Book 1
Atque haec eunt, quat in illa epistola verbis disertis continebantur. Xerxes vero laetatus est hac epistola, et Artabazum Pharnaci filium ad mare misit, eumque jussit accipere provinciam Dascylitin, Megabate, qui ei ante praeerat, dimisso; eique vicissim epistolam ad Pausaniam dedit, imperans, ut eam Byzantium quam celerrime mitteret, illique sigillum ostenderet; et, si quid Pausanias de suis negotiis mandaret, quam rectissime et quam fidelissime conficeret.
Ille vero profectus cum alia fecit, quemadmodum imperatum erat, tum etiam epistolam misit Hoc autem responsum in ea scriptum erat.
« Sic respondet Xerxes rex Pausaniae : Quum ob viros, quos mihi trans mare incolumes Byzantio remisisti, beneficii gratia in domo nostra tibi perpetuo manebit reposita, scriptisque nunquam delendis mandata; tum etiam tua verba mihi placent. Ac te neque nox neque dies remoretur, ita ut remisse agas quicquam eorum, quae mihi polliceris, neque auri et argenti impensis impediare, nec ulla copiarum multitudine, si quo sit veniendum; sed cum Artabazo viro probo, quem ad te misi, age confidenter meas tuasque res, prout maxime e dignitate et utilitate utriusque nostrum erit.
His litteris Pausanias acceptis, quum magnam auctoritatem jam ante apud Graecos haberet, propter imperium ad Plataeas gestum, tunc longe majores spiritus sumpsit nec amplius consuetis institutis vivere poterat, sed cultu Medico ornatus prodiit Byzantio, ejusque per Thraciam euntis latera Medi et iEgyptii satellites armati stipabant,
mensamque Persicam sibi apponi curabat, neque cogitationes suas amplius continere poterat, sed rebus levibus aperte prodebat, quae apud animum suum magnificentius in posterum agere destinabat. Praeterea se aditu difficilem praebebat, et iracundia adeo gravi in omnes pariter utebatur, ut nemo posset accedere. Quae res etiam non minima causa fuit, cur socii ad Atheniensium partes transirent.
Lacedaemonii vero his auditis, propter haec ipsa et primum eum revocarant, et postquam iterum Hermio-nide navi vectus ipsorum injussu hujusmodi facinora facere videbatur, et Byzantio ab Atheniensibus obsesso per vim pulsus, non Spartam revertebatur, sed sedibus apud Colonas in agro Trojano positis consilia cum barbaris agitare nunciabalur, neque bono consilio manere : ita demum non amplius se continuerunt, sed caduceatore misso ephori et scytala imperarunt, ne a caduceatore discederet; alioqui Spartanos ei bellum indicere.
Ille vero, quum quam minimum suspectus esse vellet, et crimen objectum se pecuniis diluere posse speraret, iterum Spartam redibat.
Ac primum quidem ab ephoris in carcerem est conjectus, (ephoris enim regi hoc facere licet,) deinde vero perfecit ut exiret, seque reum constituit, si qui se coarguere vellent.
Spartani vero manifestum quidem indicium nullum habebant, neque ipsius inimici, neque universa civitas , quo sine dubitatione confisi supplicium sumerent de viro, qui et regio genere natus, et honore regio id temporie praeditus erat (Plistarchi enim Leonidae filii, quum rex et puer adhuc esset, ipse ejus consobrinus tutelam gerebat);
ceterum suspiciones multas praebebat morum insolentia et barbarorum aemulatione, se nolle in praesenti rerum statu acquiescere; et quum alias ejus actiones accurate considerabant, si qua in re a moribus receptis et patriia institutis recessisset, tum etiam quod olim in tripode Delphis quem Graeci ex primitiis manubiarum Medis ablatarum dicaverant, hoc distichum ipse privatim inscribi voluisset, Graecorum postquam dux agmina Medica fudit,Phoebo Pausanias haec monumenta dedit.
