Book val1
5.13
Licinius itaque ex Nova Dacia vilioris originis a Galerio factus imperator, velut adversum Maxentium pugnaturus. Sed oppresso Maxentio cum recepisset Italiam Constantinus, hoc Licinium foedere sibi fecit adiungi: ut Licinius Constantiam, sororem Constantini, apud Mediolanum duxisset uxorem. Nuptiis celebratis Gallias repetit Constantinus, Licinio ad Illyricum reverse.
5.14
Post aliquantum deinde temporis Constantium Constantinus ad Licinium misit, persuadens ut Bassianus Caesar fieret, qui habebat alteram Constantini sororem Anatasiam, ut exemplo MaximianiMaximiani Bassianus, Momm.; diocliciani et maximiani inter constantinum licinium et basianum, B. inter Constantinum et Licinium Bassianus Italiam medius optineret.
5.15
Et Licinio talia frustrante, per Senicionem Bassiani fratrem, qui LicinioLicinio] Hadr. Val.; uicino, B. fidus erat, in Constantinum Bassianus armatur. Qui tamen in conatu deprehensus, Constantino iubente convictus et stratus est. Cum SenicioSenicio]; sinicius, B. auctor insidiarum posceretur ad poenam, negante Licinio fracta concordia est; additis etiam causis quod apud Emonam Constantini imagines statuasque deiecerat. Bellum deinde apertum convenit ambobus.