Book 30
4.20
Verum tamen haec cum ita sint, non desunt advocatis incommoda plurima, parum sustinenda recte victuro. Namque sellulariis quaestibus inescati, inter se hostiliter dissident, et abruptaabrupta, Momms.; erupta, Gardt.; praerupta, Novák; rupta, V. maledicendi ferocia (ut dictum est) multos offendunt: quam tunc tune effutiunt, cum commissarum sibi causarum infirmitatem rationibusrationibus, Lind.; orationibus, V. validis convallareconuallare, Gruter; conuelare, G; conualere, V. non possunt.
4.21
Et iudices patiuntur interdum doctos ex Philistionis aut Aesopi cavillationibus, quam ex Aristidis illius Iusti lusti vel Catonis disciplina productos: qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti, opes cuiusquecuiusque, Lind.; cuiusce, V. modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.
4.22
Ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut cum iurgia mille casibus cadant, accidentia secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum eisdem soleant assignare, et non vitiis rerum, aut iniquitati aliquotiens disceptantium, sed solis defensantibus irascantur. Verum unde huc hue declinavimus, revertamur.