Book val1
4.10
Pro Maxentio filio evocatus illuc venit Herculius, qui per peiuriumpeiurium] B; periurium, edd. Severum deceptum custodiae tradidit et captivi habitu in Urbem perduxit et in villauilla] Henr. Val.; uia, B. publica Appiae viae tricensimo miliario custodiri fecit. Postea cum Galerius Italiam peteret, ille iugulatus est et deinde relatus ad octavum miliarium conditusque in Gallieni monumento.
4.11
Igitur Galerius sic ebriosus fuit, ut, cum iuberet temulentus ea quae facienda non essent, a praefecto admonitus, constituerit ne iussa eius aliquis post prandium faceret.
4.12
Interea Constantinus, apud Veronam victis ducibus tyranni, Romam petiit. Cum autem ad urbem Constantinus venisset, egressus ex urbe Maxentius campum supra Tiberim, in quo dimicaret, elegit. Ubi victus, fugatis omnibus suis, inter angustias arcentisarcentis]; arcentes, B; urgentis, sugg. by Momm.; ruentis, Zangemeister. populi periit, equo praecipitatus in fluvium. Postera die corpus ipsius levatum flumine et caput eius incisumincisum] recisum, pref. by Momm. in urbem perlatum est. De cuius origine mater eius, cum quaesitum esset, Syro quodam genitum esse confessa. Imperavit annos VI.annos VI] Henr. Val.; an , B.