Book 1
« In eadem sententia, Athenienses, semper permaneo, Peloponnesiis non esse cedendum,, quam vis sciam, homines non eodem animi impetu adduci, ut bellum gerant, atque in ipso opere versari, sed pro variis rerum eventis sententias etiam mutare. Video autem etiam nunc similia et paria mihi suadenda esse, et ab iis inter vos, quibus haec probantur, jure meo exigo, ut iis quae publice decreta fuerint, etiam si qua forte in re offendamus, opem ferant, aut si nes feliciter succedat, ne velint prudentiae laudis participes esse. Usu enim venire solet, ut rerum eventus aeque sint fallaces, atque hominum cogitationes; quamobrem etiam, si quid praeter rationem accidit, fortunam solemus accusare.
Lacedaemonios autem cum ante manifestum erat insidiari nobis, tum vel maxime nunc. Quum enim constitutum esset, ut de rebus controversis judicio vicissim inter nos disceptaretur, et utrique ea retineremus quae tenemus, tamen nec ipsi adhuc postularunt judicium, neque a nobis oblatum accipiunt, sed armis, quam verbis, crimina dilui malunt, et adsunt jam, ut imperent, nec amplius , ut expostulent.
Imperant enim ut a Polidaem obsidione recedamus, et AEginam suie legibus vivere sinamus, et decreturo de Megarensibus rescindamus; quinetiam, qui postremi huc venerunt, praecipiunt, ut Graecos suis legibus vivere permittamus.
Nemo tamen vestrum existimet, bellum de re levi nos suscepturos, si decretum de Megarensibus factum non rescindamus, quod illi maximo jactant si rescindatur, bellum nullum fore; ne ve in animis vestris criminationem hanc relinquatis, quasi levi de causa bellum susccperilis.
Nam levis haec res omne documentum vestrae constantiae et animi experimentum continet. Quibus si concedetis, etiam aliud quid majus protinus imperabitur, quasi metu perculsi hac quoque in re morem gessissetis; sed si fortiter responderitis, planum ipsis feceritis , ut ex aequo vobiscum potius agant.
« Hinc igitur statuite vel imperata facere, antequam, ullam cladem accipiamus, vel num bellum geramus, id quod mihi satius esse videtur, nulla paritet nec magna nec parva de causa cessuri neque cum metu habituri ea, qua; possidemus. Nam eadem servitute constat, sive maxima, sive minima sint ea, quae aliis ante judicium a paribus imperantur.
De belli vero apparatu et facultatibus quae utrisque nostrum adsunt, non inferiores nos fore, intelli-gite singulatim de re quaque audientes.
Peloponnesi enim sunt inopes, nec privatim, uec publice pecunias lia-bent: deinde diuturnorum ac maritimorum bellorum sunt imperiti, quia propter paupertatem ipsi bellum inter se ad exiguum temporis spatium gerunt
Hujusmodi autem homines neque naves explere neque pedestres exercitus saepe emittere possunt, quod simul et a re familiari absunt, et sumptus de suis privatis facultatibus fadunt, et praeterea etiam maris usu prohibentur.
Atqui opes bella magis quam violentae pecuniarum collationes sustinent. Homines autem inopes ad bellum gerendum corporibus, quam pecuniis sunt promptiores; nam illa quidem ex periculis evasura confidunt, has vero non certi sunt. fore ut non vel ante belli finem consumant, praesertim si, quod est verisi -mile, bellum praeter ipsorum opinionem producatur.
Nam in uno quidem proelio Peloponnesii eorumque socii Graecis omnibus resistere possunt; sed cum dissimili adversariorum apparatu bellum gerere non possunt, quando neque uno eodemque concilio utentes in tempore aliquid acriter conficere possunt, et omnes par suffragii ferendi jus habentes diversasque patrias suam quisque rem urgent, unde nihil ad finem perduci solet.
Alii enim nonnullos quam maxime cupiunt ulcisci, alii vero, res domesticas quam minime corrumpi. Quumque post longam cunctationem vix tandem in unum conveniant, exiguo tantum temporis momento de communibus rebus consultant, majorem vero temporis partem in rebus privatis curandis ponunt. Et unusquisque non per suam negligentiam stare putat, ut damnum fiat, sed et aliquem alium esse, qui sibi prospiciat, ut eadem ab omnibus privatim opinione universa respublica ipsis insciis perdatur.
« Quod autem maximum est, pecuniarum inopia prohibebuntur, dum eas tarde expedientes cunctantur; sed belli occasiones non exspectant.
Neque vero magis illorum aut munitionum exstructio aut classis digna est, quae metuatur.
Illas enim difficile est vel in pace ut paris potentim urbem exstruere, nedum in hostico, et cum nos adversus illos non minus muniti simus.
Praesidium autem sicubi collocabunt, aliquam quidem agri partem excursionibus et transfugiis aflligeut, sed tamen hoc non poterit nos circumvallare et impedire, ne in ipsorum agrum navigemus, et, qua re pollemus, navibus illos ulciscamur.
Nam ex usu rerum nauticarum plus peritiae ad proelia terrestria habemus, quam illi ex usu militiae terrestris ad pugnas navales.
Rerum vero maritimarum scientiam non facile poterunt adipisci.
Nam ne vos quidem his operam dantes statim a bello Medico perfecistis. Quonam igitur modo homines, qui agriculturae, non autem rebus maritimis dant operam, et qui praeterea ne facultatem quidem in hoc studio se exercendi habebunt propter assiduas nostrae classis incursiones, facinus aliquod dignum edent?
Nam adversus paucas quidem naves incursionem facientes periculum fortasse subeant, multitudine suam imperitiam audaci us confirmantes; sed, si multis prohibeantur, quiescent, et dum se in his non exerceant, erunt imperitiores, et hac ipsa dc causa etiam cunctantiores.
At res nauticae si qua alia res, artem desiderant, nec fortuitu subcisivis operis disci possunt, imo vero nullius alius rei subcisivum studium relinquunt.
« Atque etiam si pecunias, quae sunt Olympiae aut Delphis, moverint, et majore mercede nautas peregrinos a nobis conductos subtrahere conentur, hoc profecto grave esset, si nos, cum inquilinis nostris naves ooascen-dentes, ipsis resistere non possemus; nunc vero simul et hoc nobis adest, et id quod est praestantissimum, gubernatores habemus cives, et alios ministros et plures et pe-ritiores, quam reliqua omnis Graecia.
Nec vero ob impendens periculum quisquam externorum militum in animum induxerit, et a patria sua exsulare, et cum minore simul spe propter majoris stipendii in paucos dies pensionem illos in bello gerendo juvare.
Ac res quidem Peloponnesiorum tales, et his similes esse videntur; at nostrae, cum iis, quae in illis reprehendi, carere, tura etiam alia longe majora habere.
Quod si pedestribus copiis nostrum agrum invaserint, nos in illorum agrum classe incursiones faciemus. Hic vero jactura non erit aequalis, si Peloponnesi aliqua pars, et Attica tota vastetur. Illi enim nullum alium agrum habebunt, quem pro altero sine praelio occupent; nobis vero et in insulis et in continente amplus est ager. Magna enim res est maris imperium.
Considerate autem : si enim insulam incoleremus, quinam minus essent expugnabiles? Nunc autem oportet nos quam proxime ad istam rem cogitatione accedentes agrum quidem et aedificia missa facere, at mare urbemque tueri, neque cum Pelpponnesiis, illorum causa iratos, si longe plures sint, proelio dimicare (nam si vicerimus, et rursus cum non inferiore numero confligemus; et si quam cladem acceperimus, sociorum quoque auxilia, unde nostrum robur pendet, insuper perierint; nec enim quiescent, si nos bellum ipsis inferre nequeamus), nec villas et agros, sed hominum corpora deplorare; non enim res istae viros, sed viri res istas parant. Et si existimarem, me vobis hoc persuasurum, suaderem, ut vos ipsi ex urbe exeuntes has res vastaretis, et demonstraretis Peloponnesiis, vos harum quidem rerum causa imperata non facturos.
« Quanquam et alia multa praeterea habeo, quae mihi magnam victoriae spem afferunt, si modo voletis et imperium non propagare inter bellandum, et non voluntaria pericula addere; nam magis extimesco domestica nostrorum civium peccata quam adversariorum consilia.
Verum illa quidem etiam in alia oratione inter opus ipsum decla- rabuntur; nunc autem hoc dato responso istos dimittamus · nos Megarensibus quidem esse permissuros usum mercatuum , si etiam Lacedaemonii peregrinorum exactiones non faciant neque contra nos, neque contra socios nostros (nam neque illud, neque hoc in foederibus proliibetur); praeterea nos etiam permissuros, ut civitates suis legibus vivant, si modo suis legibus viventes tunc habebamus, quum foedus est initum: et si ipsi quoque civitatibus, quas in sua ditione habent, concedant, ut non in Lacedaemoniorum usum suis legibus vivant, sed suo quaeque arbitratu; praeterea nos ex foederum pactis ad judicium subeundum paratos esse; nec belli initium nos facturos, at ab ipsis illatum propulsaturos. Haec enim responsa sunt simul et justa et ex dignitate hqjus reipublicae.
Sciendum autem est, bellum geri necesse esse; quod si nostra sponte potius excipiamus, adversarios minus infestos habebimus; sciendum etiam, ex maximis periculis quum ad rempublicam, tum etiam ad homines privatos maximos honores redundare.
Itaque majores nostri, quum Medos sustinuerunt, nequaquam a tantis rebus profecti, sed etiam ea, quae possidebant, relinquentes, consilio potius, quam fortunae opibus, et confidentia majore, quam potentia, quum ipsum barbarum rep-pulerunt, tum etiam imperium ad tantam amplitudinem provexerunt.
A quibus degenerare non debemus, sed hostes omni ratione ulcisci, et operam dare, ut hoc imperium non diminutum posteris tradamus. »
Atque Pericles quidem tuee dixit. Athenienses vero, rati optimum sibi consilium ab illo dari decreverunt quae jubebat; et Lacedaemoniis responderunt de illius consilio, quum singulatim, ut ille monuerat, tum etiam geoera-tim, se nihil facturos, quod juberentur; judicio vero se ex foederum pactis paratos esse de controversiis pari jure pa-rique conditione compositionem facere. Atque illi quidem domum redierunt, nec ulla legatio amplius postea mittebatur.
Hae igitur querelae et discordiae inter utrosque ante bellum exstiterunt, statim ex rebus ad Epidamnum et Corcyram gestis ortae. Veruntamen inter has commercia inter se habebant, et alteri ad alteros ibant siue caduceatore quidem, sed non sine suspicione. Nam quae fiebant, erant foederum perturbatio et belli praetextus.