Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 30

6.4 Ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum necatum suspicaretur, celeritate maxima corrogarant. Et quoniam viscerum flagrante compage, laxanda erat necessario vena, nullus inveniri potuit medicus, hanc ob causam quod eos per varia sparserat, curaturos militem pestilentiae morbo temptatum.
6.5 Unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel (ut quidam existimabant), arefactis ideo membris, quod meatus aliqui (quos haemorrhoidas nunc appellamus), obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.
6.6 Sensit immensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus, liventibusque maculis interfusus, animam diu colluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, imperii imperil (minus centum dies) secundo et decimo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme