Book 31
3.8
Fama tamen late serpente per Gothorum reliquas gentes, quod invisitatuminuisitatum, Bent., Ernesti; inusitatu, V. antehac hominum genus, modo, nivium utmodo niuium, Gronov; before ut V has modo nierum; m. nimborum, Momm.; modo ruinae, Her. after convellit, below. turbo montibus celsis, ex abdito sinu coortum apposita quaeque convellit et corrumpit: populi pars maior, quae Athanaricum attenuata necessariorum penuria deseruerat, quaeritabat domicilium remotum ab omni notitia barbarorum, diuque deliberans, quas eligeret sedes, cogitavit Thraciae receptaculum gemina ratione sibi conveniens, quod et caespitis est feracissimi, et amplitudine fluentorum Histri distinguitur ab arvis patentibus iam peregrini fulminibus Martis: hoc quoque idem residui velut mente cogitavere communi.
4.1
Itaque duce Alavivoduce Alauiuo, Lind.; uiuo, V. ripas occupavere Danubii, missisque oratoribus ad Valentem, suscipi se humili prece poscebant, et quiete victuros se pollicentes, et daturos (si res flagitasset) auxilia.
4.2
Dum aguntur haec in externis, novos maioresque solitis casus versare gentes arctoas, rumores terribiles diffuderunt: per omne quicquid ad Pontum a Marcomannis praetenditur etet, added by Lind.; -que after Quadis, Brakman; V omits connective. Quadis, multitudinem barbaram abditarum nationum, vi subita sedibus pulsam, circa flumen Histrum, vagari cum caritatibus suis disseminantes.