Book val1
1.1
Diocletianus cum Herculio Maximiano imperavit annos XX.
1.2
Constantius, divi Claudii optimi principis nepos ex fratre, protector primum, inde tribunus,inde tribunus]References like this are to Mommsen's text, usually without naming the source of the reading. When the source is given, or can be found, it is added. References like note 2, p. 512, are to Mommsen's conjectures (scripsi). Sometimes he expresses a preference for a reading (scribendum), as in note 1, p. 512, but does not put it in his text. ; in tribus, B; exin tribunus, Henr. Val.; tum tribunus, Zangemeister. postea praeses Dalmatiarum fuit. Iste cum Galerio a Diocletiano Caesar factus est. Relicta enim Helena priore uxore, filiam Maximiani Theodoram duxit uxorem, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit. Sed de priore uxore Helena filium iam Constantinum habuit, qui postea princeps potentissimus fuit.
2.2
Hic igitur Constantinus, natus Helena matre vilissima in oppido Naisso atque eductus, quod oppidum postea magnifice ornavit, litteris minus instructus, obses apud Diocletianum et Galerium, sub eisdemsub iisdem] Henr. Val.; sed his enim, B. fortiter in Asia militavit; quem post depositum imperium Diocletiani et Herculi, Constantius a Galerio repetit; sed hunc Galerius obiecit ante pluribus periculis.