4–6
Mihi vero manifestissimum videtur esse, classem non adduxisse, ut res Graecorum morando attereret, suspensasque teneret, quippe damnum facturus, dum illuc proficisceretur et cunctaretur, et partes exaequaturus, ut neutros se adjuncto potentiores redderet, quando quidem si voluisset debellare, manifestum profecto esi, eum id sine ulla dubitatione facturum fuisse; nam si classem adduxisset, Lacedaemoniis victoriam, ut probabile esi, praebuisset, quippe qui vel tunc pari potius quam inferiori classe adversus hostem in statione essent.
Arguit eum autem maxime etiam causa, quam ipse protulitt quum classem non adduxisset. Dixit enim, eam minori numero, quam rex jussisset, contractam esse; sed is gratiam utique mqjorem etiam sic iniisset, si neque magnam regiae pecuniae vim consumpsisset, et eadem tamen negotia minoribus sumptibus confecisset.
Aspendum igitur quocumque tandem consilio motus Tissaphernes advenit et cum Phoenicibus congreditur; et Peloponnesii, illius jussu, Philippum, virum Lacedaemonium, cum duabus triremibus, ut ad classem, miserunt.