Book 30
1.22
Hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali numine contuente, peregrinus cruor in ambitiosa lintealintea, Hadr. Val.; ambisitiosalain et, V. conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum. Ingemiscat, siquis vita digressis est dolor, huius arrogantiam facti Fabricius ille Luscinus, sciens qua animi magnitudine Democharen, vel (ut quidam scribunt) Niciam, ministrum reppulerit regium, colloquio occultiore pollicitum, quod Pyrrum Italiam tune bellis saevissimis exurentem, veneno poculis necabit infectis, scripseritque ad regem, ut a citerioreut a citeriore, Pet.; ut ab interiore, AG; uia exteriore, V. caveret obsequio. Tantum reverentiae locum apud priscam illam iustitiam vel hostilis mensae genialitas obtinebat.
1.23
Verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum, necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus, quod (ut Demosthenes, perpetuum Graeciae decus, affirmat) numquam similitudine aut impunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.
2.1
Haec per Armeniam notabiliter gesta sunt. Sapor vero post suorum pristinam cladem, comperto interitu Papae, quem sociare sibi impendio conabatur, maerore gravi perculsus, augenteque nostri exercitus alacritate formidinem, maiora sibi praeseminans,