Sed Lacedaemonii hoc epigramma jam tunc protinus ex t tripode exsculpserant, et in eo singulas civitates nominatim inscripserant, quotquot participes victori» de barbaro donum istud dicaverant; Pausaniae tamen et hoc ut Injustum facinus imputabatur, et postquam in hoc statu res ejus esse coeperunt, multo etiam magis illud consentaneum factum videbatur consilio ei, quo nunc uteretur.
Quinetiam audiebant eum aliquid cum Helotis agitare, idque verum erat; etenim et libertatem ipsis pollicebatur et civitatem, si secum insurrexissent summamque rei secum transegissent.
Sed tamen ne sic quidem ullis servorum indiciis fide habita quicquam novi in ipsum statuere voluerunt, utentes more, quo consueverunt inter se ipsos, ut non sint celeres ad aliquid gravius de viro Spartano sine manifestissimis ac minime dubiis indiciis decernendum : donec tandem quidam , ut fertur, qui postremas epistolas Regi scriptas erat ad Artabazum perlaturus, vir Argilius, qui quondam ejun amasius fuerat idemque illi fidelissimus, indicium professus est, metu perculsus, quum ipsi in suspicionem venisse! nullum de nuntiis ante se missis adhuc rediisse. Quare cum sigillum subditicium sibi effinxisset ut, si opinione falleretur, aut etiam si quid ille mutare voluisset, ne agnosceret , epistolas aperit, in quibus suspicatus aliquid hujusmodi praeterea mandatum esse, se quoque scriptum caedi-que destinatum invenit.
Tum vero ephori, cum ille litteras ostendisset, vehementius illi quidem crediderunt, sed quia praeterea suis ipsorum auribus aliquid ipsius Pausaniae loquentia oro prolatum audire vellent, ex composito vir ille supplex ad Taenarum confugit, ibique tugurium construxit septo interposito disclusum, in quo quosdam de ephoris abscondidit; et quum Pausanias ad ipsum venisset, et supplicationis causam ex illo quaereret, omnia plane audiverunt, dum ille conquereretur de rebus in suam perniciem ab ipso scriptis, et reliqua singulatim declararet, quomodo nunquam in obeundis apud Regem ministeriis ipsum ullis periculis objecisset, et tamen dignus habitus esset, qui, aeque ac plurimi ipsius ministri, caederetur, et dnm ille haec ipsa confiteretur, nec eum propter id, quod tunc acciderat, irasci vellet sed fidem ei daret de discessu ex templo et postularet, ut quam celerrime pergeret, neve impediret, quae agerentur.
Tunc vero ephori, his diligenter auditis, abierunt, et rem plane jam compertam habentes eum in urbe comprehendere parabant. Fama autem est, ipsum, cum in via jam in eo esset, ut comprehenderetur, conspecto unius ephororum ad se accedentis vultu intellexisse qua de causa veniret; et cnm alius pro benevolentia nutu clandestino rem significasset, ad templum Palladis Chalcicec* cursu se proripuisse et fuga antevertisse; erat autem fanum vicinum. Et in exiguam templi aediculam ingressus, ne sub dio agens tempestatis injurias pateretur, in ea se continebat.
Illi vero in praesenti quidem assequi non potuerunt; sed postea et aediculae tectum sustulerunt et valvas, cum eum intus esse observassentet ingressum circumdedissent, muro obstruxerunt; eumque obsidentes fame expugnarunt.
Et quum animam jam esset efflaturus, ut erat in aedicula, illi hoc l videntes eum ex templo educunt adhuc spirantem et quum eductus esset, obiit confestim.
Atque iu Caeadem eum dejecturi eraot, quo facinorosos homines dejicere solent; sed postea visum est eum in aliquo loco propinquo defodere. Sed deus Delphicus oraculum postea reddidit Lacedaemoniis, ut sepulcrum eo transferrent, ubi animam efflaverat; (et nunc in fani vestibulo situs est, quod columnae literis incisis declarant;) et quia hoc ipsorum facinus piaculo non careret, ut duo corpora pro uno Palladi Chalcioeca1 darent. Illi vero duas statuas aeneas fecerunt, quas pro Pausania deae consecrarunt.
Athenienses vero, quod vel ipse deus piaculum hoc judicasset, vicissim et ipsi Lacedaemoniis imperarunt, ut hoc exterminarent
At Pausaniae crimine, quod cum Medis sensisset, Lacedaemonii legatis ad Athenienses missis Themistoclem etiam arcessebant, ut ex indiciis questionis de Pausaniae habitae reperiebanl, et petebant, ut ille iisdem suppliciis alliceretur.
Illi vero, fidem verbis illorum habentes (jam enim Themistocles patria per ostra-cismum pulsus erat, et Argis quidem habitabat, sed tamen et per ceteras Peloponnesi partes crebro commeabat) mittunt una cum Lacedaemoniis, ad illum simul persequendum paratis, quosdam cum mandatis, ut eum adducerent, ubicunque deprehenderent. -
Themistocles vero quum rem praesensisset, ex Peloponneso in Corcyram profugit, quippe qui de iis bene meritus esset. Sed quum illi dicerent, se extimescere eum ita tueri, ut in Lacedaemoniorum et Atheniensium odium incurrerent, transmittitur ab iis in oppositam continentem.
Et insequentibus illis, qui jussi erant sciscitari quo iret, aliquando consilii inops coactus est devertere ad Admetum, Molossorum regem, qui non erat ipsi amicus.
Atque ille quidem tunc forte domi non erat, hic vero ab illius uxore, ad quam supplex accesserat, edoctus monetur, ut sumpto ipsorum lilio ad lares consideret.
Quumque non multo post Admetus rediisset, ei indicavit quis esset, et indignum fore dixit, si quid forte ipse illi cum Atheniensibus agenti adversatus esset, profugum ulcisci; fieri enim posse, ut ab ipso, quamvis mullo debilior in praesenti esset, mali aliquid pateretur; sed generosi esse aninii pares in pari conditione ulcisci; simul etiam se quidem illi de commodo quodam, non autem de capite laboranti adversatum esse; illum vero, si se proderet, (quum dixisset, a quibus et qua de causa premeretur) se vitae incolumitate privaturum.
Ille vero his auditis, eum cum suo filio, ut illum tenens sedebat, surgere jussit; hoc autem maximam erat supplicandi genus; et non multo post quum Lacedaemonii et Athenienses advenissent et longa oratione usi essent , eum non prodidit sed dimisit, quum ad Regem pergere vellet, itinere pedestri ad alterum mare, ad urbem Pydnam, quae erat Alexandri.
Ubi navem onerariam nactus, quae in Ioniam proficiscebatur, eam conscendit, et tempestate delatas est in castra Atheniensium, qui Naxum obsidebant. Et (ignotus enim erat iis, qui in navi vehebantur) territus nauclero declaravit, quis esset, et qua de causa fugeret, et nisi se servaret, se dixit professurum, se ab eo pecuniis adducto duci; periculum aotem vitari posse, si nullus ex navi exiret, donec idonea navigandi tempestas sese ipsis of- ferret; quod si sibi morem gessisset, dixit se memori animo pro meriti magnitudine gratiam ei relaturum. Nauclero· haec fecit, et quum diem ac noctem ad ancoras in salo stetis· set supra castra, postea Ephesum pervenit.
Themistocles vero eum liberaliter est prosecutus, pecunias ei largitus (postea enim pecuniae ad eum venerunt et Athenis ab amicis missae, et Argis eae, quae depositae erant), et curo quodam illorum Persarum, qui ad oram maritimam versabantur, in loca superiora profectus, Kteras misit ad regero Artaxerxem, Xerxis filium, qui nuper regnare coeperat.
