Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 30

9.1 Consentaneum est venire post haec ad eius actus, sequendos recte sentientibus et probandos: ad quosad quos, added by Her.; cum quibus, G; probandus si, without lac., V. si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas: oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Britannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.
9.2 Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat, aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis compulsus angustiis, in amplitudinis suae societatem assumpsit.
9.3 Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit, aut administratio venundata, nisi inter imperandi exordia,imperandi exordia, added by Her.; initia, by G; no lac. in V. ut solent occupationis spe impune quaedam scelestespe inpune quaedam sceleste (scelesta, G), Her.; impunitatis, Eyssen.; incuriae, Pet.; inpuniae, V. committi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme