Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 30

8.9 Huius exemplahuius exempla, without lac., G (huiusce, Brakman); lucrum (lac. 13 letters) hu (lac. 6 letters) pla, V. continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus: quibus omissis, quoniam non sunt perfectae virtutis indicia, (nec enim aliena non rapere laudis est), unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, itaCinna ita, Pet.; Cinna, EAG; cinnata, V. vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.
8.10 Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuamindiuiduam, Val.; inuidiam esse, G; inuidiam, V. sociam. Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad suspicandumsuspicandum, Pet.; supplicandum, V. contrarios, exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles, et fortibus detrahebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme