Book 1
Sed si cum magna commeatus abundantia venissent, unaque frequentes sine latrocinio et agricultura bellum continenter gessissent, Trojam proelio superiores facile cepissent, siquidem vel numero non frequenti sed aliqua exercitus parte, quae quoque tempore praesto erat, Trojanos sustinebant. Quod si Trojam assidua obsidione pressissent, et citius et minori cum labore eam expugnassent.
Sed propter rerum inopiam , et quae ante hoc bellum gesta sunt, invalida fuerunt, et haec ipsa, quae omnium superiorum sunt celeberrima, re-ipsa comperiuntur inferiora fama, et opinione ea, quae nunc de illis propter poetas invaluit.
Nam vel post res ad Trojam gestas Graeci adhuc migrabant sedesque novas figebant, ita ut eorum opes per otium non creverint.
Nam et tardus Graecorum reditus ab Ilio res multas innovavit, et in plerisque civitatibus exoriebantur seditiones, quibus qui patria pulsi erant, urbes condebant.
Nam et Boeoti, qui nunc appellantur, sexagesimo post Ilii expugnationem anno Arue a Thessalis pulsi eum agrum, qui nunc quidem Boeolius vocatur, ante vero Cadmeus, incoluerunt; (erat autem quaedam eorum portio jam antea in hac terra, unde etiam ad Ilium cum exercitu sunt profecti), et Dorienses octogesimo anno cum Heraclidis Peloponnesum tenuere.
Vixque longo post tempore Graecia plane pacata, nec amplius sedes mutans colonias emisit; et Athenienses quidem Ioniam et insulas plerasque colonis occupaverunt; Peloponnesii vero Italiae et Siciliae maximam partem, et nonnulla reliqiise Graeciae loca. Sed omnes istae coloniae post bellum Trojanum conditae sunt. .
Sed cum augeretur Graecia potentia et pecuniarum vim diligentius etiam quam ante, compararet, in plerisque civitatibus tyrannides constituebantur, crescentibus in die» reditibus; (ante enim regna haereditaria erant certi» honoribus definita;) et Graeci classem parare, rebusque mariti- mis operam studiosius dare coeperunt.
Primi autem Corinthii feruntur proxime ad eum, qui nunc est, modum tractasse rem navalem, et triremes primum Corinthi ex omni Graecia aedificatae.
Constat vero etiam Samiis Aminoclem Corinthium navium fabricatorem quatuor naves fecisse. Sunt autem anni ferme trecenti ad hujus belli finem, quod Aminoclesad Samios ivit;
proeliumque navale omnium, quae novimus, vetustissimum, est Corinthiorum adversus Corcyraeos; sunt autem item anni ducenti et sexaginta admodum ad idem tempus.
Etenim urbem incolentes Corinthii sitam ad Isthmum semper emporium habe-baiit quia olim Graeci, tam illi, qui intra Peloponnesum, quam qui extra habitant, terra potius, quam mari, per illorum agrum commercia inter se habebant; pecuniaque praepotentes erant, ut et ab antiquis poetis est declaratum; opulentam enim cognominarunt urbem illam. Ac postquam Graeci frequentius navigare coeperunt, paratis navibus latrocinia sustulerunt, et utrinque emporium praebentes validam pecuniarum reditu urbem habuerunt.
Postea Iones quoque magnam navium copiam sibi pararunt, Cyri temporibus, qui fuit primus Persarum rex, et Cambysis, ejus filii, marisque vicini, dum bellum Cyro faciunt, imperium ad aliquod tempus obtinuerunt. Et Polycrates, qui Cambysis tempore Sami tyrannus erat, classe pollens, cum alias insulas in suam potestatem redegit, tum etiam RUe-neam, quam subactam Apollini Delio consecravit. Ac Phocaenses, quum Massiliam conderent, Carthaginienses navali pugna vicerunt.
Horum enim maxima erat in rebus maritimis potentia. Veium tamen hau quoque classes, quae multis post Trojana tempora saeculis exstiterunt, triremibus quidem paucis usae, et adhuc quinquaginta potius remigum longis-que navibus videntur instructae fuisse, ut illis temporibus.
Pauloque ante Medicum bellum et Darei mortem, qui post Cambysem regnum Persarum obtinuit, major triremium copia fuit et tyrannis in Sicilia, et Corcyraeis; hae namque postremae ante Xerxis expeditionem classes memoratu dignae in Graecia exstiterunt.
.Eginetae enim et Athenienses, et ei qui forte alii, exiguas habuerunt classes, easque magnam partem navium quinquaginta remigum, atque id etiam sero ex quo Themistoclee persuasit Atheniensibus, adversus ASgi-netas bellum gerentibus, quum quidem simul etiam barbari adventus expectabatur, ut naves facerent, quibus etiam in navali proelio sunt usi, quae ne ipsae quidem adhuc omnino constratae erant.
