Book val1
3.7
Tune legatos ad urbem misit Licinium et Probum, per colloquium petens ut gener apud socerum, id est Maxentius apud Galerium, precibus magis quam armis optata mercaretur. Qui contemptus agnovit promissis motos multos suorummotos multos quorum, Momm.; lac. of about 5 letters, uirorum, B. Maxenti partes suas deseruissedeseruisse] deseruisset, B. ; quibus perturbatus retro versus est, et ut militi suo praedam quamcunque conferret, Flaminiam iussit auferri.
3.8
Ille ad Constantinum refugit. Tune Galerius in Illyrico Licinium Caesarem fecit. Deinde illo in Pannonia relicto, ipse ad Serdicam regressus, morbo ingentiingenti]; inguinis, pref. by Momm.; cf. Ps. Vict., Epit., 40. 4, consumptis genitalibus; Euseb., Hist. Eccl. viii. 3, 16. occupatus sic distabuit, ut aperto et putrescenti viscere moreretur, in supplicium persecutionis iniquissimae ad auctorem scelerati praecepti iustissima poena redeunte. Imperavit annos XVIIII.
4.9
Severus Caesar ignobilis et moribus et natalibus, ebriosus et hoc Galerio amicus. Hunc ergo et Maximinum Caesares Galerius fecit, Constantino nihil tale noscente. Huic Severo Pannoniae et Italiae urbes et Africae contigerunt. Quo casucasu, Momm.; caesar, B. Maxentius factus est imperator; nam desertus Severus a suis fugit Ravennam.