Book val1
5.16
Utriusque ad Cibalensem campum ductus exercitus. Licinio XXXV milia peditum et equitum fuere; Constantinus XX milia peditum etet]; B omits. equitum duxit. Caesis post dubium certamen Licinianis viginti peditum milibus et equitum ferratorum parte,part, Momm.; item, B; tribus milibus, Zangemeister. Licinius cum magna parte equitatus noctis auxilio pervolavit ad Sirmium.
5.17
Sublata inde uxore ac filio et thesauris tetendit ad Daciam. Valentem ducem limitislimtitis] Hadr. Val.; militis, B. Caesarem fecit.fecit] Henr. Val.; B omits. Inde apud Hadrianopolim Thraciae civitatem per Valentem collecta ingenti multitudine, legatos ad Constantinum de pace misit apud Philippos constitutum. Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.
5.18
Licinius et Valens credentes Constantinum, quod et verum erat, ad persequendum longius ad Byzantiumad Byzantium, Momm.; a bizantium, B2. processurum, flexi in partem Beroeam concesserunt. Ita Constantinus vehementer in ulteriora festinans, deprehendit Licinium remansisse post tergum. Fatigatis bello et itinere militibus, missus deinde Mestrianus legatus pacem petiit, Licinio postulante et pollicente se imperata facturum. Denuo, sicut ante, mandatum est Valens privatus fieret; quo facto pax ab ambobus firmata est, ut Licinius Orientem, Asiam, Thraciam, Moesiam, minorem Scythiam possideret.