Hoc autem in illis literis erat scriptum : « Themistocles ad te advenio, qui ex omnibus Graecis unus vestram familiam plurimis affeci malis, quamdiu necessitate compulsus patrem tuum, qui mihi bellum inferebat, propulsabam, sed longe pluribus etiam beneficiis, postquam mihi quidem tuta, illi vero periculosa reversio erat. Et beneficiam mihi debetur; (scripserat autem quomodo et ante monuisset de receptu ex Salamine, et de pontibus tunc sua opera non solutis, quo· solutum iri falso simulaverat) et nunc ego, qui magnis be. neficiis te afficere possum, adsum, quem Graeci persequuntur propter benevolentiam tuam. Anno autem supersedens, ipse coram adventus mei causam tibi declarare volo. »
Rex vero, ut aiunt, ejus animum est admiratus , eumque ita facere jussit. Hic vero unius anni spatio, quo supersedit, quicquid poterat et linguae Persicae et morum illius regionis, didicit;
exacloque anno apud eum magnam auctoritatem est adeptus, et quantam nullos unquam Graecorum, quum propter pristinam dignitatem, tum etiam propter spem de Graecis, quam ei praebebat fore, ut eos in potestatem suam redigeret; praecipue vero quod specimine sui dato prudens esse videretur.
Themistocles enim manifestam sui ingenii vim certissime demonstraverat, et hac in re multo majore admiratione, quam ullus alius, dignus erat; suapte enim innata prudentia neque pro-cedente neque accedeule ulla ad eam disciplina et rerum improvisarum cum brevissima deliberatione judex erat praestantissimus, et instantium in longissimum futuri temporie spacium optimus conjector; quae autem in manibus haberet, ea etiam explicare poterat; quorum vero esset imperitus, ab bis commode judicandis non erat alienus; et quid melius, quidve deterius esset in rebus adhuc obscuris optime prospiciebat. Utque rem totam comprehendam, et naturae bonitate, et meditationis celerilale vir iste maxime idoneus fuit ad explicandum ex tempore, quae opus essent.
Morbo autem correptus vita est defunctus. Quidam autem aiunt eum sponte etiam hausto veneno decessisse, quod existimasset, se non posse praestare, quae Regi promisisset.
Monumentum vero ejus exstat in foro urbis Magnesiae, quae est in Asia; nam huic regioni praeerat, quum rex ipsi Magnesiam dedisset pro pane, quae quotannis quinquaginta talenta pendebat; Lampsacum vero pro vino (haec enim tum vini copia excellere videbatur); Myuntem vero pro opsonio.
Ejus autem ossa propinqui ipsius dicunt domum ipsius jussu reportata et clam Atheniensibus in agro Attico humata esse; non enim licebat sepelire, ut qui esset proditionis reus.
Pausanias igitur Lacedae- monius, et Themistocles Atlieniensis, viri omnium ause aetatis Graecorum nobilissimi, hunc exitum habuerunt.
Lacedaemonii autem in prima quidem legatione haec de piaculis tollendis jusserunt, et vicissim jussi sunt; deinde vero ad Athenienses profecti, ut a Polidaeae obsidione recederent, postulabant, et /Eginam suis legibus vivere sine·, rent; et in primis quidem omnium et apertissime praedice· bant, si decretum de Megarensibus facium rescinderent, bellum non fore, quo decreto interdictum erat iis, quominus uterentur portubus in Atheniensium ditione sitis, et foro Attico.
Sed Athenienses neque ceteris in rebus, morem illis gerebant neque decretum illud rescindebant, crimini dantes Megarensibus, quod sacrum nullisque limitibus finitum solum colerent, quodque servos fugitivos reciperent.
Tandem vero, cum postremi legati Lacedacmone venissent, Rhamphius et Melesippus et Agesander, neque aliud quidquam dicerent eorum, quae prius dicere consueverant, sed ipsa haec : « Lacedaemonii pacem esse volunt, erit autem, si Graecos liberos esse sinatis; » Athenienses, convocata concione, sibi ipsis sententias dicendi potestatem faciebant, et placebat, semel habita consultatione de summa rerum respondere
Tunc autem quum alii multi in medium progressi verba fecerunt in utramque partem sententiis discedentes et quod bellum gerere oporteat, et quod non debeat decretum illud oflicere paci, sed rescindi; tum etiam progressus Pericles Xanthippi filius, vir illis temporibus primus Atheniensium, et in dicendo et agendo praestantissimus, suadebat haec.