2
et Demosthenem , quemadmodum statuerant, in Siciliam mittebant cum sexaginta navibus Atheniensium et quinque Chiorum, que mille et ducentos proprios Atheniensium milites gravis armatur» ferebant, et ex insularum incolis quam potuerant undique plurimos contrahere, et ex aliis sue ditionis sociis, sicunde aliquid ad rem militarem idoneum compararo potuerant Ipsi autem praeceptum erat, ut primum copiis curo Chariclis exerdtu conjunctis simul oram Laconicam circumvectus infestaret
Et Demosthenes quidem, in Aeginas profectus, ibi suarum copiarum reliquias, si quae erant, et CUaridem, donec Argivos assumpsisset, opperiebatur.
In Sicilia vero sub eadem kqjus veris tempora et Gylippus Syracusas redierat adducens ex civitatibus, quibus persuaserat, exercitum quantum maximum undique potuerat.
Et convocatis Syracusanis dixit, quam plurimas possent naves armandas esse, pugnseque navalis periculum faciendum; se enim sperare, si hoc temptarent, in hoc bello facinus aliquod periculo dignum edituros.