nam per omnia omnino victi, nec ulla in re ullum leve malum passi, sed ad unum omnes, ut dici solet, eversi sunt, et peditatus et classis; denique nihil fuit, quod non periret, et pauci e multis domum redierant. Hae quidem sunt res in Sicilia gestae.
Athenas autem postquam hic nuntius allatus est diu quidem iidem non habebant ne praecipuis quidem militibus, qui ex ipso certamine evaserant, et rem compertam nuntiabant, certe quidem non sic funditus oinnia eversa credentes; sed postquam cognoverunt, infensi erant oratoribus, qui cum ceteris studiose egerant, ut susciperetur expeditio, quasi eam non ipsi decrevissent, atque irascebantur etiam ariolis et vatibus, et quotquot tunc eos rebus divinis in spem erexerant, fore ut caperent Siciliam.