Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 30

5.15 Unde hoc, etiam si magni intererat, paulisper sequestrate, impigre motus, peragrata fluminis ripa, castrisque praesidio competenti munitis atque castellis, Bregitionem pervenit, ibique diu compositum ad quietem principis fatum sortem denuntiabat ei supremam, prodigiisprodigiis, V; prodigiis se, Pet. ingerentibus multis.
5.16 Namque diebus ante paucissimis, ruinas fortunarum indicantia celsarum, arsere crinita sidera cometarum, quorum originem supra docuimus. Ante apud Sirmium repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et fori, et apud SavariamSauariam, Her.; Sabariam, EG; suariam, V. eodem adhuc constitute, bubo culminibus regii lavacri insidens, occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur.
5.17 Item cum ab urbe praedicta tenderet ad procinctum, per portam voluit unde introiit exire, ut omen colligeret, quod cite remeabit ad Gallias. Dumquedumque, Bent., C. F. W. M.; cumque, V. locus aggestis ruderibus neglectus purgatur, lapsam forem ferratam, quae exitum obseravit, multitudo removere non potuit, viribus magnis enisa, et ille neille ne, sugg. by Fletcher; ne ibidem, Momms.; dum, G; ne tandem, C. F. W. M.; ideo ne, Her.; idene, V. frustra tereret diem, coactus per aliam egressus est portam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme