5–4
Lacedaemonii vero assumptis Arcadibus sociis, qui aderant, irruptionem in agrum Mantinicum fecerunt, castrisque ad Herculis tem-pium positis agrum vastabant.
Argivi vero et sodi quum eos vidissent, occupato loco natura munito et accessu difficili ad pugnam sese instruxerunt.
£1 Lacedaemonii coofestim obviam illis prodibant et usque ad lapidis jaculive jactum processerunt; t^nc vero quidam ex senioribus ad Agidem exclamavit, quum suos ad locum natura munitum tendere videret, eum malum malo sanare cogitare, innuens, quod vituperatum ex agro Argivo receptum hoc intempestivo studio compeu-sare vellet.
Ille vero sive propter illam inclamationem, sive etiam quod repente sententiam mutasset, iterum celeriter copias, antequam manus consererent, retro abducebat.
Et quum in agrum Tegeaticum pervenisset, aquam 111 agrum Mantinicum avertere coepit, de qua quod magua damna dat, utram in partem cursu defertur, Mantinei et Tegeatae bellum inter se gerunt. Volebat enim Argivos eorumque socios a colle auxilio venire, ne aqua averteretur, ubi rem intellexissent, et ita eos deducere et proelium iu planitie facere.