Book 31
14.6
Illud quoque ferri non poterat, quod cum legibus lites omnes quaestionesquequaestionesque, Val.; quaestiones, V. committere videri seuideri, se Val.; ueteris euellit, V. vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur: iniuriosus alia et iracundus, et criminantibus, sine differentia veri vel falsi, facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus impendio est formidanda.
14.7
Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita ut non eminus appareret, figura bene compacta membrorum, staturae nec nee procerae nec nee humilis, incurvis ineurvis cruribus exstanteque mediocriter ventre.
14.8
Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος, ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi ErythraeoErythraeo, Lind.; Erichtheo, A; erutheo oppidum (opido, EA), V. oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat.