Book 30
2.5
Quae legatio recta quidem et libera,libera, EAG; libera erat, Her.; libora, V. ni deviasset in eo, quod absque mandatis, oblatas sibi regiones in eadem Armenia suscepit exiguas.
2.5
Qua regressaA fragment of M begins here, of which only about the first 30 letters of each line are preserved. For numerous variant readings see Clark's ed., pp. 529 ff. Cf. Robinson (see Preface, Vol. II). advenit Surena potestatis secundae post regem, has easdem imperatori offerens partes, quas audacter nostri sumpsere legati.
2.6
Quo suscepto liberaliter et magnifice, sed parum impetrato, quod poscebat, remisso, parabantur magna instrumenta bellorum, ut mollita hieme imperatore trinisimperatore trinis, W2TN2G (restored by Novák); imperatore tribus, H, Gardt.; imperator ei, MV. agminibus perrupturo Persidem, ideoque Scytharum auxilia festina celeritate mercante.
2.7
Proinde parum adeptusadeptus, W2HTNEAG; ademntus eaque, MV (ea quae, W2 HNAG). ea quae spe vana conceperat, Sapor, ultraque solitum asperatus, quod ad expeditionem accingi rectorem compererat nostrum: iram eius conculcans Surenae dedit negotium, ut ea, quae Victor comes susceperat et Urbicius, armis repeteret, si quisquam repugnaret, et milites Sauromacis praesidio destinati malis affligerentur extremis.