Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 31

13.2 Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra (siquisi qui, N2, Lind.; qui, V. tulissent suppetias) processurum: a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili urgente, ac siac si, Her.; sicut, A; si, V. ruina aggeris magni, oppressum atque deiectum est: steterunt improtecti pedites ita concatervatis manipulis, ut vix mucronem exserere aut manus reducere quisquam posset. Nec iam obiectu pulveris caelum patere potuit ad prospectum, clamoribus resultans horrificis. Qua causa tela undique mortem vibrantia, destinata cadebant et noxia, quod nec nee provideri poterant nec nee caveri.
13.3 Verum ubi effusi immensis agminibus barbari, iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat: nostri quoque ultimo cadendi contemptu, occursantes receptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque loricae.
13.4 Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces: ruinaque confligentium mutua, humihumi, Novák; humo corporibus strata, sugg. by Her.; mutu ad humo corporis, V. corporibus stratis, campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus, profundisque vulneribus transfixorum, cum timore audiebantur ingenti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme