« Nequaquam haec vobis, Lacedaemonii, in gloriam cedent, neque quod in publica Graecorum instituta et iu majores vestros peccetis, neque quod nos de vobis bene meritos propter alienas inimicitias, quum vos ipsi nullam injuriam a nobis acceperitis, occidatis, sed illud potius, si nobis parcatis, animoque frangamini, honesta misericordia tacti, considerantes non solum atrocitatem supplicii, quo plectemur, sed etiam quales simus nos, qui hoc ipsum patiamur, et quam sit incertum, cuinam calamitas vel immerenti sit eventura.
Nos igitur, ut nos decet, utque necessitas ipsa nos cogit, vos imploramus, deos, qui iisdem aris a riobis aeque coluntur, quique Graecis omnibus sunt communes, advocantes ut haec vobis persuadeamus, proferentes jusjurandum , quod patres vestri jurarunt, cujus vos oblivisci non oportet, patrum vestrorum sepulcra suppli citer oramus, et vita defunctos imploramus, ne in Thebanorum potestatem redigamur, neve nos, qui vobis amicissimi sumus, inimicissimis tradamur, lllumque diem in memoriam vobis redigimus, quo die qui praeclarissima facinora cum patribus vestris edidimus, nunc iidem hodierno die in gravissimo capitis periculo versamur.