3–1
Ita universa militum multitudo, quum a multis et ad multos sermones fierent, placatior erat, quam ante, ac de universo reipublicae statu maxime timebat; et inter eos convenit, ut intra certam diem in Bacchi templo coocilium de concordia haberetur.
Quum autem concilii in Bacchi templo habendi dies advenisset, et tantum non condo jam coacta esset, nuntiatur, illas duas et quadraginta naves cum Agesandrida Megaris venientes Salaminem cursum tenere, et quilibet ex gravis armaturae militibus hoc iilud ipsum esse ducebat, quod jampridem a Theramene, et ah iis, qui cum eo erant, dicebatur, dassem ad illam munitionem venire, et utile videbatur, quod diruta esset
Agesandridas autem fortasse quidem etiam ex composito et circum Epidaurum et tircum illa loca versabatur; credibile tamen videtur, eum etiam propter praesentem Atheniensium seditionem, et sperantem fieri posse, ut forte opportuno tempore adveniret, ilic substitisse.
'Athenienses vero, postquam hoc iis nuntiatum est, confestim universi citato cursu in Piraeeum contendebant , quod bello domestico majus aliud ab bostibn^ illatum, non procul, sed ad ipsum portum esset. Quamobrem alii naves, quae aderant, conscendebant, pars alias deducebant, nonnulli etiam ad muros et portus ostium auxilio accurrebant.
Sed Peloponnesiorum dassis praeterlata et Sunium circumvecta, consistit inter Thoricum et Prasias, postea vero appellit Oropum.