Book 31
15.15
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
16.1
Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.
16.2
Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum,tempestiuun, Schneider (cf. 8, 6): perceptum, Gardt.; habitum perdito, V. cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant,uehebant, Pet.; habebant, EA; hebant, V. omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente: quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.