Navales igitur res Graecorum, et vetustae, et recen-tiores, tales fuerunt. Qui tamen illis operam dederunt, ingentem potentiam sibi compararunt, tam ipso pecuniarum reditu, quam imperio in alios. Nam infesta navigantes classe insulas subigebant, et illi praecipue, qui agrum minus uberem habebant.
Terrestre vero bellum, ex quo aliquid potentiae accesserit, nullum conflatum est, sed quaecumque fuerunt, contra suos quique finitimos gesserunt, et peregrinas expeditiones longe a finibus suis aliorum subigendorum causa nullas faciebant Graeci; non enim adjunxe- rant se maximis civitatibus socii illarum imperio parentes, nec magis ipsi iidem ex aequo communes expeditiones faciebant, sed inter se potius singuli vicini bella gerebant.
Praecipue vero in illo pervetusto bello, quod inter Chalcidenses et Eretrienses gestum est, reliqui quoque Graeci sese diviserunt, alii aliis auxilium ferentes.
Impedimenta vero quum aliis aliunde exstiterunt, quominus crescerent, tum Ionibus, quum magna jam incrementa cepissent, Cyrus regnumque Persicum, Croeso profligato, omnibusque, quae erant ds Halym fluvium ad mare usque, subactis, bellum intulit et urbes, quae in continente erant, in servitutem redegit; postea vero Dareus, Phoenicum classe pollens insulas etiam subegit.
Tyranni vero, quotquot in Graecis urbibus erant, suis tantum rebus prospicientes, ut et corpus tuerentur, et suam familiam amplificarent, quam tutissime poterant, urbes incolebant, nullumque facinus memoria dignum ab illis est factum, nisi forte contra suos cujusque vicinos. Nam qui erant in. Sicilia, ad maximam potentiam sunt evecti.
Ita Graecia undique longo temporis spatio continebatur, ut neque communiter ullum illustre facinus ederet, et in stugulis civitatibus minor audacia esset.
Poetea vero quam et Atheniensium, et reliquae Graecia;, quae diu et ipsa ante tyrannide pressa fuerat, ple-rosque et postremos tyrannos, exceptis Siculis, Lacedaemonii sustulerunt (nam Lacedaemon post urbem conditam a Doriensibus, qui eam nunc incolunt, diutissime omnium , quantum scimus, seditionibus conflictata tamen ab antiquissimis usque temporibus et bonis legibus est usa, et tyrannidis immunis semper fuit; sunt enim anni maxime quadringenti et paulo plures usque ad hujus belli finem, ex quo Lacedaemonii eadem reipublicae forma utuntur; et hac ipsa de causa potentes in aliis quoque civitatibus res componebant), verumtamen tyrannis ex Graecia sublatis, non multis post annis Medorum quoque proelium cum Atheniensibus in campis Marathoniis est commissum;
decimo vero post hanc pugnam anno iterum barbarus cum magnis copiis in Graeciam venit, ut eam in servitutem redigeret. Et cum magnum periculum impenderet, et Lacedaemonii Gra;co-rum, qui bellum illud communibus auspiciis susceperant, duces fuerunt quippe potentia praestantes, et Athenienses, Medis adventantibus, cum urbem relinquere in animum induxissent, et fortunis convasatis naves conscendissent, rei navalis studiosi exstiterunt; et quum communiter Graeci barbarum reppulissent, non multo post tam illi, qui a rege desciverant, quam qui conjunctis armis bellum ei fecerant, partim ad Athenienses, parlim ad Lacedaemonios divisi transierunt; horum enim maxima potentia exstiterat; hi enim terra, illi vero classe multum poterant.
Ac breve quidem temporis spacium duravit haec armorum societas; postea vero Lacedaemonii et Athenienses dissociali bellum inter se gesserunt cum suis utrique sociis, et ex ceteris Graecis, si qui usquam inter se dissidebant, jam ad alterutros sese conferebant. Quamobrem a Medico bello ad hoc usque conti -nenter modo ftrdus facientes, modo bellum gerentes aut inter se, ant contra socios a se delicientes, praeclare res bellicas instruxerunt, et peritiores evaserunt, quum non citra pericula exercerentur.
Et Lacedaemonii quidem non tributo sociis imposito principium tenebant, sed officia iis praestantes hoc studebant, ut illi paucorum principatu usi in ipsorum modo commodum reinpublicam administrarent; Athenienses contra et navibus urbium sociarum potiti erant, exceptis Chiis et Lesbiis, et tributa omnibus, quae penderent, ordinaverant. Et proprius ipsorum apparatus ad hoc bellum major exstitit, quam fuerat olim, quum in summo flore essent cum integra societate constituti.
Res igitur vetustas tales esse comperi, quibus fides difficulter adhibetur, quamvis ordine argumentum quodque proferatur. Homines enim famam rerum ante suam aetatem gestarum, et si sint domesticae, promisce sine accurata inquisitione alii ab aliis accipiunt
Veluti Athenieuses vulgo Hipparchum ab Harmodio et Aristogitone, dum tyrannus esset, caesum putant, et ignorant Hippiam, quippe filiorum Pisistrati natu maximum, imperasse, et Hipparchum ac Thessalum ejus fuisse fratres; Harmodium vero et Aristogitonem illo die et in ipsa re suspicatos aliquid a sociis sum conjurationis Hippiae indicatum, ab hoc quidem ut praemonito abstinuisse, sed cupientes, antequam comprehenderentur, edito aliquo facinore periclitari, quum in Hipparchum incidissent ad fanum, quod Leocorium appellatur, Panathe-naicam pompam ornantem, hunc interfecisse.
Atque alia etiam multa, quae hodieque exstant, necdum propter vetustatem memoria exciderunt, celeri quoque Graeci non recte opinantur : veluti Lacedaemoniorum reges in suffragiis ferendis non singulis quemque, sed binis uti calculis; et Pitanaten lochum apud eos esse, qui nunquam fuit. Adeo non operosa apud plerosque veritatis investigatio est, et ad ea, quae eunt in prompta, potius se convertunt.
Ex his autem argumentis quae dixi, si quis res tales potissimum fuisse ducat, quas enarravi, non erraverit, non autem neque quales poetae celebrarunt in majus exornantes, neque quales memoriae prodiderunt logographi, aptius illi ad capiendos auditorum animos quam verius; siquidem meminerit, res illas certa ratione demonstrari non posse, et de plerisque eorum temporum lapsu incredibiles opiniones fabulis propiores invaluisse, credat vero, ubi argumentis maxime manifestis investigatae sint, pro vetusta quidem memoria hoc sufficere.
Et hoc quidem bellum, quamquam homines, donec bellum gerunt, semper praesens quodque maximum judicant, eoque finito vetera magis admirantur, tamen iis, qui res ipsas aestimant, illis majus exstitisse apparebit.
Et verbis quidem quae quique expresserint, aut quum bellum essent gesturi, aut quum id jam gererent, difficile erat ipsam rerum dictarum accuratam rationem memoria retinere et mihi in iis, quie ipse audivi, et iis, qui aliunde mihi orationes referebant; verum ut singuli de praesente quaque re videbantur ea, quae maxime consen · tanea erant, dixisse, accedenti quidem quam proxime ad universam rerum vere dictarum sententiam, sic commemo- rata sunt.
At vero res in ipso bello gestas, non quas a quolibet audivi, dignas duxi, quas scriberem, neque ut mihi videbatur, sed et eas, quibus ipse interfui, et quas singulatim ex aliis, quam potui accuratissime, investigavi.
Sed multi laboris erat res cognoscere, quod illi, qui in quaque re interfuerant, non eadem de rebus iisdem dicebant, sed prout cujusque in alterutros amor aut memoria esset.
Atque ad auditionem quidem haec, quoniam fabulis carent, minus delectationis habere videbuntur; sed si qui vel rerum gestarum veritatem spectare volent, vel in iis, quae, ut sunt res humanae, rursus aliquando eventura sunt talia et similia, quid utile sit, aestimare, his haec sufficient; et potius ut in perpetuum servetur, quam ut in praesens audientium plausum consectetur, liber hic compositus est.
Bellorum autem superiorum id, quod cum Medis est gestum, maximum fuit: hoc ipsum tamen duobus navalibus, et totidem pedestribus proeliis celeriter est finitum. At hujus belli tum diuturnitas longe processit, tum clades in ipso Graeciae contigerunt, quales in pari temporis spatio nunquam alias;
neque enim tot urbes captae desolataeque sunt, aliae a barbaris, aliae a Graecis ipsis bellum inter se gerentibus (nonnullae vero etiam captae incolas mutarunt), neque tot exilia fuerunt, neque tot caedes aut in ipso bello aut propter seditiones commissae.
Et quae antea fama quidem ferebantur, sed re ipsa rarius confirmabantur, non incredibilia evaserunt, ut de terrae motibus, qui et maximam orbis terrarum partem occuparunt, et simul vehe-mentissimi fuerunt,et solis defectiones, quae frequentiores acciderunt, quam de prioribus temporibus traditur; et siccitates, quae apud nonnullos magnae fuerunt, et fames ex ipsis natae, et qui praeter cetera damnum magnum intulit partemque hominum absumpsit morbus pestilens; haec enim omnia cum hoc bello simul invaserunt.
Initium autem ejus fecerunt Athenienses et Peloponnesii rupta tri-cennali pace, quam post Euboeam captam inter se feceraut.
Cur autem eam ruperint, causas, et dissidia in primis scripsi, ne quis aliquando requirat, unde tantum bellum Graecis conflatum sit.
Nam verissimam quidem, sed sermone minime celebratam causam hanc puto, quod Athenienses , in dies crescentes et terrorem Lacedaemoniis in-cutientes belli movendi necessitatem ipsis imposuerunt; sed causae, quae propalam ferebantur, hae erant utrisque, propter quas ruptis foederibus bellum susceperunt.