3–1
Et hae quidem Peloponnesiorum naves, quum e portu in altum solvissent, ut Athenienses in conficiendo navigationis cursu laterent, tempestate jactatae, atque aliae quidem, eaeque numero plures, cum Clearcbo Delum tenuerunt, et postea Miletum redierunt (Clearchus autem in Hellespontum itinere terrestri reversus, imperium obtinebat), aliae vero numero decem, quibus Helixus Megarensis praeerat, quum in Hellespontum evasissent, Byzantium ad defectionem adducunt
Ac postea Athenienses e Samo quum hoc intellexissent, auxilio atque praesidio loci classem in Hellespontum miserant, atque etiam leve quoddam navale praelium ante Byzantium commissum est navibus octo adversus octo.
Qui autem apud Samum rebus praeerant, et pne-cipue Thrasybulus, quum semper, in eadem sententia perstaret, postquam reipublicae statum immutavit, ut Alcibiadem reduceret, tum postremo etiam in concione oratione habita rem persuasit militum multitudini et quum restitutionem et impunitatem Alcibiadi decrevissent, ad Tissaphernem profectus, Alcibiadem Samum deducebat existimans, unam esse salutis spem , si Alcibiades Tissaphernem , a Peloponnesiis alienatum, ad se traduceret.