Et Camarina primum a Syracusanis condita est, ferme centum et triginta quinque annis post Syracusas conditas; conditores ejus vero fuerant Dascon et Menecoios. Quum autem Camarinaei a Syracusanis propter defectionem bello ex suis sedibus expulsi essent, non multo post Hippocrates , Gelae tyrannus, quum pro Syracusanorum captivorum redemptione Camarinaeum agrum accepisset, ipse coloniae dux Camarinam condidit. Et rursus quum a Geloae deleta esset, tertium condita est a Gelone.
Tot igitur gentes Graecorum et barbarorum Siciliam incolebant, et tantae huic insulae Athenienses impeto quodam animi bellum inferre statuerant, cupientes quidem, quae verissima erat causa, totius imperio poliri, simul vero quodam honesto praetextu cognatis suis et qui iis praeterea accesserant sociis opem ferre volentes.