Book 1
Jam autem erat diei serum et paeana tanquam congressuri cecinerant, quum Corinthii repente in puppim remigare coeperunt, XX naves Atheniensium contra se navigantes conspicati , quas post illas decem auxilio miserant Athenienses, veriti id quod accidit, ne Corcyraei vincerentur, neve suae decem illae naves ob numeri paucitatem ab illis vim propulsare non possent.
Has igitur Corinthii mature conspicati, et non quot cernebant, sed plures Athenis adesse suspicati, sensim retro abibant.
At Corcyraei eas non videbant, (veniebant enim ex occulto) et mirabantur Corinthios in puppim remigare; donec quidam, qui naves viderant, illas contra se navigare dixerunt. Tum vero et ipsi recesserunt; jam enim nox ingruebat ; et Corinthii navibus aversis abierant diversi.
Ita alteri ab alteris dirempti sunt, et baec navalis pugna sub noctem finiebatur.
Quum autem Corcyraei castra in Leucimna haberent, illae viginti naves Atticae,quibusGlauro Leagri et Andocides Leogori filius praeerant, per media cadavera et naufragia delatae, in castra venerunt, non multo postquam conspectae sunt;
Corcynci vero (erat enim nox) timuerunt, ne hostiles essent; sed postea illas agnoverunt , et in suas stationes receperunt.
Postridie vero et triginta naves Atticae et Corcyraeorum quotquot ad navigationem erant aptae, navigarunt in portum, qui est in Sybolis, ubi Corinthii stationem habebant, eo animo, ut cognoscerent, si praelio navali certare vellent.
Illi vero, navibus a terra provectis, et acie in alto instincta, quiescebant, sua sponte praelii initium facere in animo non habentes, quod integras Atheniensium naves accessisse, sibique multas difficultates accidisse viderent, cum propter captivorum custodiam, quos in navibus habebant, tum etiam quod in loco deserto naves reticere non possent;
sed magis de reditu domum cogitabant, qua se recipere possent, veriti, ne Athenienses, fmdera rupta esse existimantes, quia ad manus venerant, se illinc navigare non sinerent.
Placuit igitur viros in scapham impositos sine caduceo ad Athenienses praemittere, et eorum mentem explorare. Per illos autem, quos miserunt, haec verba fecerunt :
« Injuste facitis, Alhenienses, quod bello nos lacessitis et foedera frangitis. Nobis enim, hostes nostros ulciscentibus , impedimento estis, arma contra expedientes. Quod si vobis est animus nos impedire, ne contra Corcyram aut alio, si quo libet, navigemus, et foedera rumpitis, nos, qui hic adsumus, primos comprehendite, et ut hostes tractate. »
Illi igitur haec dixerunt. Quotquot vero ex Corcyraeo exercitu exaudire potuerant, clamorem statim sustulerunt, ut illos et comprehenderent et interficerent. Sed Athenienses hoc responsum illis dederunt :
« Nec laceSsimus vos bello, viri Peloponnesii, nec foedera frangimus, sed istis Corcyraeis sociis auxilio venimus. Si quam igitur aliam in partem voletis navigare, non impedimus; sed si contra Corcyram aliquemve Corcyraeorum locum navigabitis, pro viribus hoc non negligemus. »
Quum autem Athenienses hoc responsum dedissent, Corinthii quidem se ad navigationem domum parabant, et in Sybotis, quae suut in continente, tropaeum statuerunt. At Corcyraei navium fragmenta et cadavera susceperunt ad se delata et fluctibus et vento, qui noctu ortus ea in varias partes disjecerat, et in Sybolis, quae sunt in insula, vicissim et ipsi tropaeum tanquam victores statuerunt.
Argu- mento autem tali utrique victoriam sibi vindicarunt. Corinthii quidem, quod natali proelio ad noctem usque vicissent, ita ut plurima navium fragmenta et militum cadavera recepissent, et quod captivos non minus mille haberent, et septuaginta circiter naves demersissent, tropaeum statuerunt, Corcyraei vero, quod XXX ferme naves profligasscnt et post Atheniensium adventum navium fragmenta ad se delata mi· litumque cadavera sustulissent, quodque pridie Coriulbii in puppim remigantes ipsis cessissent, naves Atticae conspicati, et, cum Athenienses advenissent, ex Sybolis sibi non occurrissent, hisce de causis tropaeum statuerunt. Hoc igitur modo utrique se victores existimabant.
Corinthii vero, illinc domum navigantes, Anactorium, quod in ore sinus Ambracii silum est, per fraudem ceperunt: (erat autem ipsorum commune et Corcyraeorum) et, Corinthiis colonis in eo collocatis, domum redierunt; et Corcyraeorum octingentos, qui servi erant, vendiderunt, ducentos et quinquaginta vinctos asservabant, eosque diligenter et ofliciose colebant, ut Corcyram ipsorum ditioni reversi abjungerent; eorum autem plerique potentia principes erant civitatis.
Sic igitur Corcyra bello Corinthioe superavit Atticaique naves domum inde reverterunt. Haec autem fuit prima causa belli a Corinthiis contra Athenienses suscepti, quod illi foedere secum manente cum Corcyraeis contra se navali proelio certassent.
Post haec autem statim accidit, ut illae quoque simultates inter Athenienses et Peloponnesios orerentur ad bellum movendum.
Cum enim Corinthii hoc studerent, ut illos ulciscerentur, Athenienses, quod eorum inimicitias haberent suspectas, Potidaeatas, qui in Pallenes isthmo habitant, Corinthiorum colonos, suosque socios vectigales, muros Pallenen versus aedificatos demoliri et obsides dare iusserunt, et magistratus expellere, nec in posterum recipere , quos Corinthii quotannis mittebant, veriti, ne a Perdicca et Corinthiis sollicitati deficerent, ceterosque socios, qui in Thracia erant, ad defectionem secum traherent.
Haec autem Athenienses contra Potidaeatas statim post navale praelium ad Corcyram commissum moliri coeperunt.
Nam et*Corinthii aperte jam erant infensi, et Perdiccas Alexandri filius, Macedonum rex., in hostem mutatus erat, quum ante socius et amicus esset.
Ideo autem factus est hostis, quod cum Philippo fratre suo et Derda communiter bellum contra se gerentibus Athenienses societatem fecissent.
Et commotus metu Lacedaemonem legatos mittens operam dabat, ut bellum illis cum Peloponnesiis oriretur, et Corinthios sibi conciliabat, ut Potidaea defectionem faceret.
Quinetiam cum Chalcidensibus et Bottkeis, qui sunt in Thracia, agebat, ut una defectionem facerent, existimans, si civitates istas agro suo finitimas haberet socias, bellum se cum illis facilius geslqrum.
Athenienses, et harum civitatum defectionem praeoccupare vellent (triginta enim tum naves et mille gravis armaturae milites in ejus agrum miserant, praefecto Archestrato Lycomedis filio, cum decem aliis collegis,) mandarunt navium praefectis, ut et obsides a Potidaeatis caperent, et iirbis muros demolirentur, et accurate caverent, ne proximae civitates defectionem facerent.
At Potidaeatae, missis ad Athenienses legatis, si forte ipsis persuadere possent, ne quid novi de se statuerent, Lacedaemonem etiam cum Corinthiis profecti [agebant], ut, si foret opus, auxilium sibi pararent, quando opera diu consumpta nihil pacati ab Atheniensibus impetrare potuerant , sed naves in Macedoniam et in se pariter veniebant, et summi magistratus Lacedaemoniorum ipsis promiserant, se, si Athenienses contra Potidaeam irent, in Atticam irrupturos, tunc demum cum Chalcidensibus et Bottiaeis communiter conjurati deficiunt.
Perdiccas quoque Chalcidensibus persuasit, ut relictis et excisis urbibus maritimis commigrarent Olynthum, et hanc unam sibi urbem firmam facerent; atque illis qui pristinas suae patriae sedes relinquebant, agri sui Mydonii partem circa paludem Bolben dedit incolendam, quamdiu bellum contra Athenienses duraret. Atque illi quidem urbes demoliti in loca mediterranea commigrabant, et ad bellum se parabant;
at triginta Atheniensium naves in Thraciam perveniunt, et Potidaeam ceterasque civitates jam defecisse re-periunt.
Duces vero existimantes se cum praesentibus copiis non posse simul gerere bellum et adversus Perdiccam, et civitates, quae defecerant, in Macedoniam, quo etiam ante missi erant, se converterunt, et ibi consistentes una cum Philippo et Derdoe fratribus, qui ex locis mediterraneis cum exercitu irruperant, bellum gerebant.
Inter haec Corinthii, quum Potidaeadescivisset, et Atticae naves circa Macedoniam essent, illi oppido timentes, et domesticum existimantes periculum, mittunt cum de suis voluntarios, tum etiam de ceteris Peloponnesiis mercede conductos mille et sexcentos omnino gravis armaturae milites, et quadringentos levis armaturae.
Illis autem praeerat Aristeus Adimanti filius , et propter ejus amicitiam potissimum plurimi voluntarii milites Corintho eum secuti sunt; semper enim Potidattiarum studiosus erat.
Et quadragesimo dic quam Polidaea defecerat, in Thraciam pervenerunt. -
Nuntius autem de istarum civitatum defectione etiam Atheniensibus stalim est allatus. Qui cum intellexissent illos etiam, qui cum Aristeo erant, praeterea adesse, ex suis bis mille gravis armaturae milites, et quadraginta naves, Calliamque Calliadis filium cum quatuor collegis praefectum, in loca, quae defecerant, miserunt.
Qui ut in Macedoniam pervenerunt, primum illos mille priores modo Therma potitos, et Pydnam obsidentes reperiunt.
Pydnam autem et ipsi obsederunt; sed postea, facU pacc et societate necessaria inita cum Perdicca, quando Po-(idaca et Aristei adventus eos urgebat, ex Macedonia recedunt,
et Berrhoeam profecti et inde reversi, eoque oppido prius tentato, nec expugnato, itinere pedestri Potidaeam versus ibant, cum tribus millibus militum gravis armaturae ex suis, praeterea vero cum multis sociis, et sexcentis Macedonum equitibus, qui cum Philippo Pausa· niaque erant, eimul etiam naves septuaginta oram legebant;
lente vero procedentes tertio die Gigonum pervenerunt, ibique castra posuerunt.
At Potid;eatae et Peloponnesii, qui cum Aristeo erant, Atheniensium adventum expectantes in isthmo prope Olynthum castra habebant, et mercatum extra urbem i nstituerant
Ducem au tem peditatus quidem totius socii elegerant Aristeum, equitatus vero Perdiccam; protinus enim ab Atheniensibus iterum defecerat, et, Iolao duce in suum locum substituto, Potidaeatas in bello juvabat.