Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book val1

5.23 Rupta iamcorruptis. rupta iam] Henr. Val.; corrupta enim, B. pace utriusque consensu,consensu, Momm.; exercitus, Henr. Val.; sensus, B. Constantinus Caesarem Crispum cum grandi classe ad occupandam Asiam miserat, cui de parte Licinii similiter cum navalibus copiis Amandus obstabat.
5.24 Licinius vero circa Hadrianopolim maximo exercitu latera ardui montis impleverat. Illuc toto agmine Constantinus inflexit. Cum bellum terra marique traheretur. quamvis per arduum suis nitentibus, at tamen disciplina militari et felicitate Constantinus Licini confusum et sine ordine agentem vicit exercitum, leviter femore sauciatus.
5.25 Dehinc fugiens Licinius Byzantium petit; quo dum multitude dissipata contenderet, clauso Byzantiopetit Byzantio] Henr. Val.; quod m.d. contendere bizantium (bizantio, B3), B. Licinius obsidionem terrenam maris securus agitabat. Sed Constantinus classem collegit ex Thracia. Dehinc solita vanitate Licinius Martinianum sibi Caesarem fecit.
5.26 Crispus vero cum classe Constantini Callipolim pervenit; ibi bello maritimo sic Amandum vicit, ut vix per eos qui in litore remanserant vivus Amandus refugeret.refugeret, Momm.; re effugeret, B. Classis vero Licini vel oppressa vel capta est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme