5–2
Et si conatus iste feliciter successisset et Delium muro clausum esset, facile sperabant, etiam si non protinus aliquid innovaretur in rerumpublicarum Boeotiarum statu, si haec loca occupata essent et ager latrociniis infestaretur et singulis brevi locorum spatio perfugium esset, res in eodem statu non permansuras, sed temporis progressu Athenienses, si se adjunxissent iis, qui defecissent, illi vero non frequentes copias haberent, res illas in statum sibi commodum adducturos.
Haec igitur consilia tali modo agitabantur;
Hippocrates autem cum urbanis copiis, quum tempus opportunum afforet, ipse quidem bellum Boeotis illaturus erat, Demosthenem vero cum quadraginta navibus Naupactum praemiserat, ut coacto ex illis locis exercitu Acarnanum et ceterorum sociorum ad Siphas navigaret, quippe proditione eas capturus; dies autem inter eos con-stiluta erat, qua haec confici oportebat.
Demosthenes autem quum eo pervenisset, et (Eniadas ab universis Acarnanibus in Atheniensium societatem adactos reppe* risset et ipse omnia sociorum, qui in illa regione erant, auxilia evocasset, adversus Salynthium et Agraeos primum cum exercitu profectus, ceterisque rebus in suam potestatem redactis, sese praeparabat, ut, quando opus esset, ad Siphas occurreret.