quidem habebant Paeonas, ad sinistram vero Sintos et m^os Quem quum pertransissent, ad Doberum Paeonicam urbem pervenerunt.
Inter viam autem nulla quidem exercitus para ei decedebat, nisi forte morbo, sed accedebat; multi enim ex Uberis Thracibus non vocati praedae causa sequebantur, ut tota mulUtudo dicatur non minor centum quinquaginta miUibus exsUtisse;
atque hujus quidem ma-jor para erat pedestris, tertia vero ferme pars equestris.
Maximam autem hujus equitatus partemipsi Odrysae, et post eos Getae praebebant. In peditatu vero machaerophori erant bellicosissimi, qui suis legibus vivebant, et ex Rhodope descenderant ; cetera vero turba permixta ob multitudinem maxime formidabilis sequebatur.
Doberam igitor omoes conveniebant et se parabant, ut per montium juga descendentes irruptionem facerent in inferiorem Macedoniam, quae Perdiccae imperio P»rebat.
Nam Macedonum sunt et Lyncestae et Elimiotae et aliae gentes in locis superioribus, quae illis quidem sunt sociae et subjectae, sed tamen regna singolae separatim habent.
Illam vero maritimam Macedoniam, quae nunc est, Alexander Perdiccae pater et ejus majores, qui Temnidae antiquitus erant, ex urbe Argis oriundi, primi possederunt, et regnarunt, quum prius proelio superatos expulissent ex Piena quidem Pieres, qui postea sub Pangaeo trans Strymonem incoluerunt Phagretem et alia loca (et ad hoc usque tempus regio, quae sub Pangaeo jacens ad mare vergit, smus Piericus appellatur), ex ea vero, quae Botlia vocatur, Bottiaeos, qui nunc agrum Chalcidensibus finiti-mum incolunt;
Paeoniae autem secundum Axium fluvium, angustam quamdam regionem a locis montanis ad Pellam usque et mare pertingentem possederunt; et trans Axium ad Strymonem usque eam, que Mygdonia nominatur, ejectis Edonis incolunt.
Ex ilia etiam, quae nune Eordia vocatur, ejecerunt Eordos, quorum plerique perie- runt, exigua tamen quaedam ipsorum pars circa Physcam consedit, et ex Almopia Almopas.
Hi Macedones alias etiam gentes in suam potestatem redegerunt, quas nunc etiam in sua potestate habent, Anthemuntem et Grestoniam et Bisaltiam et magnam ipsorum Macedonum partem. Haec autem universa Macedonia vocatur, et Perdiccas Alexandri filius horum erat rex, quo tempore Sitalces ipsi bellum inferebat.
Atque Macedones quidem hi, quum ingens exercitus appropinquaret, quod ei resistere non possent, se receperunt in loca natura firma et opere munita, quae in eo agro erant.
Horum autem non magnus erat numerus, sed postea Archelaus Perdiccae filius, regno potitus, ea, quae nunc in ea regione exstant, aedificavit et vias rectas secuit et quum alia digessit tura etiara rem militarem equis et armis et reliquo apparatu longe melius quam ceteri omnes octo reges, qui eum antecesserant.
Exercitus vero Thracum Dobero profectus primum quidem irrupit in regnum, quod Philippi prius erat, et Idomenen quidem per vim cepit, Gortyniam vero et Atalantam et alia quaedam oppida in deditionem ac fidem recepit, quae se ipsi adjunxerunt ob amicitiam Amyntae, Philippi filii, qui ibi aderat. Europum autem oppugnarunt quidem, sed expugnare non poterant.
Deinde vero et in reliquam Macedoniam processit, quae a Pella Cyrrhoque ad sinistram jacet. Atque intra haec in Bottiaeam et Pieriam non intrarunt, sed Mygdoniam et Grestoniam et Anthemuntem diripiebant.
Macedones vero peditatu ne cogitabant quidem resistere, sed accito equitatu a sociis, qui loca mediterranea incolebant, ubi videbatur commodum, pauci multos adorti, in ipsum Thracum exercitum impetu ferebantur.
Et qua impressionem faciebant, nullus illorum, utpote equitum egregiorum et loricatorum, impetum sustinebat; sed hostium multitudine circumventi, in discrimen se conjiciebant propter eorum multitudinem longe numerosiorem; quare tandem quiescere coeperunt, quod existimarent, se longe majori militum numero sine periculo resistere non posse.
Sitalces vero et cum Perdicca agere coepit de rebus, quarum causa bellum ipsi intulerat, et quoniam Athenienses eum classe non aderant, qui eum venturum non credebant, et dona potius et legatos ad ipsum miserant, quandam sua rura copiarum partem in Chalcidenses et Bottiaeos misit; quumque illos intra muros compulisset, agrum eorum vastabat.
Dum autem castra stativa habet in his locis, Thessali, qui austrum versus habitant, et Magnetes et ceteri, qui Thessalorum imperio parent, et Graeci ad Thermopylas usque timuerunt, ne exercitus iste contra se quoque veniret, et in armis erant
Timuerunt etiam Thraces , qui trans Strymonem boream versus loca campestria incolebant, Panaei et Odomanti et Droi et Dersaei; omnes autem hi sui juris sunt.
Praebuit etiam occasionem rumoris inter Graecos Atheniensium liostes, ne per foedus adducti ab iis barbari se quoque invaderent
Ille vero et Chalcidicum et Botticum et Macedonicum agrum simul complexus vastabat; et postquam nihil eorum, quorum causa infestis armis eo profectus erat, ipsi feliciter succedebat, et exercitus ejus coaimeatu deliciebatur et hiemis incommodis vexabatur, persuadetur ei ab Seuthe Spardaci filio , patrueli suo, qui apud ipsum potentia secundus erat, ut celeriter discederet. Seulhen autem Perdiccas sibi clam conciliaverat, pollicitus se in matrimonium ei sororem daturum, et cum ipsa pecunias etiam.
Itaque Sitalces quidem ita inductus, quum omnino triginta dies ibi commoratus esset et horum octo apud Chalcidenses, cum exercitu domum celeriter se recepit; Perdiccas vero postea Stratonicen sororem suam Seuthae uxorem dedit, ut promiserat. Haec igitur Sitalcis expeditio hunc habuit exitum.
Athenienses vero, qui Naupacti erant, eadem hieme post discessum Peloponnesiorum classis, duce Phormione secundum maritimam oram advecti Astaco bellum intulerunt exscensuque ex navibus in terram facto mediterranea Acarnaniae loca petierunt, cum quadringentis suorum gravis armaturae militum classiariorum, et cum totidem Messeniis et ex Strato et Corontis aliisque oppidis eos, qui videbantur dubiae fidei homines, ejecerunt et Cynetem, Theolyti filium, in oppidum Coronta reduxerunt; quo facto ad suas naves redierunt.
Nam CEniadis, qui soli omnium Acarnanum Atheniensibus perpetuo erant hostes, propter hibernum anni tempus bellum nullo modo inferri posse videbatur; Achelous enim fluvius ex monte Pindo per Dolopiam et Agraos et Amphilochos et per Acarnanicam planitiem fluens et superne juxta urbem Stratum et ubi in mare effunditur prope CEniadas, ipsam etiam urbem paludibus circumdans, facit, ut difficile sit propter aquarum copiam hieme ibi bellum gerere.
Jacent autem et pleraque Echinadum insularum e regione (Eniadarum, ab Acheloi ostio non procul distantes; quamobrem hic fluvius quando magnus est, limum semper aggerit et nonnullae etiam illarum insularum factae sunt continentis pars, et credibile est ceteris quoque non admodum longo temporis progressu idem eventurum;
nam et fluvii cursus est rapidus et multus et turbidus, et 'ipsae insulae sunt crebra, et limum congestum ipsae inter se eo, quod non diffunditur, cohibent^altemanter et non uno longo ordine sitae, nec rectum aquis exitum in pelagus praebentes. Sunt autem desertae, nec magnae.
Fertur etiam Alcmaeoni, Amphiarai filio, quo tempore post matris caedem vagaretur, Apollo oracula, reddito praecepisse, ut hanc terram incoleret, obscure significans eum terroribus liberatum non iri, priusquam locum habitandum reperisset in ea regione, quae, quum matrem interfecit, a sole nondum conspiciebatur nec terra erat, quod omnem aliam terram polluisset.
Ille vero consilii inops, ut aiunt, vix tandem advertit hanc Acheloi fluminis alluvionem, istudque solum, quod limo congesto consolidatum erat ah eo tempore, quo matre caesa non paucos annos errabat, ad sedes in eo sui corporis causa ponendas salis amplum esse videbatur. Quare quum in locis circum CEniadas sitis sedes collocasset, ibi regnavit, et ab Acarnane filio suo nomen regioni impositum reliquit. Quae igitur de Alcmaeone traduntur, haec accepimus.
Athenienses vero at Phormio castris ex Acarnania. motis et Naupactum profecti ineuate vere Athenas redierunt secumqoe duxerant eoe, quos liberos in proeliis navalibus ceperant, qui permutati singuli pro singulis dimissi sunt, et quas ceperant naves.
Atque haec hiems finiebatur ter- tiusque annus hqjus belli, quod Thucydides conscripsit.