Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 31

2.2 Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, compactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigioseprodigiose, V, Kell., Corn. deformesdeformes, A, Kell., Corn.; formae, E; formes, V. et pandi, ut bipedes existimes bestias, vel quales in commarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.
2.3 In hominum autem figura, licet insuavi, ita victuita uictu, Her.; ita uisi, Val.; ta nisi, V. sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium, et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumqueequorumque, E, Gardt.; uectorumque, Pet. (cf. Apuleius); uaporumque, V. terga subsertam, fotu calefaciunt brevi.
2.4 Aedificiis nullis umquam tecti, sed haec velut ab usu communi discreta sepulcra declinant. Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest. Sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt. Peregre tecta (nisi adigente maxima necessitate) non subeunt: nec enimenim apud eos, V; apud eos del. C. F. W. M. (cf. § 4, line 3). se tutosse tutos, C. F. W. M.; secures, EA; ecutos, V. existimant esse sub tectis morantes.morantes, added by Novák; lac. 10 letters, V.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme