Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 30

5.7 Haec ita illecebrosius atque inhumanius agi loquebatur quidem pertinax rumor; Valentinianus vero tamquam auribus cera illitis ignorabat, indifferenter quidemquidem, V, deleted by Her., Nov., Pet.; uel, G. lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda compendiaconpendia, V; dispendia, Her., Nov. comperisset, quae nimium sero tali didicit casu.
5.8 Ad provincialium residuorum exemplum, etiam Epirotae acturos sibi gratias a praefecto mittere compulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegere (non sponte propria) pergere ad id munus implendum.
5.9 Qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor, quaerente curatius principe, si hi qui misere ex animo bene sentiunt de praefecto, gementes, inquit, et inviti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme