Book 31
15.12
Dedit autem rebus ita flagrantibus grave momentum casus admodum inopinus. Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
15.13
Sed bucinis optimatum monitu occinentibus, instauratum est proelium, et pari modo res Romana superior stetit, nullo ferme alioalio, A; alite, Gronov; murali, Pet.; deleted by Her.; ali, V. telo, vel funditoris amento, in cassum excusso. Agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucrationibuslucrationibus, Her.;lucubrationibus, V. quaesitaquaesita, Gruter; quaesiti, Val.; quaesti, V. cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant, aequiperasse discrimina potiorum: namque semineces aliquot,aliquot, Her.; aliqui, W2A; aliquid, V. aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
15.14
Nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante, quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur. Ita sine requie ulla vel modo, pro moenibus et contra moenia ingentibus animis pugnabatur.