Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 30

5.12 Alio quoque in eum perniciose composito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens: Fac me imperatorem, si id volueris impetrare. Hocque ludibrio inique interpretato, et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.
5.13 Praemisso igitur Merobaude cum militari peditum manu, quam regebat, ad vastandos cremandosque barbaricos pagos, comite adiuncto Sebastiano, Valentinianus Acincum propere castra commovit, navigiisque ad repentinum casum coniunctis, et contabulato celeri studio ponte, per partem aliam transiit in Quados, speculantes quidem ex diruptis montibus eius adventum, quo plerique ancipites, incertique accidentium, cum suis caritatibus secesserunt: sed stupore defixos, cum in regionibus suis, contra quam opinabantur, augusta cernerent signa.
5.14 Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis combustis, redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus, autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus assuetos, commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter SavariamSauariam, Her.; sabariam, V. poterat, quamvis eo invalidam tempore, assiduisque malis afflictam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme