Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 31

16.6 Sed orientalis turma novo neque ante vise superavit eventu. Ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione, agmini se medio Gothorum inseruit, et interfecti hostis iugulo labra admovit, effusumque cruorem exsuxit. Quo monstroso miraculo barbari territi, postea non ferocientes ex more, cum agendum appeterent aliquid, sed ambiguis gressibus incedebant.
16.7 Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium Iuliarum luliarum , quas Venetas appellabat antiquitas.
16.8 His diebus efficacia Iulii, magistri militiae trans Taurum, enituit salutaris et velox. Comperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores, Romanos omnes (quod his temporibus raro contingit), universos tamquam vexillo erecto, uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendii securos, ad suburbana productos. Quo consilio prudenti sine strepitu vel mora completo, orientales provinciae discriminibus ereptae sunt magnis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme