Book 30
5.10
Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone quos noscitabat, ubinam ille esset (verbi gratia) honore suos antecellenssuos antecellens, Her.; inter suos antecellens, G.; ante suos cellens, Val., V (tr.). et nomine, vel ille dives, aut alius ordinisordinis, V; sui ordinis, Her. (cf. xxviii. 6, 4). primus. Cumque disceret perisse aliquem laqueo, abisse alium trans mare, conscivisse sibi alium mortem aut plumbo vita erepta exstinctum, in immensum excanduit, urente irarum nutrimenta tunc officiorum magistro Leone (pro nefas!) ipso quoque praefecturam, ut e celsiore scopulo caderet, affectante: quam si adeptus rexisset, prae his quae erat ausurus, administratio Probi ferebatur in caelum.
5.11
Agens itaque apud Carnuntum imperator per continuos tres menses aestivos arma parabat et alimenta, siqua fors secundasset, pervasurus opportune Quados, tumultus atrocis auctores; in quo oppido Faustinus, filius sororis Viventii praefecti praetorio, notarius militans, Probo spectante negotium, carnificis manu peremptus est post tormenta, vocatus in crimen, quod asinum occidisse dicebatur ad usum artium secretarum, ut asserebant quidam urgentes; ut autem aiebat ille ad imbecillitatem firmandam fluentiumautem fluentium, added in G; V omits. capillorum.