Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 31

15.9 Perrexere (ut statutum est) candidati: cumque prope fossas venissent, manus tendentes, orantesque ut Romanos semet admitti poscebant. Et recepti quia nulla erat suspicio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt: unde factum est ut cruenta quaestione vexati, cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant, aperte confessi.
15.10 Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magna caventium malo.obstinatione magna caventium malo, Her.; obstina. tionem repugnantium ere, Clark; obstinationem mag. nantium maloeare, V. At cum armatis provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exsurgebant, et cuiusque cuiusce modi tela in multitudine tanta, vel temere missa, cadere sine noxa non poterant.
15.11 Animadversum est a nostris eisdem telis barbaros uti, quibus appetebantur.appetebantur, Her. c.c.; petebantur, EA; patebantur, V. Ideoque mandatum est, ut nervis ferrum lignumque conectentibus, ante iactum incisis, emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras reservabant.reseruabant, Momm.; serutabant, Haupt, C. F. W. M.; cons., Pet.; inseruabant, V. Infixae vero corporibus, nihil vigoris perdebant, aut certe (si cecidissent in vanum), ilico frangebantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme